Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

01

judicio clarissimo ° C. Curtius, pro virtute sua, est honestissime liberatus : ipse vero Rabirius non modo in judicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem suspicionem verbo est umquam vocatus. An de sororis filio diligentius respondendum est ? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad judicii moram o familiaris funeris excusatio quaereretur. ' Quid enim est tam verisimile, quam cariorem huic sororis maritum, quam sororis filium fuisse ? atque ita cariorem, ut alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem judicii biduum quaereretur ? An de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae vicinitatis ornetur? cumque ad ejus propulsandum periculum non modo homines, sed prope regiones ipsae 12 concurrerint, aliquanto etiam latius excitatae, quam ipsius vicinitatis nomen ac termini postulabant? Nam quid ego ad id longam orationem comparem,

11

8 C. Curtius.] Ex Or. pro Rab. Post. 2. 17. corrigunt quidam, ut Hotomannus, C. Curius. quod et edidit Lambinus : recte, ut opinor. vid. Hot. Obs. VI, 8. Fortasse et nomen hoc est loco alieno.

9 familiaris funeris excusatio) nempe ex edicto praetoris, quod hanc excusationem dabat, ut est in Digest. 1, 2. de in jus vocando.

10 Quid est tam verisimile.] Si lectio sana est, intelligendum hoc est ironice: quod tamen huic formae non satis aptum. Videtur excidisse parum : Quid est tam parum verisimile ?

11 Campaniae vicinitatis. Sic edd. omnes, quas vidi ; idque defendebat Guilielmius. Tamen Campanae legendum puto. Sallustius, et alii similiter dixere, Galliae feminae, etc. v. Cort. ad fr. Hist. p. 990. et Catil. 27. Sordes istae sunt, alienissimae a Ciceronis elegantia. Si tamen sic scripsit Cicero, Campaniae est genitivus qui a vicinitas regitur.

12 convenerint.1 Graevius e Ms. Fr. dedit concurrerint : quod est gane efficacius, et rei aptius. nam est fere proprium in hac sententia verbum. Itaque eum imitatus sum. VOL. VII.

2

quod est 13 in eadem multae irrogatione perscriptum, hunc nec suae, nec alienae pudicitiae pepercisse? Quin etiam suspicor, eo mihi semihoram a Labieno praestitutam esse, ut 14 ne plura de pudicitia dicerem. Ergo ad haec crimina, quae patroni diligentiam desiderant, intelligis mihi semiboram istam nimium lon

gam fuisse.

Illam alteram partem de nece Saturnini, nimis exiguam atque angustam esse voluisti : quae non oratoris ingenium, sed consulis auxilium implorat et fagitat. Nam de perduellionis judicio, quod a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabirii. Quod utinam, Quirites, ego id aut primus, aut solus ex hac republica sustulissem! utinam quod ille crimen esse vult, proprium testimonium meae laudis esset ! Quid enim optari potest, quod ego mallem, quam me in consulatu meo carnificem de foro, crucem de campo sustulisse ? Sed ista laus primum est majorum nostrorum, Quirites, qui, expulsis regibus, nullum in libero populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt: deinde multorum virorum fortium, qui vestram libertatem non acerbitate suppliciorum infestam, sed lenitate legum munitam esse voluerunt. Quamobrem uter nostrûm tandem, Labiene, popularis est ? tune, qui civibus Romanis in concione ipsa carnificem, qui vincla adhiberi putas oportere: qui in

13 in eadem m. i. perscriptum ] Nescio quomodo viris doctis, etiam Lambino, lectio altera librorum quorundam scr. et edd. vett. praescriptum tantopere placuerit, ut etiam in textum reciperent. mirifica est ratio Turnebi: quia crimina ante scribuntur in formula multae irro gandae, quam multa ipsa. Sicut dicitur aliquid in lege, in SCto, in tabulis, etc. perscriptum, sic et in formula multae irrogatae.

14 ne plura de pudicitia dicerem.] Nempe indicat, Labienum sibi de pudicitia non bene conscium fuisse, ac timuisse, pe inde aliquid in se turpitudinis, Cicerone hanc criminationem late tractante, redundaret. oampo Martio, comitiis centuriatis, auspicato in loco, 4 crucem ad civium supplicium 15 defigi et constitui jubes : an ego, qui funestari concionem contagione carnificis veto ? qui 18 expiandum forum populi Ro mani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse dico? qui castam concionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium Romanorum, integrum jus libertatis defendo servari oportere ? Popularis vero tribunus plebis, custos defensorque juris et libertatis. Porcia lex virgas ab omnium civium Romanorum corpore amovit: hic misericors flagella retulit. Porcia lex libertatem civium lictori eripuit: Labienus, homo popularis, carnifici tradidit. C. Gracchus legem tulit, ne de capite civium Romanorum 17 injussu vestro judicaretur: hic popularis a duumviris, injussu vestro, non judicari de cive Romano, sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari coëgit. Tu mihi etiam legis Porciae, tu C. Gracchi, 18 tu horum libertatis, tu cujusquam denique hominis popularis mentionem facis, qui non modo suppliciis inusitatis, sed etiam verborum inaudita crudelitate, vio

[ocr errors]

15 defigi et constitui.] Liber Pithoei vetus habebat destitui, quod recepit Graevius. Est sane id verbum exquisitum et bene latinum : sed quod id h. 1. significare potest, id est jam in defigi: aliudque h. I. est constitui. Nempe crux defigendo constituitur supplicio, estque adeo plus in constitui, quam in defigi vel destitui : idque est verbum proprium in hac re.

