Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER TERTIUS.

Antio capto, Ti. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius Quintus, qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. Iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor. Itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem, contra consules saepe tentatam, adiutore utique consule, obtineri posse rati, suscipiunt; et consul manebat in sententia sua.

Pos

sessores et magna pars Patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis, et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri partium acerbo rem expedisset: T. Quinctii ductu et auspicio agri capti priore anno aliquantulum a Volscis esse: Antium, propinquam, opportunam, et maritimam urbem, coloniam deduci posse: ita sine querelis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. Haec sententia accepta est. Triumviros agro dando creat T. Quinctium, A. Virginium, P. Furium. Iussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. Fecit statim, ut fit, fastidium copia; adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur: cetera multitudo poscere Romae agrum malle, quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio (is eo cum exercitu venerat) pacem petiere, irritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.

2. Q. Servilius insequenti anno (is enim cum Sp.

Postumio consul fuit) in Aequos missus, in Latino agro stativa habuit. Quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. Extractum in tertium annum bellum est, Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data. Qui, haud dubia spe profectus, famam nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit: Q. Fabium consulem dicere, se ex Aequis Romam pacem tulisse, ab Roma Aequis bellum afferre, eadem dextra armata, quam pacatam illis antea dederat. Quorum id periurio et perfidia fiat, deos nunc testes esse, mox fore ultores. Se tamen, utcunque sit, etiam nunc, poenitere sua sponte Aequos, quam pati hostilia, malle. Si poeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin periurio gaudeant, diis magis iratis, quam hostibus, gesturos bellum. Haec dicta adeo nihil moverunt quemquam, ut legati prope violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. Quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei, magis quam periculum, consulem alterum ab urbe excivit. Ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acie instructa, ut confestim dimicarent. Sed quum forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat: Ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. In noctem imminentem aciem instruitis. Longiore luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est. Crastino die oriente sole redite in aciem: erit copia pugnandi; ne timete. His vocibus irritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus, quae moram certamini faceret. Tum quidem corpora cibo somnoque curant. Ubi illuxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi pro

cessere. Proelium fuit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque pugnabat, et Aequos conscientia contracti culpa periculi, et desperatio futurae sibi postea fidei, ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi: pulsique quum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit. Aequos populationibus incursionibusque meliores esse; et multas passim manus, quam magnam molem unius exercitus, rectius bella gerere.

3. Relicto itaque castris praesidio egressi, tanto cum tumultu invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem pertulerint. Necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus, quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset, timeri poterat; agrestesque, pavidi incidentes portis, non populationem nec praedonum parvas manus, sed, omnia vano augentes timore, exercitus et legiones adesse hostium, et infesto agmine ruere ad urbem, clamabant. Ab his proximi audita incerta, eoque vaniora, ferre ad alios: cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captae urbis abesse. Forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. Id remedium timori fuit: tumultuque sedato, victos timeri increpans hostes, praesidia portis imposuit. Vocato deinde senatu, quum, ex auctoritate Patrum iustitio indicto, profectus ad tutandos fines esset, Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non invenit. Ab altero consule res gesta egregie est: qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda, eoque impeditiori agmine incedentem aggressus,

funestam ei populationem fecit. Pauci hostium evasere ex insidiis: praeda omnis recepta est. Sic finem iustitio, quod quatriduum fuit, reditus Quinctii consulis in urbem fecit. Census deinde actus, et conditum ab Quinctio lustrum. Censa civium capita centum quattuor [et viginti] millia et ducenta quattuordecim dicuntur, praeter orbos orbasque. In Aequis nihil memorabile actum. In oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. Consul, quum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.

4. Consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam: id admoneo, ne quis immutationem ipsorum virorum esse, quae nominum est, putet. Haud dubium erat, quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. Itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere. Quo cupide oblato, (adeo civitates hae perpetuo in Romanos odio certavere) bellum summa vi parabatur. Sentiunt Hernici, et praedicunt Romanis, Ecetranum ad Aequos descisse. Suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, quum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos: isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit. Compulsis deinde in oppida Aequis, ea multitudo dilapsa quum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. Necdum matura re, quum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus, ut, principibus coloniae Romam excitis, quaererent, quid-nam rei esset. Qui quum haud gravati venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti, quam venerant, dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp.

Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos, Hernicorum in agro populabundum hostem invenit; ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum temere pugnae commisit. Primo concursu pulsus se in castra recepit: neque is finis periculi fuit. Namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde Romam mitti posset: Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt: tantumque terrorem incussere Patribus, ut (quae forma senatusconsulti ultimae semper necessitatis habita est) Postumio alteri consulum negotium daretur, Vide-. ret, ne quid detrimenti respublica caperet. Ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est: proconsulem T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti. Ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites (ita tum repentina auxilia appellabant) iussi.

5. Multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc facti, quia, superante multitudine, hostes carpere multifariam vires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, aggressi sunt. Simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa, urbemque ipsam, si qua fortuna daret, tentandam. L. Valerius ad praesidium urbis relictus: consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. Nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris. Vigiliae in urbe, stationes ante portas, praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum. Interim in castris Furius consul, quum primo quietus obsidio

« IndietroContinua »