Immagini della pagina
PDF
ePub

mus, verecundia tamen maiestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit: filium namque intra paucos dies amisit. Cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogare, Satin' magnam spreti numinis haberet mercedem? Maiorem instare, ni eat propere, ac nuntiet consulibus. Iam praesentior res erat: cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi adorta est debilitate subita. Tum enimvero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, quum visa atque audita, et obversatum totiens somno lovem, minas irasque coelestes, repraesentatas casibus suis, exposuisset; consensu inde haud dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules lectica defertur. Inde in curiam iussu consulum delatus, eadem illa quum Patribus ingenti omnium admiratione enarrasset; ecce aliud miraculum. Qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum rediisse, traditum memoriae est.

37. Ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit. Ad eos ludos, auctore Attio Tullo, vis magna Volscorum venit, Priusquam committerentur ludi, Tullus, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit. Dicit esse, quae secreto agere de republica velit, Arbitris remotis, Invitus, inquit, quod sequius sit, de meis civibus loquor. Non tamen admissum quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum, ne admittant. Nimio plus, quam velim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus: quippe qui non nostro merito, sed vestra patientia, incolumes sumus, Magna hic [nunc] Volscorum multitudo est: ludi sunt:

spectaculo intenta civitas erit. Memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac urbe commissum sit: horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Haec nostrá vestráque causâ primum dicenda vobis consulibus ratus sum. Quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictique contagione praesens violer. Haec locutus abiit. Consules quum ad Patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res, ad praecavendum vel ex supervacuo movit: factoque senatusconsulto, ut urbe excederent Volsci, praecones dimittuntur, qui omnes proficisci ante noctem iuberent. Ingens pavor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perculit. Proficiscentibus deinde indignatio oborta: ut consceleratos contaminatosque, ab ludis, festis diebus, coetu quodammodo hominum deorumque, abactos.

38. Quum prope continuato agmine irent, praegressus Tullus ad caput Ferentinum, ut quisque eveniret, primores eorum excipiens, querendo indignandoque, et eos ipsos sedulo audientes secunda irae verba, et per eos multitudinem aliam in subiectum viae campum deduxit. Ibi in concionis modum orationem exorsus, Veteres populi Romani iniurias, cladesque gentis Volscorum, ut omnia, inquit, obliviscamini alia, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere? An non sensistis, triumphatum hodie de vobis esse? vos omnibus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse? vestras coniuges, vestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos, qui audivere vocem praeconis? quid, qui vos videre abeuntes? quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii, existimasse putatis, niss

aliquod profecto nefas esse, quo, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos, piaculumque merituri: ideo nos ab sede piorum, coetu, concilioque abigi? Quid deinde? illud non succurrit, vivere nos, quod maturarimus proficisci? si hoc profectio, et non fuga est. Et hanc urbem vos non hostium ducitis, ubi, si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? - Bellum vobis indictum est; magno illorum malo, qui indixere, si viri estis. Ita et sua sponte irarum pleni, et incitati, domos inde digressi sunt; instigandoque suos quisque populos effecere, ut omne Volscum nomen deficeret.

39. Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullus et C. Marcius exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. Quam spem nequaquam fefellit: ut facile appareret, ducibus validiorem, quam exercitu, rem Romanam esse.

Circeios profectus, primum colonos inde Romanos expulit, liberamque eam urbem Volscis tradidit. Inde, in Latinam viam transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, novella haec Romanis oppida ademit. Inde Lavinium recipit: tunc deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebiam, Lavicos, Pedum cepit. Postremum ad urbem a Pedo ducit, et, ad fossas Cluilias quinque ab urbe millia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum; custodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent: sive infensus magis plebi, sive ut discordia inter Patres plebemque oriretur. Quae profecto orta esset: adeo tribuni ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant. Sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos infestosque inter se iungebat ani

mos.

Id modo non conveniebat, quod senatus con

sulesque nusquam alibi spem, quam in armis, ponebant: plebes omnia, quam bellum, malebat. Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. Eos, recensentes legiones, praesidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit: deinde vocare senatum, referre de legatis ad C. Marcium mittendis coegit. Acceperunt relationem Patres, postquam apparuit, labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum retulerunt: Si Volscis ager redderetur, posse agi de pace: si praeda belli per otium frui velint, memorem se et civium iniuriae, et hospitum beneficii, annisurum, ut appareat, exsilio sibi irritatos, non fractos, animos esse. deinde iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque, suis insignibus velatos, isse supplices ad castra hostium, traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.

Iterum

40. Tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt. Id publicum consilium, an muliebris timor fuerit, parum invenio. Pervicere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia, duos parvos ex Marcio ferens filios, secum in castra hostium irent: et, quam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent. Ubi ad castra ventum est, nuntiatumque Coriolano, adesse ingens mulierum agmen; in primo, ut qui nec publica maiestate in legatis, nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem maestitia inter ceteras cogno

verat Veturiam, inter nurum nepotesque stantem, Nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque adsunt, et liberi. Coriolanus, prope ut amens, consternatus ab sede sua, quum ferret matri obviae complexum, mulier in iram ex precibus versa, Sine, priusquam complexum accipio, sciam, inquit, ad hostem, an ad filium, venerim: captiva materne in castris tuis sim. In hocne longa vita, infelix senecta traxit, ut exsulem te, deinde hostem viderem? Potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi, quamvis infesto animo et minaci perveneras, ingredienti fines ira cecidit? Non, quum in conspectu Roma fuit, succurrit: intra moenia illa domus ac penates mei sunt, mater, coniux, liberique? Ergo, ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil iam pati, nec tibi turpius quam mihi miserius, possum: nec, ut sim miserrima, diu futura sum. De his videris: quos, si pergis, aut immatura mors, aut longa servitus manet. Uxor deinde ac liberi amplexi: fletusque, ab omni turba mulierum ortus, et comploratio sui patriaeque fregere tandem virum. Complexus inde suos dimittit: ipse retro ab urbe castra movit. Abductis deinde legionibus ex agro Romano, invidia rei oppressum periisse tradunt; alii alio leto. Apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem eundem vixisse invenio. Refert certe, hanc saepe eum exacta aetate usurpasse vocem, Multo miserius seni exsilium esse. Non inviderunt laudes suas mulieribus viri Romani: adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur. Monumento quoque quod esset, templum Muliebri Fortunae aedificatum dedicatumque est. Rediere deinde Volsci, adiunctis Aequis, in agrum Romanum: sed

« IndietroContinua »