16 expiandum f. ab i. n. sc. vestigiis esse.) Nefarium scelus est in conden natione civis Rom. ad supplicium crucis per carnificem. Scelus capio pro re foeda, ut in adjectivo sceleratus saepe intelligitur, estque adeo ipse carnifex, cujus nullum vestigium relinqui vult in foro.

17 injussu vestro judicaretur.) Nempe, quia judices, duumviri, a populo creati, et vice populi judícabant : quod et e sequentibus patet.

18 tu horum libertatis.] Horum pertinere debet ad populum et cives, quorum concio aderat, quosque adeo demonstrat : sed id non bene convenit loco : praecedit enim Gracchi popularis hominis mentio, et statim sequitur, tu cujusquam hominis popularis mentionem facis, ut media pariter ad homines populares pertinere videantur : sed id vulgata verba non sinunt.

:

19

memoras.

INFELICI SUS

lare libertatem hujus populi, tentare mansuetudinem, commutare disciplinam conatus es? Namque haec tua, quae te hominem clementem popularemque delectànt, I LICTOR : COLLIGA MANUS : non modo hujus libertatis mansuetudinisque non sunt, sed ne Romuli quidem, aut Numae Pompilii: Tarquinii, superbissimi atque crudelissimi regis, ista sunt cruciatus carmina : quae tu, homo lenis ac popularis, libentissime com

CAPUT OBNUBITO, AR BORI PENDITO. Quae verba, Quirites, jampridem in hae

republica non solum tenebris vetustatis, verum etiam 5 luce libertatis 20

oppressa sunt. An vero, si actio ista popularis esset, et, si ullam partem aequitatis haberet aut juris, 2 C. Gracchus eam reliquisset ? Scilicet tibi graviorem dolorem patrui tui mors attulit, quam C. Graccho fratris : et tibi acerbior ejus patrui mors est, quem numquam vidisti, quam illi ejus fratris, quicum concordissime vixerat: et 23 similis

22

19 quae non modo.] Quae verum esse non potest, sed inculcatum est ab iis, qui serien orationis non videbant; nempe repetitum ex antecedentibus, itemque mox ante Tarquinii particula sed insititia est, ut supra verum: tracta huc etiam e proximo ante. Et ea abest ab edd. Rom. Br. W. 1480. Med. Junt. Ald prima habet. Delevi et

hanc et quae.

20

oppressa sunt.] Verbum hoc tenebris modo aptum, quae et incumbere terris, etc. dicuntur: per ou suglay communicatur cum luce. Lux alias revelare et retegere dicitur, non opprimere aut obruere.

21 C. Gr. eam reliquisset?] Non usus esset adversus Nasicam, ulcisci cupiens fratrem ab eo interfectum ?

22 patrui tui -- fratris.] Aut tui delendum, aut fratris sui scribendum. similis disparitas est mox, sed contra : patrui -- fratris sui. Ubi pariter aut patrui tui scribendum, aut sui delendum. Rectius erit delere pronomina, quam addere. nam, ubi ex omissione pronominis nulla ambiguitas oritur, a Latinis omittitur. Et aliis quoque locis librarii germanizantes addidere.

23 similis viri atque.) Durius mihi hoc videtur. Forma quidem similis, atque etsi rarissima est, tamen non est contra latinitatis rationem. Supra Agr. I, 4. simillime, atque in illa lege. Sed non consentit similis viri cum atque ille persequeretur, quod ad rem, non ad personam pertinet. Vereor, ne hic vitium sit

24

viri tu ulcisceris patrui mortem, atque ille persequeretur fratris sui, si ista ratione agere voluisset : et par desiderium sui reliquit apud populum Romanum Labienus iste, a patruus vester, quisquis fuit, ac Ti. Gracchus reliquerat ? An pietas tua major, quam Gracchi ? an animus? an consilium ? an opes ? an auctoritas ? an eloquentia ? quae, si in illo minima fuissent, tamen 25 prae tuis facultatibus maxima putarentur. Cum vero his rebus omnibus C. Gracchus omnes vicerit, quantum intervallum tandem inter te atque illum interjectum putas? Sed moreretur prius acerbissima morte millies Gracchus, quam in ejus concione carnifex consisteret: quem non modo foro, sed etiam caelo hoc ac, spiritu censoriae leges, atque urbis domicilio carere voluerunt. Hic se popularem dicere audet, me alienum a commodis vestris : cum iste omnes et suppliciorum et verborum acerbitates, non ex memoria vestra ac patrum vestrorum, sed ex annalium monumentis, atque ex regum commentariis conquisierit: ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis atque factis repugnarim, et restiterim crudelitati? Nisi forte hanc conditionem vobis esse vultis, quam servi, si libertatis spem propositam non haberent, ferre nullo modo possent. Misera est ignominia judiciorum publicorum, misera multatio bonorum, miserum exsilium : sed tamen in omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis.

24 patruus vester.) Hoc puto esse additamentum librarii, e glossa natum. nam supervacuum erat hic addere, et nihil additum est Tib. Graccho, quod ei respondeat, et conciunitas orationis desiderabat. Ceterum illud quisquis fuit additum est a Cicerone ad obscuritatem hominis notandam: Gracchi nomen clarum erat per se.

prae tuis facultatibus.) Facultatibus quoque mihi semper suspec. tum fuit, tua opponuntur omnibus, quae de Graccho dicta sunt : sed ea non omnia sunt ejusmodi, ut in ea facultatum nomen ac gepus cadat.

25

VOL. VII.

2*

« IndietroContinua »