Immagini della pagina
PDF
ePub

Ita

imo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse, et Romae remansisse: in eo omnes dies noctesque consumsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem: ut, quoniam auribus vestris, propter incredibilem magnitudinem sceleris, minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. que ut comperi, legatos Allobrogum, belli Transalpini, et tumultus Gallici excitandi causa, a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos cives, 7 eodemque itinere, cum litteris mandatisque, ad Catilinam esse missos, comitemque iis adjunctum Vulturcium, atque huic datas esse ad Catilinam litteras: facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam a diis immortalibus, tota res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur. Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomtinum, praetores fortissimos, atque amantissimos reipublicae viros, ad me vocavi: rem omnem exposui: quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia de republica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione, ac sine ulla mora negotium susceperunt, et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt, atque ibi in proximis villis ita 10 bipartito fuerunt, ut Tiberis inter

7 eodemque itinere.] Addidi copulam ex edd. W: 1480. reperit et in Ms. Graevius.

8 semper optabam.] Scribendum est optaram. Tum non amplius optabat, cum rem ipsam teneret.

9 [rem omnem exp.] Omnem e Mss. tribus delevit Graevius. non male.

10 bipartito fuerunt.] Sic recte pro bipartiti, verbo nihili, edidit Victorius, inde R. Steph. Camer. e Mss. Graevius.

11

eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cujusquam suspicione, multos fortes viros eduxerunt, et ego ex praefectura Reatina complures delectos adolescentes, quorum opera in republica assidue utor, praesidio cum gladiis miseram. Interim tertia fere vigilia exacta, cum jam pontem Mulvium 12 magno comitatu legati Allobrogum ingredi inciperent, unaque Vulturcius: fit in eos impetus: educuntur et ab illis gladii, et a nostris. res erat prae3 toribus nota solis: ignorabatur a ceteris. Tum, interventu Pomtini atque Flacci, pugna, quae erat commissa, sedatur. litterae, quaecumque erant in eo comitatu, integris signis, praetoribus traduntur: ipsi comprehensi, ad me, cum jam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem Cimbrum Gabinium, statim ad me, nihildum suspicantem, vocavi. Deinde item arcessitur P. Statilius, et post eum C. Cethegus. tardissime autem Lentulus venit, credo quod litteris dandis, praeter consuetudinem, proxima nocte vigilarat. Cum vero summis ac clarissimis hujus civitatis viris, qui, audita re, frequentes ad me mane convenerant, litteras a me prius aperiri, quam 13 ad senatum deferri, placèret ; ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus

11 qurum opera in rep. assidue utor, praesidio.] Ita recte ed. W. 1480 at ed R. Br. M. q. o. ass. utor in R. P. praesidio. Vitiosa interpunctio et compendium peperit vitium reip. Muretus in libris reperit q. o. a. utor in republica, praesidio, etc. quod secutus est Graevius. Waldarferi ordo melior videtur.

12 cum m. comitatu.] Cum delevi. non est in edd. pr. nec erat in libris Graev.

13 ad senatum deferri placeret.] Haec est vera lectio, quam ex ed. W. restitui. Nam hic nondum de referendo agebatur, sed de deferendis literis, ut res cognosci, et deinde super re cognita referri posset. Deferri mutatum est primum in referri, ut saepe in hoc verbo factum est, in ed. 1450. Br. Post referrem edidit Aldus jun. quod Lamb. et alii secuti sunt. Saltem debebat esse deferrem, ut paullo post.

injectus civitati videretur: negavi me esse facturum, ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea, quae erant ad me delata, reperta non essent: tamen ego non arbitrabar in tantis reipublicae periculis mihi esse nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coëgi. Atque interea statim, admonitu Allobrogum, C. Sulpicium, praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid telorum esset, efferret. ex quibus ille maximum sicarum numerum, et gladiorum extulit. Introduxi Vulturcium sine Gallis: fidem ei publicam, jussu senatus, dedi: hortatus sum, ut ea, quae sciret, sine timore indicaret. Tum ille, cum vix se ex magno timore 14 recreasset, dixit: a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, et ad urbem quamprimum cum exercitu accederet: id autem eo consilio, ut, cum urbem omnibus ex partibus, quemadmodum descriptum distributumque erat, incendissent, caedemque infinitam civium fecissent: praesto esset ille, qui et fugientes exciperet, et se cum his urbanis ducibus conjungeret. Introducti autem Galli, jusjurandum sibi et litteras a P. Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt: atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent pedestres sibi copias non defuturas : Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis aruspi

