Immagini della pagina
PDF
ePub

nihil opus est, dum candidatis morem gerit. nam factum sit, necne, vehementer quaeritur. si factum sit, quin contra legem sit, dubitare nemo potest. Est igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum: quod nemini dubium potest esse, id judicare. Atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis: ut ex senatusconsulto, neque cujus intersit, neque contra quem sit, intelligi possit. Quare doce, a L. Murena illa esse commissa: tum egomet tibi, contra legem commissa esse, concedam. Multi obviam pro- 33 dierunt de provincia decedenti, consulatum petenti : solet fieri. Eccui autem non proditur revertenti? quae fuit ista multitudo? Primum, si tibi istam rationem non possim reddere : quid habet admirationis, tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur. Quid, si etiam illud addam, quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos? num aut criminosum sit, aut mirandum, qua in civitate rogati, infimorum hominum filios, prope de nocte, ex ultima saepe urbe, deductum venire soleamus, in ea non esse gravatos homines, prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos? Quid, si omnes societates venerunt, quarum ex numero multi hic sedent judices? quid, si multi homines nostri ordinis honestissimi? quid, si illa officiosissima, quae neminem patitur non honeste in urbem introire, tota natio candidatorum? si denique

14

14 si omnes societates] publicanorum. nam judices ex iis esse multos dicit. Societates in vectigalibus alicujus provinciae, ut Asiae, Syriae conducendis. Voluit dicere de equestri ordine: expressit per societates, quia gratiosus apud equites fuit, ob societates in provincia bene tractatas. Mox hic abest Ms. Guelf. m. pr. ed. R. Br. Med. Ald. bene, ut opinor.

ipse accusator noster Postumius obviam cum bene magna caterva sua venit: quid habet ista multitudo admirationis? Omitto clientes, vicinos, tribules, exercitum totum Luculli, qui ad triumphum per eos dies venerat: hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam, non modo dignitati ullius umquam, sed ne voluntati quidem defuisse. At sectabantur multi. Doce, mercede: concedam esse crimen. hoc quidem 34 remoto, quid reprehendis? Quid opus est, inquit, sectatoribus? A me tu id quaeris, quid opus sit eo, quo semper usi sumus? Homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut 15 promerendi, aut referendi beneficii locum, hanc in nostris petitionibus operam atque assectationem. neque enim fieri potest, neque postulandum est a nobis, aut ab equitibus Romanis, ut suos necessarios candidatos 16 sectentur totos dies: a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur et coli: tenuiorum et non occupatorum amicorum est ista assiduitas: quorum copia bonis et beneficis deesse non solet. Noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum officii, Cato: sine eos, qui omnia a nobis sperant, habere ipsos quoque aliquid, quod nobis tribuere possint. Si nihil erit, praeter ipsorum suffragium, tenue est: 17si, ut suffragentur, nihil valent gratia.

15 prom. aut referendi b] Vulgata lectio proferendi sensum non habet huic loco aptum: id quidem certum est. Edidi ergo conjecuram P. Manutii, receptam a Lambino, probatam Graevio, ut saltem intelligeretur. quod edidissem. In Ms. Guelf. est proferendi, sed superscriptum e super o.

16 sectentur.] Ms. Guelf. addit et praeeant, sed m. s.

17 si, ut suffragantur, nihil, etc.] Hoc quidem vitiosum est. nam, si, ut suff agantur, quid est ? Ms. Gu. habet suffragentur, quod et F. Ursinus commemorat, edideruntque Ald. Nepos 1580. Lamb. Id

Ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam possunt: atque haec a nobis petunt omnia: neque ulla re alia, quae a nobis consequuntur, nisi opera sua, compensari putant posse. Itaque et legi Fabiae, quae est de numero sectatorum, et 18 senatus consulto, quod est L. Caesare consule factum, restiterunt. 19 nulla est enim poena, quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere. At spectacula sunt tributim data, et ad prandium vulgo vocati. Etsi hoc factum a Murena omnino, judices, non est; ab ejus amicis autem more et modo factum est; tamen admonitus re ipsa, recordor, quantum hae quaestiones, in senatu habitae, punctorum nobis, Servi, detraxerint. Quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum memoria, quo haec, sive ambitio est, sive liberalitas, non fuerit, ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? 22 haec

20

21

verum est.

[ocr errors]

Sensus est si nihil erit, nisi ut suffragentur, id quoque parum est; quia non sunt gratiosi, adeoque eorum suffragatio nihil prodesse potest.

18 SCto restiterunt.] SCtum fuit, de assectatione coërcenda, ut lex ferretur. Ei restitere per tribunum plebis Q. Mucium, qui intercessit. v. Ascon. ad Or. in Toga Candida."

19 nulla est enim poena, etc.] Hoc non refertur ad praecedentia, nec rationem eorum habet. Videtur aliquid ante excidisse, cujus ratio reddatur, v. c. et frustra his assectationibus repugnabimus.

