Immagini della pagina
PDF
ePub

19

lare libertatem hujus populi, tentare mansuetudinem, commutare disciplinam conatus es? Namque haec tua, quae te hominem clementem popularemque delectant, I LICTOR: COLLIGA MANUS: non modo hujus libertatis mansuetudinisque non sunt, sed ne Romuli quidem, aut Numae Pompilii: Tarquinii, superbissimi atque crudelissimi regis, ista sunt cruciatus carmina : quae tu, homo lenis ac popularis, libentissime commemoras. CAPUT OBNUBITO, ARBORI INFELICI SUS

PENDITO. Quae verba, Quirites, jampridem in hae republica non solum tenebris vetustatis, verum etiam 5 luce libertatis 20 oppressa sunt. An vero, si actio ista popularis esset, et, si ullam partem aequitatis haberet aut juris, 21 C. Gracchus eam reliquisset? Scilicet tibi graviorem dolorem 22 patrui tui mors attulit, quam C. Graccho fratris et tibi acerbior ejus patrui mors est, quem numquam vidisti, quam illi ejus fratris, quicum concordissime vixerat: et similis

23

19 quae non modo.] Quae verum esse non potest, sed inculcatum est ab iis, qui seriem orationis non videbant; nempe repetitum ex antecedentibus, itemque mox ante Tarquinii particula sed insititia est, ut supra verum: tracta huc etiam e proximo ante. Et ea abest ab edd. Rom. Br. W. 1480. Med. Junt. Aldina prima habet. Delevi et hanc et quae.

20 oppressa sunt.] Verbum hoc tenebris modo aptum, quae et incumbere terris, etc. dicuntur: per ovulav communicatur cum luce. Lux alias revelare et retegere dicitur, non opprimere aut obruere.

21 C. Gr. eam reliquisset ?] Non usus esset adversus Nasicam, ulcisci cupiens fratrem ab eo interfectum ?

22 patrui tui - -fratris.] Aut tui delendum, aut fratris sui scribendum. similis disparitas est mox, sed contra: patrui -- fratris sui. Ubi pariter aut patrui tui scribendum, aut sui delendum. Rectius erit delere pronomina, quam addere. nam, ubi ex omissione pronominis nulla ambiguitas oritur, a Latinis omittitur. Et aliis quoque locis librarii germanizantes addidere.

Forma quidem latinitatis ratio

23 similis viri - - atque.] Durius mihi hoc videtur. similis, atque etsi rarissima est, tamen non est contra nem. Supra Agr. I, 4. simillime, atque in illa lege. Sed non consentit similis viri cum atque ille persequeretur, quod ad rem, non ad persenam pertinet. Vereor, ne hic vitium sit,

24

viri tu ulcisceris patrui mortem, atque ille persequeretur fratris sui, si ista ratione agere voluisset: et par desiderium sui reliquit apud populum Romanum Labienus iste, patruus vester, quisquis fuit, ac Ti. Gracchus reliquerat? An pietas tua major, quam Gracchi? an animus? an consilium? an opes ? an auctoritas? an eloquentia ? quae, si in illo minima fuissent, tamen 25 prae tuis facultatibus maxima putarentur. Cum vero his rebus omnibus C. Gracchus omnes vicerit, quantum intervallum tandem inter te atque illum interjectum putas? Sed moreretur prius acerbissima morte millies Gracchus, quam in ejus concione carnifex consisteret: quem non modo foro, sed etiam caelo hoc ac spiritu censoriae leges, atque urbis domicilio carere voluerunt. Hic se popularem dicere audet, me alienum a commodis vestris : cum iste omnes et suppliciorum et verborum acerbitates, non ex memoria vestra ac patrum vestrorum, sed ex annalium monumentis, atque ex regum commentariis conquisierit: ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus dictis atque factis repugnarim, et restiterim crudelitati? Nisi forte hanc conditionem vobis esse vultis, quam servi, si libertatis spem propositam non haberent, ferre nullo modo possent. Misera est ignominia judiciorum publicorum, misera multatio bonorum, miserum exsilium: sed tamen in omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis.

24 patruus vester.] Hoc puto esse additamentum librarii, e glossa natum. nam supervacuum erat hic addere, et nihil additum est Tib. Graccho, quod respondeat, et concinnitas orationis desiderabat. Ceterum illud quisquis fuit additum est a Cicerone ad obscuritatem hominis notandam: Gracchi nomen clarum erat per se.

25 prae tuis facultatibus.] Facultatibus quoque mihi semper suspec tum fuit. tua opponuntur omnibus, quae de Graccho dicta sunt: sed ea non omnia sunt ejusmodi, ut in ea facultatum nomen ac genus cadat. VOL. VII.

2*

mors denique si proponitur, 26 in libertate morimur: carnifex vero, et obductio capitis, et nomen ipsum crucis, absit non modo a corpore civium Romanorum, sed etiam a cogitatione, oculis, auribus, harum enim omnium rerum, non solum " eventus atque perpessio, sed etiam conditio, exspectatio, mentio ipsa denique, indigna cive Romano atque homine libero est. An vero servos nostros horum suppliciorum omnium metu, dominorum benignitas una vindicta liberabit : nos a verberibus, ab unco, a crucis denique terrore, neque res gestae, neque acta aetas, neque nostri honores vindicabunt? Quamobrem fateor, atque etiam, T. Labiene, profiteor, et prae me fero, te ex illa crudeli, importuna, non tribunicia actione, sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse depulsum. Qua tu in actione quamquam omnia exempla majorum, omnes leges, omnem auctoritatem senatus, omnes religiones, atque auspiciorum publica jura neglexisti: tamen a me haec, in hoc tam exiguo meo tempore, non audies. liberum tempus nobis dabitur ad istam disceptationem.