14 recepisset.] Ex uno vetere Mureti libro est receptum ab Aldo jun. et Grutero. Ceteri scr. edd. veteres recreasset. Id verbum visum efficacius est, quam pro hujus loci sententia; itaque glossa recepisset praelata est. Sed sic et Cicero dixit Tusc. 1, 24. collegit se et recreavit. Nec vero credibile est, e recepisset, quod est verbum in hac re notissimum et usitatissimum, fecisse quem recreasset.

[blocks in formation]

cumque responsis, se esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum hujus urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse : eundemque dixisse, fatalem hunc esse annum ad interitum hujus urbis atque imperii, qui esset decimus annus post virginum absolutionem, post Capitolii autem incensionem vicesimus. Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt: quod Lentulo et aliis, 15 caedem Saturnalibus fieri, atque urbem incendi placeret; Cethego nimium id longum 16 videri. 5 Ac, ne longum sit, Quirites, tabellas proferri jussimus, quae a quoque dicebantur datae. Primum ostendimus Cethego signum: cognovit. nos linum incidimus : legimus. Erat scriptum 17 ipsius manu Allobrogum senatui et populo, sese, quae eorum legatis confirmasset, esse facturum: orare, ut item illi facerent, quae sibi legati eorum recepissent. Tum Cethegus, qui paullo ante aliquid de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant deprehensae, respondisset, dixissetque, se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abjectus, conscientia convictus, repente conticuit. Introductus Statilius, cognovit signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam: confessus est.

18

15 caedem Saturn.] Sic Gruterus edi volebat: operae non paruere, et vetus dedere Sat. caedem, illud et in ed. R. Br. Med. Ald. hoc repetiit Victorius.

16 videri] quoniam hoc de Cethego manifestam habet conjunctionem cum antecedentibus, quod Lentulo et aliis placeret: nescio an videretur legendum sit. Si nulla esset talis conjunctio, nihil elegantius foret.

17 ipsius manu Allobrogum -- populo, sese.] Sic interpungunt edd. pr. ut R. Br. Med. male recentiores manu; A. item recepi cum Graevio post recepissent pro praecepissent, quod prorsus est alienum.

18 signum et manum suam.] Sic ed. W. quod melius, quam quod ex ed. R. Br. Med. venit manum et signum suum. Reperit et in Ms. Muretus et Graev. Sic est et mox.

Tum ostendi tabellas Lentulo: et quaesivi, cognosceretne signum. Annuit. 19 Est vero, inquam, signum notum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et cives suos : quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit. Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit : post autem aliquanto, toto jam indicio exposito atque edito, surrexit: quaesivit a Gallis, quid sibi esset cum iis: quamobrem domum suam venissent; itemque a Vulturcio. qui cum illi breviter constanterque respondissent, per quem ad eum, quotiesque venissent, quaesissentque ab eo, nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus : tum ille subito, scelere demens, quanta conscientiae vis esset, ostendit. nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. ita eum non modo ingenium illud, et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam, propter vim sceleris manifesti atque deprehensi, impudentia, qua superabat omnes, improbitasque defecit. Vulturcius vero subito proferri litteras atque aperiri jussit, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. Atque ibi vehentissime perturbatus Lentulus, tamen et signum suum et manum cognovit. erant autem scriptae sine nomine, sed ita: Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces. cura, ut vir sis, et quem in locum sis progressus 20 cogita, et vide, quid jam tibi sit necesse. cura, ut omnium tibi auxilia adjungos, etiam infimorum. Gabinius deinde

19 Est vero, i. signum notum.] Sic edd. pr. sine quidem: quod in vulgatis est, nec h. 1. vim habet.

20 cogita et vide.] Hunc ordinem verborum habet ed. W. qui est melior vulgato et cogita q. - - et vide, quod est durum: nec Graevianum vide et placet.

« IndietroContinua »