Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

IN

L. CATILINAM SECUNDA,

AD QUIRITES.

ORATIO VICESIMA.

TANDEM aliquando, Quirites, L. Catilinam, furen-1 tem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarię molientem, vobis atque huic urbi ferrum flammamque minitantem, ex urbe vel ejecimus, vel emisimus, 1 vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. nulla jam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum hujus belli domestici ducem sine controversia vicimus. non enim jam inter latera nostra sica illa versabitur: non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. palam jam cum hoste, nullo impediente, bellum justum geremus. Sine dubio perdidimus hominem, magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium conjecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei

2

vel ipsum egredientem_verbis pros. s.] Ipsum est sua sponte. v. Clav. In verbis haesere plures, feceruntque urbe, quod est in edd. R. Br. Med. Ald. Vict. etc. At edd. W. 1480. verbis habent, quod prima Hervagiana restituit: recte. Prosequi verbis dicitur ut insequi verbis, in partem h. 1. deteriorem: intelliguntur mala omina, quae in fine Or. 1. dixit.

2 cum est ex urbe depulsus.] Graev. ex urbe est depulsus. v. ad Cat. III, init

ferrum de manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit: quanto tandem illum moerore afflictum esse et profligatum putatis ? 3 Jacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abjectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem; quam ex suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem laetari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque projecerit.

2 At si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc ipso, in quo exsultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius, quam emiserim : non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interemtum esse L. Catilinam, et gravissimo supplicio affectum jampridem oportebat: idque a me et mos majorum, et hujus imperii severitas, et respublica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non crederent? quam multos, qui propter stultitiam non putarent? quam multos, qui etiam defenderent? quam multos, qui propter improbitatem faverent? Ac si, sublato illo, depelli a vobis omne periculum judicarem: jam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae, verum etiam vitae periculo sustulissem. Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum probata, si illum, ut erat meritus, morte

4

3 Jacet ille nunc prostratus.] Ursinus et Graevius protulere lectionem Mss. quorundam prostratusque est sed ista est forma quasi legitima, pro, prostratus est et jacet, ut rana rupta jacuit corpore ap. Phaedrum, ut victus jacet, et similia.

4 qui etiam defenderent] i. eum, ut in sequente membro ei. Suspicatus sum aliquid excidisse, quale est in antecedente et sequente membro, propter stultitiam - - propter improbitatem : nam solet Cicero similia membra facere: sed videtur consulto variasse, et tertium membrum simile fecisse primo, quartum tertio.

5 si judicarem.] Refertur etiam ad tempus praesens ; ut patet & verbo jam pridem alias debuisset dicere judicassem.

8

multassem, fore, ut ejus socios invidia oppressus per- ` sequi non possem rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte videretis. Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intelligatis, quod illud etiam moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnes secum suas copias eduxisset! 6 Tongilium mihi eduxit; quem amare in praetexta calumnia coeperat: Publicium et Munatium; quorum aes alienum contractum in popina nullum reipublicae motum afferre poterat: reliquit quos viros? quanto alieno aere? quam valentes ? quam nobiles? Itaque ego illum exercitum, 1o et 3 Gallicanis legionibus, et hoc delectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis quotidie comparantur, magnopere contemno, collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere, quam illum exercitum, maluerunt: quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. Hos, quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam

9

10

6 Tongilium] vulgo Tongillum. Illud libri vett. habent, edd. W. 7 amare in pr. calumnia coep.] Si calumnia verum est, significare nihil potest, quam simulatione, ut Ursinus interpretatus est. Sed nuspiam sic calumniam dictam reperi, aut quisquam ostendit. Et tamen vix videtur hoc verbum esse a librariis.

8 nullum r. motum.] Sic ed. R. Br. Med. at W. 1480. metum. Illud verius; nam utrumque bonum sensum habet.

9 quam nobiles.] In vulgatis additum est vos videtis quod ex ed. R. Br. Med. fluxit. At omittunt edd. W. 1480. recte. Delevit et Graevius. reliquit non fert hoc additamentum.

10 et Gallicanis.] Hic locus in edd. pr. mire interpolatus est et vitiosus. Lectio nunc vulgata est a Mureto. Quidam correxere praeGall. quod est facilius: alterum exquisitius.

[blocks in formation]

in senatum venire: qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote, non tam exercitum illum esse nobis, quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt, neque tamen permoventur. Video, cui Apulia sit attributa, qui habeat Etruriam, qui agrum Picenum, qui Gallicum, qui sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. omnia superioris noctis consilia " ad me delata esse sentiunt: patefeci in senatu hesterno die : Catilina ipse pertimuit, profugit : hi quid exspectant? -nae illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.

4 Quod exspectavi, jam sum assecutus, ut vos omnes factam esse aperte conjurationem contra rempublicam videretis. nisi vero si quis est, qui Catilinae similes cum Catilina sentire non putet. Non est jam lenitati locus severitatem res ipsa flagitat. unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. demonstrabo iter: Aurelia via profectus est. si accelerare volent, ad vesperam consequentur. O fortunatam rempublicam, si quidem hanc sentinam hujus urbis ejecerit ! Uno mehercule Catilina exhausto, relevata mihi et recreata respublica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut excogitari potest, quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum

11 ad me delata esse sentiunt.] Sic edd. W. 1480. at R. Br. Med. seterae perlata. Illud melius esse facile quisque sentiet. Graevius etiam tacite edidit sentiunt esse perlata, quod est sane numerosi. Sed ante patefeci videtur excidisse quae.

subjector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor juventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur ? quae caedes per hosce annos sine illo facta est? quod nefarium stuprum non per illum? Jam vero quae tanta in ullo umquam homine juventutis illecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum, non modo impellendo, verum etiam adjuvando, pollicebatur. Nunc vero quam subito, non solum ex urbe, verum etiam ex agris, ingentem numerum perditorum hominum collegerat ? nemo, non modo Romae, sed nec ullo in angulo totius Italiae, oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus adsciverit. Atque ut ejus diversa studia in dissimili 5 ratione perspicere possitis; nemo est in ludo gladiatorio paullo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinae esse fateatur : nemo in scena levior et nequior, qui se non ejusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen, stuprorum et scelerum exercitatione assuefactus, frigore, et fame, et siti, ac vigiliis perferendis, fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia, atque instrumenta virtutis, in libidine audaciaque 12 consumerentur. Hunc vero

si sui fuerint comites secuti: si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges: o nos beatos, o rempublicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! Non enim jam sunt mediocres hominum

12 consumerentur.] Fluxit hoc ex edd. R. Br. Med. At edd. W. 1480. rectius consumeret, quod et Graevius e Mss. suis recepit.

« IndietroContinua »