Nunc de Saturnini crimine, ac de 2 clarissimi 6 patrui tui morte dicemus. Arguis, occisum esse a C. Rabirio L. Saturninum: et id C. Rabirius multorum testimoniis, Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum esse docuit. Ego autem, si mi

26 in l. moriamur.] Aut morimur scribendum, ut ante est retinetur, aut certe moriemur. Illud secutus sum.

27 eventus Flacc. 10.

conditio] v. Clav. in utroque verbo. De hoc et ad

28 liberabit.] Edd. pr. liberavit: recte P. Manutius correxit liberait: confusionem hanc libris vett. solennem alibi passim notavimus: et hic notamus ad firmandas tales correctiones, cum sine libris funt, ut ipsius Manutii correctio facta est.

29 clarissimi patrui tui.] Suspectum fuit quibusdam: sed est per fropiam dictum.

hi esset integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem, confiterer. Utinam hanc mihi facultatem causa concederet, ut possem hoc praedicare, C. Rabirii manu, L. Saturninum, hostem populi Romani interfectum!-Nihil me 30 clamor iste commovet, sed consolatur, cum indicat esse quosdam cives imperitos, sed non multos. numquam, mihi credite, populus Romanus hic, qui silet, consulem me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur. Quanto jam levior est acclamatio! quin continetis vocem, indicem stultitiae vestrae, testem paucitatis. — Libenter, inquam, confiterer, si vere possem, aut etiam, si mihi esset integrum, C. Rabirii manu L. Saturninum esse occisum: et id facinus pulcherrimum esse arbitrarer: sed, quoniam id facere non possum, confitebor id, quod ad laudem minus valebit, ad crimen non minus. Confiteor, interficiendi Saturnini causa, C. Rabirium arma cepisse. Quid est, Labiene? quam a me graviorem confessionem, aut quod in hunc majus crimen exspectas? Nisi vero interesse aliquid putas inter eum, qui hominem occidit, et eum, qui cum telo occidendi hominis causa fuit. Si interfici Saturninum nefas fuit: arma sumta esse contra Saturninum, sine scelere non possunt. si arma jure sumta concedis; interfectum jure 3 concedas necesse est.

31

Paucula quaedam deesse videntur.

Fit senatus consultum, ut C. Marius, L. Valerius, 7 consules, adhiberent tribunos plebis et praetores,

30 clamor iste, etc.] Nempe quidam ad haec verba clamorem tollebant, offensi ista professione. Locus est plenus gravitatis Ciceronianae.

31 concedas necesse est Fit SCtum.] Lacunam hic parvam faetam editores fere indicant. In ed. Med. scriptum est. in Ms. vetustis simo esse lacunam unius chartae: Sic et in Mss. Pall. duobus notatum reperit Gruterus.

quos eis videretur: operamque darent, ut imperium populi Romani, majestasque conservaretur. Adhibent omnes tribunos plebis praeter Saturninum, praetores praeter Glauciam: qui rempublicam salvam esse vellent, arma capere et se sequi jubent. Parent omnes. 32 ex aedificiis armamentariisque publicis arma populo Romano, C. Mario consule distribuente, dantur. Hic jam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero: cum Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufejus, etiam ille ex compedibus atque ergastulo Gracchus; addam (quoniam ita vis) eodem Q. Labienum, patruum tuum: in foro autem C. Marius, et L. Valerius Flaccus, consules, post cunctus senatus, atque ille senatus, quem etiam vos ipsi, qui hos patres conscriptos, qui nunc sunt, in invidiam vocatis, quo facilius de hoc senatu detrahere possitis, laudare consuevistis: cum equester ordo; at 33 quorum equitum, dii immortales! patrum nostrorum, atque ejus aetatis, quae tum magnam partem reipublicae atque omnem dignitatem judiciorum tenebat : cum omnes omnium ordinum homines, qui in salute reipublicae salutem suam repositam esse arbitrabantur, arma cepissent: quid tandem C. Rabirio faci

32 ex aedificiis arm. publ.] Aedificiis mihi semper suspectum fuit, nec credo esse a Cicerone: nimis generale est verbum pro h. 1. et frigide redundat. Nonne et alia ex aedificiis petuntur? Primum conjeci aedibus, i. e. templis, quia exempla sunt ap. Livium armorum templis detractorum in necessitate et festinatione armandi homines. Venit et in mentem officinis, sc. armorum: quarum plures in urbe fuisse constat : idque magis placet. Edd. W. 1480. habent, aede sui aucus, ex quo meliorem lectionem alii eruant.

33 quorum equ. Romanorum.] Romanorum mihi spurium semper visum. non solet in tali contextu, cum ordinis equestris mentio praecessit, addi, unde sua sponte intelligitur, non vulgares equites intelligi. Quia ab edd. W. 1480. abest, delevi.

« IndietroContinua »