Immagini della pagina
PDF
ePub

vobis repromitto, semperque praestabo, mihi neque in consiliis de republica capiendis, diligentiam; neque in periculis a republica propulsandis, animum; neque in sententia simpliciter referenda, fidem; neque in hominum voluntatibus pro republica laedendis, libertatem; nec in perferendo labore, industriam; nec in vestris commodis augendis, gratam animi benivolentiam defuturam. Atque haec cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut, cum vobis, qui apud me deorum immortalium 42 vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque gentibus dignissimus ea civitate videar, quae suam dignitatem non posse tenere se, nisi me recuperasset, cunctis suffragiis judicavit.

rei tantae ad posteritatem propagaturus erat. monumenta beneficii permanebunt, ad utrumque pertinet, dum a. sp. mea, et cum mortuo. Habet aliquid duri oratio, sed concinnitatis consectatio interdum talia adfert, quae negligentiae aliquid habent.

41 in sententia simpliciter referenda.] Primo haerent in referenda, pro quo vel ferenda vel efferenda legi volunt. Ferre sententiam de senatoribus non est proprie. Sed sunt et plura exempla, quae vid. in Clave in ferre. Itaque ferenda probo. Sed quare nemo haesit in simpliciter? quod profecto locum hic non habet. Simpliciter dicere sententiam bene habet: sed id est nihil aliud, quam bona fide, fideliter dicere sententiam. at id est in fide. Atque hic non modus rerum agendarum exprimitur, sed res ipsae tantum, consilia de republ. periculorum propulsatio, et sententiae dictio: de modo sequitur, in diligentia, animo, fide. Ergo simpliciter delendum est, quod glossatori debetur.

42 vim et numen tenetis.] Simpliciter et proprie dixisset locum tenetis; pro quo in nonnullis vis elegantius dicitur: eique addidit numen, quod idem est ac vis: apud me dignitatem et auctoritatem Deorum habetis.

M. TULLII CICERONIS

POST

REDITUM, IN SENATU ORATIO,

OCTAVA ET VICESIMA.

ARGUMENTUM.

Cum redisset in urbem Cicero, postridie hanc orationem in senatu recitavit, in qua, commemorata beneficii sibi tributi magnitudine, cum senatui in universum omni, tum singulis quibusdam gratias agit. Initium facit a Lentulo et Metello Consulibus, quorum illius praecipua opera in Cicerone restituendo enituerat, hic autem, privatis inimicitiis reipubl. condonatis, non intercesserat Lentuli actioni. Hic occasionem arripit ad Consules superioris anni, quo ejectus erat, Gabinium et Pisonem digrediendi, eosque omnibus modis vexandi. Pergit deinde ad tribunos plebis, quod eorum post Consules maxima erat in legibus ferendis et abrogandis potestas, iisque omnibus inprimisque Miloni et P. Sextio nominatim gratias agit. Sequuntur deinde praetores septem, octavus enim Appius Claudius, P. Clodii frater, a reliquis dissenserat, qui omnes nominatim, nullus tamen praecipue laudantur. E reliquis autem Senatoribus nulli nisi Pompejo nominatim gratias agit, qui pro Cicerone municipia et colonias adierat, omnique gratia et ope ad ejus restitutionem incubuerat. In conclusione rationem consilii sui reddit, quo erat in relinquenda urbe usus. Erant enim, qui timidum appellarent, quod cum amicorum opes maximas haberet, tamen cessisset Clodio. Tandem nihil de sua fortitudine in defendenda salute reipublicae hoc tam gravi casu deminutum esse, confirmat pro Domo sua.

SI, Patres conscripti, pro vestris immortalibus in me, 1 fratremque meum, liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero; quaeso, obtestorque, ne meae naturae potius, quam magnitudini vestrorum

beneficiorum, id tribuendum putetis. Quae enim tanta potest 'existere ubertas ingenii, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos universa promerita, non dicam complecti orando, sed percensere numerando? qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rempublicam, qui patriam, qua nihil potest esse jucundius, qui denique nosmetipsos nobis reddidistis. Quodsi parentes carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium, libertas, civitas tradita est; si deos immortales, quorum beneficio et haec tenuimus, et ceteris rebus aucti sumus; si populum Romanum, cujus honoribus in amplissimo consilio, et in altissimo gradu dignitatis, atque in hac omnium terrarum arce collocati sumus; si hunc ipsum ordinem, a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati immensum quiddam et infinitum est, quod vobis debemus, qui vestro singulari studio atque consensu, parentum beneficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, vestra de me multa judicia, nobis omnia uno tempore reddidistis: ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia parentibus, omnia diis immortalibus debeamus; haec antea singula per illos

3

4

2

1 existere ubertas ing.] Eleganter existere, pro oriri, velut de flumine loqueretur: idque aptissimum ubertati: ne quis putet pro esse dici. 2 quod vobis debemus.] Sic recte habebat Ms. Franc. Vulgo debeamus, ut in seqq.

3 vestra de me multa judicia.] Multa accurate respondet verbo saepe in superioribus.

4 debeamus; haec antea.] Sic edidi e Mss. etiam Guelf. et edd. primis omnibus. Vulgo, debeamus, quod h. a.

[ocr errors]

habuerimus; nunc universa per vos recuperaverimus. Itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem 2 est homini, immortalitatem quandam per eos adepti videmur. Quod enim tempus erit umquam, quo vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur, qui illo ipso tempore, cum vi, ferro, metu, minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum, universi me revocavistis, referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro? quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem, et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: 5 posteaquam vobis potestas decernendi non est permissa per cum tribunum plebis, qui, cum per se rempublicam lacerare non posset, sub alieno scelere delevit; numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab his consulibus, qui vendiderant, flagitavistis. Itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est, ut ille ipse annus, quem ego mihi, quam patriae, malueram esse fatalem, hos tribunos haberet, qui et promulgarent de salute mea, et ad vos saepenumero referrent. nam consules modesti, legumque metuentes, impediebantur lege, non ea, quae de me, sed, quae ipsis lata erat, cum meus inimicus 7 promulgavit, ut, si revixissent ii, qui haec paene delerunt, tum ego redirem: quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rempublicam futuram, si aut hostes atque interfectores reipublicae

6

de

5 posteaquam.] Graevius e Ms. dedit postea vero quam, non male. Post sub alieno scelere, int. Gabinii et Pisonis.

• qui et promulgarent.] Et addidit Graevius e Mss. quibus Gu. consentit, et ed. W. Mox idem delevit ea, post sed. bene.

7 promulgavit] quia praecedit lata erat, videtur legendum promulgavisset: mox et delerant melius sit quam delerunt. Ceterum hoc dixit, si revixissent, etc. quia in lege Clodii erat, Ciceroni aqua et igni interdici, quod cives indemnatos necasset.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »