Immagini della pagina
PDF
ePub

7

atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat in mentem; et cum illae infestae ac funestae faces, universumque totius urbis incendium, cum tela, cum caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos, atque animum memoria refricare coeperat: tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae, sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me parentis gravitatem, alter filii suavitatem obtinebat: neque me arbitrabar sine summo scelere posse, quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, 16 cum scirem, defendere. Atque idem ego neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem Marcellos, pro hujus periculis lacrymantes adspicere, neque hujus M. Messallae, hominis necessarii, preces sustinere potui. neque enim est causa adversata naturae, nec homo, nec rès misericordiae meae repugnavit. nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat: nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio. Suscepi causam, Torquate, suscepi, et feci libenter, ut me, quem boni constantem semper, ut spero, existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent.

Hic ait se ille, judices, regnum meum ferre non posse. Quod tandem, Torquate, regnum? consulatus, credo, mei: in quo ego imperavi nihil, sed contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui: quo in magistratu

15 animum mem. refricabat] i. e. memoria earum rerum animum rursus ita adfciebat, ut dolor pristinus instauraretur. Alias refricare dolorem et similia dicunt, i. e. quasi fricando instaurare. Sed animus veluti fricatur memoria, ut dolor excitetur, velut in vulnere non omnino sanato.'

16 cum scirem.] Videtur glossae simile: nisi numeri explendi caussa a Cicerone additum est, qui sublato hoc languidior videtur.

non institutum est a me, judices, regnum, 17 sed non permissum. An tum, in tanto imperio, tanta potestate, non dicis fuisse regem; nunc privatum, regnare dicis? quo tandem nomine? Quod, in quos testimonia dixisti, inquit, damnati sunt: quem defendis, sperat se absolutum iri. Hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo si falsum dixerim; 18 te in eos dixisse. sin verum; non esse hoc regnare, cum verum juratus dicas, probare. De hujus spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam potentiam, nihil denique, praeter fidem defensionis, exspectare. Nisi tu, inquit, causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed, indicta causa, profugisset. Sijam hoc tibi concebam, Q. Hortensium, tanta gravitate hominem, 19 si, hos tales viros non suo stare judicio, sed meo: si hoc tibi dem, quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse uter tandem rex est, isne, cui innocentes homines non resistunt, an is, qui calamitosos non deserit? At hic etiam, 20 id quod tibi necesse minime fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium, et Numam, et me tertium peregrinum regem, esse dixisti. Mitto

17 sed non permissum.] Gruterus in optimo Palatino reperit sed repressum: quod recepit Graevius; qui permittere regnum recte dici non putat. Immo recte dicitur: sed lenius esse h. 1. videtur, quam pro re, et potius pro mandare, tradere in potestatem dicitur, quam pro non impedire. Non audeo decernere.

18 te in eos dixisse.] P. Manutius interpretatur, tu quoque in eos dixisti, adeoque et ipse falsum testimonium dixisti. Sed id non convenit satis. Immo, atque ita idem id fecisti, in quo regnum meum intelligi putas. Mox probare delendum judicat Graevius. Sed Torquatus non in dicendo testimonio regnum quaerebat, sed in eo, quod propter testimonium ejus damnati sint: Cicero respondet, non in eo esse regnum, si jurati testis testimonium probetur judicibus. Est ergo probare necessarium, et numerosam orationem efficit.

19 si, hos tales viros.] Si poterat abesse: sed non est vitiosum: ve rum post si interpungendum est, intelligendumque concedam.

20 id quod t. necesse non fuit.] Jocus est in Torquatum, cujus ingenio facetiae non conveniebant.

8

21

jam de rege quaerere : illud quaero, peregrinum cur me esse dixeris. nam, si ita sum, non tam est admirandum, regem esse me, quia, ut tu vis, etiam peregrini, reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. Hoc dico, inquit, te esse ex municipio. Fateor, et addo etiam, ex eo municipio, unde iterum jam salus huic urbi imperioque missa est. Sed scire ex te pervelim, quamobrem, qui ex municipiis veniant, peregrini tibi esse videantur. nemo enim istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo T. Coruncanio, nemo Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, objecit umquam. Equidem vehementer laetor, eum esse me, in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam jacere potueris, quae non ad maximam partem civium conveniret. Sed tamen te a me, pro magnis causis nostrae necessitudinis, monendum esse etiam atque etiam puto. Non possunt omnes esse patricii. si verum quaeris, ne curant quidem: nec se aequales tui, propter istam causam, abs te anteiri putant. Ac, si tibi nos peregrini videmur, quorum jam et nomen et honos inveteravit et huic urbi et hominum famae ac sermonibus: quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit, qui jam ex tota Italia delecti, tecum de honore et de omni dignitate contendunt? quorum cave tu quemquam peregrinum appelles, ne

22

23

21 si ita sum.] Ita redundat fere, ut in si ita est: sufficiebat, si sum sc. peregrinus.

23 ne curant quidem.] Nempe, quia tum patricii nihil admodum praecipui juris habebant, cum honores etiam plebeiis paterent.

23 ex tota Italia delecti.] Quid hic sit delecti, non assequor. Quomodo candidati ex tota Italia delecti sunt ? Vitium hic agnosco: correctionem, quae mihi placeret, nondum excogitare potui.

24

26

34 peregrinorum suffragiis obruare. qui, si attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum jactationem, et te ex somno saepe excitabunt; nec patientur, se ais te, 25 nisi virtute vincentur, honore superari. Ac si, judices, ceteris patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium sileretur. est enim ipse a materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani. Aut igitur doceat, Picentes solos non esse peregrinos, aut gaudeat suo generi me meum ante non ponere. Quare neque me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere: neque regem, ne derideare. nisi forte regium tibi videtur, ita vivere, ut non modo homini nemini, sed ne cupiditati quidem ulli servias: contemnere omnes libidines: non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere: in senatų sentire libere: populi utilitati magis consulere, quam voluntati : nemini cedere, multis obsistere. si hoc putas esse regium; me regem esse confiteor. sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum arrogans, aut superbum movet: quin tu id potius profers, quam verbi invidiam contumeliamque maledicti. Ego, 9 tantis a me beneficiis in republica positis, si nullum aliud mihi praemium a senatu populoque Romano, nisi honestum otium, postularem, quis non concederet?

24 peregrinorum] non proprie, sed quos Torquatus per contemtum dicebat cives, qui non essent Romae nati, sed in municipiis, coloniis. 25 n. virtute vincentur.] An vincantur?

26 a T. t. hoc vitium sileretur.] Vitium non in sensu morali dicitur, sed civiliter. In Candidato quidem honorum Rom. sine dubio vitium est peregrinatas: quod peregrini proprie ad honores adspirare non possunt. Et vitium dicitur, quicquid facit, ut aliquid non sit legitimum, quicquid reprehendi potest. Igitur non sequar viros doctos, qui cum Phil. Rubenio Elect. 1,3. convicium corrigunt, ut Guilielmius, Graevius. Sileretur est sileri deberet.

sibi haberent honores, sibi imperia, sibi provincias, sibi triumphos, sibi alia praeclarae laudis insignia: mihi liceret ejus urbis, quam conservassem, conspectu, tranquillo animo et quieto frui? Quid, si hoc non postulo; si ille labor meus pristinus, si sollicitudo, si officia, si operae, si vigiliae deserviunt amicis, praesto sunt omnibus; si neque amici in foro requirunt studium meum, neque respublica in curia; si me non modo rerum gestarum vacatio, sed neque honoris, neque aetatis excusatio vindicat a labore; si voluntas mea, si industria, si domus, si animus, si aures patent omnibus; si mihi ne ad ea quidem, quae pro salute omnium gessi, recordanda et cogitanda quidquam relinquitur temporis: tamen hoc regnum appella ́bitur? cujus vicarius qui velit esse, inveniri nemo potest. Longe a me abest regni suspicio. Si quaeris, qui sint Romae regnum occupare conati, ut ne replices annalium memoriam, ex domesticis imaginibus invenies. Res enim gestae, credo, meae, me nimis extulerunt, ac mihi nescio quos spiritus attulerunt. quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, judices, hoc possum dicere, me, qui e summis eripuerim periculis urbem hanc et vitam omnium civium, satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnes mortales beneficio nullum in me periculum redundarit. Etenim, in qua civitate res tantas gesserim, memini, et in qua urbe verser, intelligo. plenum forum est eorum hominum, quos ego a vestris cervicibus depuli, judi

27 cujus vicarius qui velit esse] qui velit in ejus locum succedere, i. e. suscipere idem onus, eadem facere. Sic Mur. 37. successorem suum in Consulatu Murenam vocat vicarium suae diligentiae.

28 Longe a me abest regni suspicio.] A me e Mss. Erf. et Pal. optimo addi voluit Gruterus: sed operae neglexere. Addidit GraeAddidi et ipse, etsi credo etiam abesse posse salvo sensu. Nam facile intelligi potest, hinc, a me.

vius.

« IndietroContinua »