Immagini della pagina
PDF
ePub

Qua-31

lica P. Sullae rem ullam ad me esse delatam. mobrem vos, dii patrii ac penates, qui huic urbi atque huic imperio praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, populumque Romanum, qui haec tecta atque templa, me consule, vestro numine auxilioque servastis, testor, integro me animo ac libero, P. Sullae causam defendere: nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi. Itaque idem ego ille, qui vehemens in alios, qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, (persolvi patriae, quod debui: reliqua jam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur :) tam sum misericors, judices, quam vos : tam mitis, quam qui lenissimus. In quo vehemens fui vobiscum, nihil feci, nisi coactus: reipublicae praecipitanti subveni: patriam demersam extuli : misericordia civium adducti, tunc fuimus tam vehementes, quam necesse fuit. salus esset omnium amissa una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. Sed ut ad sceleratorum poenam amore reipublicae sum adductus: sic ad salutem innocentium voluntate de ducor.

Nihil video esse in hoc P. Sulla, judices, odio dig num, misericordia digna multa. Neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, judices, confugit: sed ne qua generi ac nomini suo

vulgata est ab Aldo. Edd. pr. omnes de R. P. Sullae, vel de rep. Sullae. Ita conjungendum, nullius literis de republica, quod saltem sensum habet. unde etiam vulgatae praetuli. Sed cur additur de rep. et quid est res ulla Sullae? Conjecturam nullam cujusquam probabilem reperi. Accipiendum de male facto.

9 Itaque idem ego ille, etc.] Cum hoc sine dubio conjungendum est id, quod infra est: tam sum misericors, etc. Itaque illa persolvi patriae - - debentur, debent esse in parenthesi dicta; neque aliter constat structura orationis totius.

nota nefariae turpitudinis inuratur. Nam ipse quidem, si erit vestro judicio liberatus, 10 quae habet ornamenta, quae solatia reliquae vitae, quibus laetari et perfrui possit? Domus erit, credo, exornata: aperientur majorum imagines: ipse ornatum ac vestitum recuperabit. Omnia, judices, haec amissa sunt: omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius judicii calamitate occiderunt. Sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hane "labem tanti sceleris in familia relinquat, id laborat, id metuit; ne denique hic miser, conjurati, et conscelerati, et proditoris filius nominetur: huic puero, qui est ei vita sua multo carior, metuit, cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat. Hic vos orat, judices, parvus, ut se aliquando, si non integra fortuna, at afflicta, patri suo gratulari sinatis. huic misero notiora sunt judiciorum itinera et fori, quam campi et disciplinarum. Non jam de vita P. Sullae, judices, sed de sepultura contenditur. vita erepta est superiore judicio nunc, ne corpus ejiciatur, laboramus. Quid enim est huic reliqui, quod eum in vita hac teneat ? aut quid est, quamobrem haec cuiquam vita videatur? 32 Nuper is homo fuit in civitate P. Sulla, ut nemo ei se neque honore, neque gratia, nec fortunis anteferret : nunc, spoliatus omni dignitate, quae erepta sunt, non repetit quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere suam calamitatem liceat, id sibi ne

10 quae habet ornam.] Puto corrigendum esse habebit: nam et post futura sunt. Vitium ortum est e compendiaria scriptura. Post, unius judicii calamitate, quod fuit de ambitu.

11 labem tanti scele is.] Sic cum Lambino edidi e Ms. H. Steph. et Pithoei, in quibus id repertum est: nisi uterque idem est. tanti generis familia nihili est.

eripiatis, judices, vos obtestatur.

Te ipsum jam,

Torquate, expletum esse hujus miseriis, par erat. Etsi nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos esse oportebat. honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. Sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum 12 in hac fortuna misera ac luctuosissima destitutus sit: quid est, quod expetas amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis, plenam lacrymarum atque moeroris, in qua cum maximo cruciatu atque dolore retinetur? Libenter reddiderit, ademta ignominia foedissimi criminis. An vero inimicum ut expellas? cujus ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes majorem, quam audiendo. O miserum et infelicem illum diem, quo consul omnibus centuriis P. Sulla renunciatus est! o falsam spem! o volucrem fortunam! o caecam cupiditatem! o praeposteram gratulationem! quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad luctum et lacrymas reciderunt, ut, qui paullo ante consul designatus fuisset, retineret repente nullum vestigium pristinae dignitatis! Quid enim erat mali, quod huic, spoliato honore, fama, fortunis, deesse videretur? aut cui novae calamitati locus ullus relictus esset? urget eadem fortuna, quae coepit: reperit novum moerorem: non patitur, hominem calamitosum uno modo afflictum, uno in luctu perire. Sed jam 33 impedior egomet, judices, dolore animi, ne de hujus

13

12 in hac f. -- destitutus sit] v. Clav. in h. v.

13 caecam cupiditatem.] Dicitur h. 1. lenius, de cupiditate boni opinati, cum appetimus rem specie praeclaram, et nescimus, eam nobis perniciosam fore.

14 cui - - locus relictus esset.] Esset verum esse non potest: non enim pendent haec a praecedentibus. Sunt duo membra: quid erat mali, quod abesset : quae nova calamitas locum habebat. Ergo debet esse relictus erat: respondet, quid mali erat.

270

ORATIO PRO P. SULLA.

15

miseria plura dicam. Vestrae jam sunt partes, judices: in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. 5 Vos, rejectione interposita, nihil suspicantibus nobis, repentini in nos judices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Ut ego, quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi, et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi: sic vos severitatem judiciorum, quae per hos menses in homines audacissimos facta est, lenitate ac misericordia mitigate. Hoc cum impetrare a vobis ipsa causa debet: tum est vestri animi atque virtutis declarare,

16

non esse eos vos, ad quos potissimum, interposita rejectione, devenire convenerit. In quo ego, judices, vos, quantum meus amor in vos postulat, tantum hortor, ut communi studio, quoniam in rebus conjuncti sumus, mansuetudine et misericordia vestræ falsam a nobis crudelitatis famam repellamus.

Delevi et, quod

15 Vos, rejectione interp. etc.] Vulgo Vos et r. locum hic habere non potest, et non est in ed. Junt. Ceterum hic locus non est ab interpretibus explicatus, ne a P. Manutio quidem intellectus, qui unius accusatoris dicit fuisse, rejicere judices, et verbum delecti proprie accepit, non in sensu judiciali. Nempe post sortitionem primam judicum Torquato placuit, quosdam ex judicibus, qui forte exissent, rejicere, quod et accusatori et reo licebat. Videtur opinio fuisse, Torquatum non postulaturum rejectionem, quod judices ita lecti essent viri famae optimae: repente deinde mutasse consilium et postulasse. unde dicit Cícero, id factum, nihil se suspicante. Hinc intelligendum verbum interposita. Tum deinde delecti judices, non sunt, quos Torquatus legit; nam hoc non licebat actori causae: sed qui facta rejectione, per subsortitionem facti sunt judices. Et hi judices apud Ciceronem dicuntur lecti vel delecti, ut jam supra docuimus per aliquam occasionem, et diximus in Clave. Nec id impedit, quod ab accusatoribus delecti dicuntur: nam id dicitur, quia accusatores rejectionem et deinde subsortitionem postulaverant.

16 non esse eos vos.] Hoc referendum est ad spem accusatoris. Interjecta rej. visum nobis est ab glossatore e superioribus additum. Abesse quidem commode potest.

M. TULLII CICERONIS

PRO

A. LICINIO ARCHIA POETA ORATIO,

SEXTA ET VICESIMA.

ARGUMENTUM.

A. Licinius Archias fuit Antiochenus, qui cum poëtica floreret laude, et ab omnibus paene Italiae populis expeteretur, inprimisque apud principes quosdam Romanos esset gratiosus, hoc etiam eorum opera consecutus est, ut civitate Romana donaretur. Sed ei controversiam de civitate postea movit Gratius quidam, eumque reum fecit lege Plautia Papiria de civitate, qua cautum erat, ut, qui foederatis civitatibus adscripti essent, si tum, cum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent, et LX. diebus apud Praetorem essent professi, ii demum cives haberentur. Hujus igitur causa suscepta Cicero, commemorata Archiae secum et summis hominibus familiaritate, omnia adversarii argumenta diluit ac refellit, sed leviter et non nisi perfunctorie. Itaque, ut justae orationis mensuram impleret, arripuit occasionem, cum in humanitatis inprimisque poëticae facultatis, tum in ipsius Archiae laudes digrediendi, ostenditque, dignissimum civitate Rom. Archiam esse.

SI QUID est in me ingenii, judices, quod sentio quam 1 sit exiguum; aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum; aut si hujusce rei ratio aliqua, ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse: earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo jure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde

« IndietroContinua »