Immagini della pagina
PDF
ePub

L. I. C. 6. 7. (Roma cond. Ol. VII. 1. 2. ante C. N. 751.) 14 pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset; postquam iuvenes, perpetrata caede, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelus in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni, seque eius auctorem ostendit. Iuvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine vox consentiens ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albana re permissa, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condendae. Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque: ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus, avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec aetatis verecundia discrimen facere posset: ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

7. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures; iamque, nuntiato augurio, quum duplex numerus Romulo sese ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat. Tempore illi praecepto, at hi numero avium, regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad caedem vertuntur. Ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiliisse muros : inde ab irato Romulo, quum verbis quoque increpitans adiecisset, Sic deinde, quicunque alius transiliet moenia

mea, interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit: sacra diis aliis Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Euandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua, prae se armentum agens, nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse. Ibi quum eum, cibo vinoque gravatum, sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam praedam vellet, quia, si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant; aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules, ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. Quae ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. Quem quum ad speluncam vadentem Cacus vi prohibere conatus esset; clava, fidem pastorum nequicquam invocans, morte occubuit. Euander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis, quam imperio, regebat loca: venerabilis vir miraculo literarum, rei novae inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam, ante Sibyllae in Italiam adventum, miratae hae gentes fuerant. Is tum

ictus

Euander, concursu pastorum, trepidantium circa advenam manifestae reum caedis, excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat, qui vir esset. Ubi nomen patremque ac patriam accepit: Iove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica interpres deúm, aucturum coelestium numerum cecinit; tibique aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens Muximam vocet, tuoque ritu colat. Dextra Hercules data, accipere se omen impleturumque fata, ara condita atque dicata, ait. Ibi tum primum, bove eximia capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclutae ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent, hisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnibus vescerentur. Potitii, ab Euandro edocti, antistites sacri eius per multas aetates fuerunt: donec, tradito servis publicis sollenni familiae ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; iam tum immortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata ducebant, fautor.

8. Rebus divinis rite perpetratis, vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re, praeterquam legibus, poterat, iura dedit: quae ita sancta generi hominum agresti ratus fore, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, quum cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quae augurio regnum portenderant, eum secutum nu

merum putant. Me haud poenitet eorum sententiae esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, numerum quoque ipsum ductum placet: et ita habuisse Etruscos, quod, ex duodecim populis communiter rege creato, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futurae multitudinis, quam ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adiiciendae multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem mentiebantur; locum, qui nunc saeptus densis sentibus inter duos lucos est, asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit: idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit. Quum iam virium haud poeniteret, consilium deinde viribus parat: centum creat senatores; sive quia is numerus satis erat, sive quia soli centum erant, qui creari Patres possent. Patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

9. Iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset: sed, penuriâ mulierum, hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio Patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent. Urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci: deinde, quas sua virtus ac dii iuvent, magnas sibi opes magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanae et deos affuisse, et non defuturam

virtutem. Proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis' metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis quoque asylum aperuissent? Id enim demum compar connubium fore. Aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestri sollemnes: Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet: quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant, ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis; maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates. Iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Invitati hospitaliter per domos, quum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur, tam brevi rem Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit, deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis: signoque dato iuventus Romana ad capiendas virgines discurrit. Magna pars forte, ut in quem quaeque inciderat, raptae; quasdam forma excellentes, primoribus Patrum destinatas, ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant. Unam, longe ante alias insignem specie ac pulchritudine, a globo Talassii cuiusdam raptam ferunt; multisque sciscitantibus, cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri clamitatum: inde nuptialem hanc vocemi factam. Turbato per metum ludicro, maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati hospitii foedus, deumque invocantes, cuius

« IndietroContinua »