Immagini della pagina
PDF
ePub

suscepta est, ne a me defensa respublica per eundem me extremum in discrimen vocaretur. Pro me non, ut pro P. Popillio, nobilissimo homine, adolescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata: non, ut pro Q. Metello, summo et clarissimo viro, spectata jam adolescentia filius: non L. et C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non Luculli, Servilii, Scipiones, Metellorum filii, flentes ac sordidati, populo Romano supplicaverunt: sed unus frater, qui in me pietate, filius; consiliis, parens; amore, (ut erat) frater inventus est: squalore et lacrymis, et quotidianis precibus, desiderium mei nominis renovari, et rerum gestarum memoriam usurpari coëgit. qui cum statuisset, nisi per vos me recuperasset, eandem subire fortunam, atque idem sibi domicilium et vitae et mortis deposceret: tamen numquam nec magnitudinem negotii, nec solitudinem suam, nec vim inimicorum ac tela pertimuit. Alter fuit propugnator mearum fortunarum, et defensor assiduus, summa virtute et pietate, C. Piso, gener: qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias affinis mei, propinqui sui, consularis, qui Pontum et Bithyniam quaestor pro mea salute neglexit. Nihil umquam senatus de P. Popillio decrevit, numquam in hoc ordine Q. Metelli mentio facta est. Tribuniciis sunt illi rogationibus, interfectis inimicis, denique nulla auctoritate senatus, restituti; cum alter eorum senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset. Nam C. quidem Marius, qui hac hominum memoria tertius ante me consularis, tempestate civili expulsus est, non modo a senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum

cunctum paene delevit. nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rempublicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt. Quare cum me vestra auctoritas arcessierit, populos Romanus revocarit, respublica implorarit, Italia cuncta paene suis humeris reportarit: non committam, patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta, quae in potestate mea non fuerunt, ea non habeam, quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa recuperarim, virtutem et fidem numquam amiserim.

M. TULLII CICERONIS

PRO

DOMO SUA, AD PONTIFICES ORATIO,

NONA ET VICESIMA.

ARGUMENTUM.

Restitutus in patriam Cicero, statim habuit hanc orationem ad Pontifices, in qua nervos omnes intendit, ut domum suam, eadem lege publicatam et eversam, deinde, ne profana umquam fieri posset, Libertati consecratam, neque publicari, neque consecrari potuisse ostenderet. Est autem omnis haec in septem partes distributa oratio. Prima respondet Clodio, qui apud pontifices ea vituperaverat, quae per eos dies Cicero in senatu de republica, id est, de Cn. Pompejo rei frumentariae praeficiendo senserat. Secunda de jure publico agit, et in ea ostenditur, legibus iis, quibus Romana civitas utatur, non posse quemquam civem ejici, aut de capite ejus, vel de bonis quidquam detrahi, sine judicio senatus, aut populi, aut eorum, qui de quaque re constituti judices sint. In eadem rationes afferuntur, cur tribunus pl. esse Clodius non potuerit: quo modo enim, cum patricius esset, ad plebem transivit? adoptione? at ea rata esse non potest: primum quia servatum adoptandi jus non est. nam cum adoptare debeat is, qui neque procreare jam liberos possit, et, cum potuerit, sit expertus: adoptavit Clodium senatorem annos viginti natus ; qui liberos non modo procreare potest, cum habeat uxorem, sed procreavit etiam. Et cum quaeri a pontificum collegio soleat, quae causa sit adoptionis, quae ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum nihil horum in illa adoptione quaesitum est. Atque haec de non servato adoptionis jure. Quae omnis notio, cum Pontificum esse debuit, apud ipsos Pontifices dicuntur. Ad augures autem, qui aderant, de curiata lege disputat, qua Clodius est adoptatus. Nefas, inquit, est, agi cum populo, cum de coelo servatur : at quo die lata lex est, Bibulus consul de coelo servavit : rata igitur esse non potest: quodsi rata non est, qui potuit Clodius, contra auspicia adoptatus, tribunus pl. esse? Accedit ad infirmandam curiatam legem altera ratio. Quid servatur in ferendis legibus trinundinum, id est, ut promulgata VOL. VII.

29

lex per tres nundinas, antequam perferatur, populo pateat. quod spatium, tantum abest, ut servatuin sit, ut eam legem Caesar consul vix per tres horas promulgatam pertulerit. Tertia pars, vel si tribunus pl. et per auspicia et per leges Clodius esse potuerit, quod utrumque jam negatum est, ab eo tamen legem nominatim de capite civis indemnati ferri non potuisse, demonstrat. id enim privilegium est: quod sacratae leges et x11 tabulae vetant. Neque vero hoc tantum contra leges, sed illud etiam, quod de ejus capite fortunisque omnibus, qui neque adesse jussus erat, neque citatus, neque accusatus, legem illam Clodius tulit: cum judicia populi ita moderata essent a majoribus constituta, primum, ut ne poena capitis cum pecunia conjungeretur: deinde, ne, nisi prodicta die, quis accusaretur: tum, ut ante magistratus accusaret, intermissa die, quam multam irrogaret, aut judicaret: postremo, ut esset accusatio trinum nundinum, id est, ab eo die, quo quis ad populum accusari coeptus esset, ad diem judicii trinae nundinae intercederent, prodicta die, qua die judicium esset futurum: eamque diem si qua res auspiciis aut excusatione sustulisset, tota causa judiciumque tolleretur. Nec verba legis vitio carent; sunt enim haec: Velitis, jubeatis, ut M. Tullio aqua et igni interdictum sit. Cum ferri debuerit, ut interdicatur, non, ut interdictum sit. quomodo enim, quod factum non est, id ut sit factum, ferri ad populum, aut verbis ullis sanciri, aut suffragiis confirmari potest? Peccatum est igitur in forma legis. quid in ipsa veritate? non minus. scriptum est enim: Quod M. Tullius falsum S. C. retulerit: qui si falsum retulit, recte scripta lex est: si verum, nulla est. verum autem retulisse, nec ipsum pro suo imperio, sed senatus jussu in conjuratos animadvertisse, senatus ipse, cum eum restituit, indicavit. Sunt igitur haec in lege vitia, primum quod lata nominatim est de capite civis indemnati: alterum, quod imperite, ut interdictum esset aqua et igni, cui nondum interdictum esset tertium, quod simul de pluribus rebus: quartum, quod per vim. Id quod Lentulus consul in lege vidit, quam de Ciceronis reditu tulit: non enim tulit, ut ei venire Romam liceret, sed ut veniret. Quarta pars Clodii malediétum, exsulem, etc. Ciceronem appellantis, refellit duabus causis, vel quod ex peccato, vel quod ex damnatione subeatur exulis nomen. Peccasse me, inquit, negant omnes: optime de patria meritum, senatus, equestris ordinis, scribarum, plebis urbanae, id est, paganorum, et montanorum, denique etiam municipior um coloniarum, et totius Italiae de meo reditu decreta declarant. In fereada vero lege, quae celebritas umquam major

« IndietroContinua »