Immagini della pagina
PDF
ePub

deorum immortalium 37 depulsa sunt, et statuae veterum hominum dejectae, et legum aera liquefacta. tactus est etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus : quem inauratum in Capitolio parvum atque lactentem, uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore, cum aruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque incendia, et legum interitum, et bellum civile ac domesticum, et totius urbis atque imperii occasum appropinquare dixerunt, nisi dii immortales omni ratione placati, suo nomine prope fata ipsa flexissent. Itaque illorum responsis tunc et ludi decem per dies facti sunt, neque res ulla, quae ad placandum deos pertineret, praetermissa est: iidemque jusserunt, simulacrum Jovis facere majus, et in excelso collocare, et contra, atque ante fuerat, ad orientem convertere ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod videtis, solis ortum, et forum, curiamque conspiceret, fore, ut ea consilia, quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, illustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque illud ita collocandum" consules illi locaverunt : sed tanta fuit operis tarditas, ut neque a superioribus con

33

37 depulsa sunt.]. Eleganter pro dejecta sunt, ut mox dicit: sic Caecin. 22. a quo loco depulsus esset. alibi dejectus. Nepos Themist. 5. a grudu depulsus. Miror Graevium praeferre delapsa e Ms. Franc.

38 quae ad placandum dens.] Ita edd. R. Br. Med. Ald. etc. sed edd. W.1480. et Mss. plerique habent placandos d. quod praetulerim : etsi scio et alia exempla illius formae apud optimos scriptores occurrere. v. Drakenb. ad Liv. XL, 49. qui bene monet, gerundium participio non esse praeferendum, ubi libri hoc plures habeant.

39 consules i. statuerunt.] Valde hic libri variant. Ed. W. colla cavere voluit dare locavere. R. 1430. Br. Med. voluere vel voluerunt. Aldus fecit statuerunt, an e libris scr. nescio. Sed id nil differt a voluerunt, quod pro statuerunt dicitur, v. c. infr. IV, 4. extr. Gruterus voluit edere locaverunt, ut patet e nota ejus ad h. 1. sed operae non paruerunt. Sic edidit Graevius : quem nos imitati sumus. Nam et res sic postulat, quia operis tarditas post memoratur. Locatio ope rum alias non est consulum, sed tum extra ordinem factum est.

40

sulibus, neque a nobis ante hodiernum diem collocare9 tur. Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui neget, haec omnia, quae videmus, praecipueque hanc urbem, deorum immortalium nutu atque potestate administrari? Etenim cum esset ita responsum, caedes, incendia, interitumque reipublicae comparari, et ea a perditis civibus, quae tum propter magnitudinem scelerum nonnullis incredibilia videbantur: ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis. Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Jovis Optimi Maximi factum esse videatur, 41 ut, cum hodierno die mane per forum meo jussu et conjurati, et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? quo collocato, atque ad vos senatumque converso, omnia et senatus, et vos, quae erant contra salutem omnium cogitata, illustrata et patefacta vidistis. Quo etiam majore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis, sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati: quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam, et non sim ferendus. ille, ille Jupiter restitit: ille Ca

40 et ea a perditis civibus.] Haec lectio est ex ed. R. 1480. Br. etc. sed ed. W. habet et a perditis c. At libri scr. plures et ea per cives, quod Mureto et Grutero placebat, recepitque Graevius. Mihi tamen et sic aliquid duri habere oratio videtur. An verum est comparari a perditis civibus; vel potius totum illud et ea, etc. est glossema, cum mox in sequentibus sit a nefariis civibus. Aruspices rem, quid compararetur, dixere: res docuit, ea non per hostes, sed per cives improbos comparari. Si ante jam esset a perditis civibus, sive per cives, quorsum post illud adderetur? Ipsa illa varietas lectionis et fluctuatio glossema arguit.

41 ut, cum h. d.] ut pendet a factum esse: alias deberet esse quod, ut referretur ad illud quod mallem, nisi statueretur necessarium faceret ut. Ceterum hic locus mire vitiosus est in ed. W.

pitolium, ille haec templa, ille hanc urbem, ille vos omnes salvos esse voluit. Diis ego immortalibus ducibus hanc mentem, Quirites, voluntatemque suscepi, atque ad haec tanta indicia perveni. 42 Jam vero illa Allobrogum sollicitatio, sic a Lentulo ceterisque domesticis hostibus, tanta res, tam dementer credita et ignotis et barbaris, commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi a diis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat, quae populo Romano bellum facere et posse et non nolle videatur, spem imperii et rerum amplissimarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam negligerent: vestramque salutem suis opibus anteponerent: 43 id non divinitus factum esse putatis? praesertim qui nos non pugnando," sed tacendo superarent?

Quamobrem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum conjugibus ac liberis vestris. Nam multi saepe honores diis immortalibus justi habiti sunt ac debiti, sed profecto justiores numquam. Erepti enim ex crudelissimo ac miserrimo interitu, et erepti sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione, togati, me uno togato duce et imperatore vicistis. Etenim recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, neque

42 Jam v. illa All. sollicitatio, sic, etc.] Hic mihi videtur aliquid excidisse: : nam sollicitatio non habet verbum, quod ei respondeat: v. c. suscepta aut simile, quod post hostibus ponatur, sive post tam dementer, si ante tanta res scribatur, ut est in ed. W.

43 id non divinitus.] Sic pro nonne dedit Graevius e Mss. Sic et ed. W. estque efficacius sensu meo.

44 sed tacendo superarent.] Vulgati inde ab ed 1480. superare potuerunt. sic et ed. R. In eo haesi olim. nam potuerunt non consentit latinitati, quae requirit possent. cum ed. W. nactus essem, reperi superarent, quod recepi, pro essent superaturi : nisi id factum est e superare possent.

solum eas, quas audistis, sed et has, quas vosmetipsi meministis et vidistis: L. Sulla P. Sulpicium oppressit: ex urbe ejecit C. Marium, custodem hujus urbis, multosque fortes viros partim ejecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius, consul, armis ex urbe collegam suum expulit. omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario. tum vero, clarissimis viris interfectis, lumina civitatis exstincta sunt. Ultus est hujus victoriae crudelitatem postea Sulla. nec dici quidem opus est, quanta deminutione civium, et quanta calamitate reipublicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo viro Q. Catulo. attulit non tam ipsius interitus reipublicae luctum, quam ceterorum. 45 Atque illae dissensiones erant hujusmodi, Quirites, quae non ad delendam, sed ad commutandam rempublicam pertinerent. non illi nullam esse rempublicam, sed in ea, quae esset, se esse principes: neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium reipublicae quaesivit, ejusmodi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae, sed internecione civium dijudicatae sint. In hoc autem uno post

Ac

45 Atque illae diss. erant hujusmodi.] Haec lectio ab ed. R. Br. 1480. Med. venit. Ed. W. habet Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum, etc. quod et in Mss. reperere Gruterus et Muretus: et gic edidit Graevius. Puto autem additum hic esse tamen omnes a librariis e sequentibus. nec tamen necessario Cicero utrobique eadem forma usus est; qui repetit hoc Atque illae d. cum adjunctione tamen omnes, quia in verbis, non illi - - voluerunt, est parenthesis, post quam tamen est pro inquam, igitur, ut alibi. vid. Clav. in tamen. nescio, an etiam illud erant hujusmodi h. 1. sit a glossatore, qui formam totius orationis non satis intelligebat, nec parenthesin animadvertebat. Ea autem plane intelligitur non modo e mutato subjecto, sed etiam e repetitione primae sententiae, quarum nulla exitium reipublicae quaesivit. Itaque locum hunc sic constituerim: Atque illae dissensiones. Quirites, quae non -- pertinerent: (non illi nullam voluerunt;) atque illac tamen omnes aiss. quarum nulla, etc.

hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cassio, Cethego constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur; ita me gessi, Quirites, ut omnes salvi conservaremini: et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset; et urbem et cives integros incolumesque servavi.

Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a 11 vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo, praeterquam hujus diei memoriam sempiternam. in animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia, condi et collocari volo. nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique hujusmodi, quod etiam minus digni assequi possint. Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur: 46 eandemque diem intelligo, quam spero aeternam fore, et ad salutem urbis, et ad memoriam consulatus mei propagatam ; unoque tempore in hac republica duos cives exstitisse, quorum alter fines vestri imperii, non terrae, sed caeli regionibus terminaret; alter ejusdem imperii domici

46 eandemque diem intelligo, etc.] Hunc locum non satis sanum esse puto: nec rem conficit lectio Ms. Franc. ap. Graevium. Difficultas est in verbis eandemque diem intelligo propagatam. Nec sequentia, unoque tempore - - duos cives exstitisse, habent unde pendeant. Sed sine libris frustra conjecturae hic exerceantur. Intelligo est judico, arbitror, ut IV, 4. alter intelligit, etc. Sed deest, quod ab eo proxime pendeat ante unoque tempore. Omnino locus male habitus est, et in eo variant libri. Edd. R. Br. omnique tempore duos dies.

[blocks in formation]

-

« IndietroContinua »