C. Plini Secundi Naturalis historiae libri XXXVII, Volume 1

Copertina anteriore
Teubner, 1906
 

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 248 - ... urbesque enumerabimus, qua in re praefari necessarium est auctorem nos divum Augustum secuturos, discriptionemque ab eo factam Italiae totius in regiones xi, sed ordine eo qui litorum tractu fiet; urbium quidem vicinitates oratione utique praepropera servari non posse, itaque interiore exin parte digestionem in litteras eiusdem nos secuturos, coloniarum mentione signata quas ille in eo prodidit numero.
Pagina 390 - Ita per saeculorum milia - incredibile dictu - gens aeterna est, in qua nemo nascitur. Tarn fecunda illis aliorum vitae paenitentia est! Infra hos Engada oppidum fuit, secundum ab Hierosolymis fertilitate palmetorumque nemoribus, nunc alterum bustum.
Pagina 197 - XVII ; ubi aestate lucidae noctes, haud dubie repromittunt id quod cogit ratio credi ; solstitii diebus accedente Sole propius verticem mundi, angusto lucis ambitu, subjecta terrae continuos dies habere senis mensibus ; noctesque e diverso ad brumam remoto.
Pagina 132 - Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur, una accusatur, rea una agitur, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis colitur, volubilis . . . que, a plerisque vero et caeca existimata, vaga, inconstans, incerta, varia, indignorumque fautrix.
Pagina 246 - ... alumna eadem et parens, numine deum electa, quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.
Pagina 205 - Atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa se comest terra, devoravit Cibotum altissimum montem cum oppido Cariae, Sipylum in Magnesia et prius in eodem loco clarissimam urbem, quae Tantalis vocabatur, Galenes et Galames urbium in Phoenice agros cum ipsis, Phegium Aethiopiae iugum excelsissimum, tamquam non infida grassarentur et litora.
Pagina 130 - Quapropter effigiem dei formamque quaerere in- u becillitatis humanae reor. Quisquís est deus , si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus , totus animae , totus animi , totus sui.
Pagina 157 - ... haec ille in publicum : interiore gaudio sibi ilium natum seque in eo nasci interpretatus est; et, si verum fatemur, salutare id terris fuit. Sunt qui et haec sidera perpetua esse credant suoque ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni, 1 est add.
Pagina 479 - Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est regnorum, et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus rex aliud oppidum Vologesocertam in vicino condidit.

Informazioni bibliografiche