20 quaestiones in senatu habitae] inquisitiones de istis rebus, an et a quibus factae sint, ut iis modus lege statueretur. quaestionem habere de judiciis proprie dicitur in causis publicis. Sed et a senatu quarundam rerum quaestiones habitae, sed aliter et in aliis caussis, quam quae ad judicia pertinerent; ut e Livio discimus.

21 et in foro] intellige de ludis gladiatoriis, qui ante, quam amphitheatrum esset, in foro et in circo facti. nam amphitheatrum demum aedificatum est circa tempora libertatis sublatae.

22 haec homines, etc.] Haec sunt corrupta, nec sine libris novis corrigi possunt. In Ms. Gu. spatium unius versus inane relictum est inter tenuiores et qui. Idem prò a habet ut edd. pr. ea. Fuit qui ea a suis, etc.

homines tenuiores primum, nondum qui a suis tribulibus vetere instituto assequebantur.

Deest nonnihil.

35 Praefectum fabrûm semel locum tribulibus suis dedisse: quid statuetur in viros primarios, qui in circo 23 totas tabernas, tribuiium causa, compararunt? Haec omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item 24 crimina, a multitudine in tuam nimiam diligentiam, Servi, conjecta sunt: in quibus tamen Murena 25 ab senatus auctoritate defenditur. Quid enim? Senatus num obviam prodire crimen putat? non; sed mercede : 26 convince. num sectari multos? non; sed conductos: doce. num locum ad spectandum dare? aut ad prandium invitare? minime. sed vulgo, passim. quid est vulgo? universos. Non igitur, si L. Natta, summo loco adolescens, qui, et quo animo jam sit, et qualis vir futurus sit, videmus, 27 in equitum

23 totas tabernas.] Non hic intelligendae tabernae, quae in exterbis circi porticibus fuere, (Tacit. Ann. XV, 38.) sed temporariae intra circum exstructae in suprema parte et porticibus internis, unde tenuiores spectare possent.

24 crimina -- conjecta sunt.] Non usitato modo dicitur, sed hoc sensu, te auctorem isterum criminum fuisse, te de his rebus, ut criminibus, questum esse, et de iis inquiri, iis caveri lege volnisse.

25 ab s. auct.] Ms. Gu. et edd. quaedam veteres a S. a. Credo a ortum esse vitiosa repetitione finalis in Murena. nam ambiguitatem facit, cum a in hac phrasi etiam sit contra. at hic sensus est: per auctoritatem senatus, quod ille scil. nihil contra ista decrevit, quae obesse Murenae possent.

26 convince.] Hotomannus addi, sive repeti vult mercede, et paulo post conductos: mercede convince conductos doce, quod recepit Lambinus. Id sane planius foret: sed intelligi ista verba possunt.

27 in equitum centuriis voluit esse -- gratiosus.] Caussa dicitur pro factis, i. e. pro iis, quae liberaliter fecit Natta adversus equites, per quae apud ipsos gratiosus fieret, ut conviviis. Is voluit gratiosus esse in centuriis equitum, primum, ut eas vitrico suo, Murenae, conciliaret, deinde, ut et post sibi faverent. Sic Brutus dicitur in centuriis equitum regnare, eas tenere, ad Div. XI, 16. et earum suffragia aliis conciliare posse.

centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis, et ad reliquum tempus, gratiosus, id erit ejus vitrico fraudi, aut crimini: nec, si virgo Vestalis, hujus propinqua et necessaria, locum suum gladiatoribus concessit huic, 29 non et illa pie fecit, et hic a culpa est remotus. omnia haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum.

At enim agit mecum austere et stoice Cato. negat verum esse, allici benivolentiam cibo: negat, judicium hominum in magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere. Ergo ad cenam, petitionis causa, si quis vocat, condemnetur. quippe, inquit, tu mihi summum imperium, 30 summam auctoritatem, tu gubernacula reipublicae petas fovendis hominum sensibus, et deliniendis animis, et adhibendis voluptatibus? Utrum lenocinium, inquit, a grege delicatae juventutis, an orbis terrarum imperium a populo Romano petebas? Horribilis oratio: sed etiam usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. Neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae atque orationis, qui quotidianis epulis in robore accumbunt: neque vero Cretes, quorum nemo gustavit umquam cubans, melius, quam Romani homines, qui tempora voluptatis laborisque dispertiunt, respublicas suas retinuerunt :

28 locum suum gladiatoribus.] Rescripsi gladiatoribus, i. e. cum ludi gladiatorii fierent, pro gladiatorium: nam locus gladiatorius pro loco in ludis glad. latine non bene dicitur. Sic restituit jam Lambinus e Mss. nec displicebat Grutero. Vestales autem locum praecipuum et in primis gradibus habebant, honoris causa. cum igitur locum suum ea permisit Murenae, ut eum assignaret, cui in eo gratificari posset.

29 non et illa, etc.] non intelligendum etiam in altero membro, ubi etiam ante remotus repetiit Lambinus, non necessario.

30 summam auctoritatem.] Puto et hic tu repetendum esse, ut in membro tertio: tu summam auct. Sic video et Lambino placuisse, et id Ciceronis consuetudini consentit.

« IndietroContinua »