Immagini della pagina
PDF
ePub

esse: non potuisse se tamen inducere in animum, quin, quem agrum miles pro parte virili manu cepisset, eum senex quoque voce, qua una posset, vindicaret. Magnopere se suadere populo, ne inutili pudore suam ipse causam damnaret.

Nam

72. Consules quum Scaptium non silentio modo, sed cum assensu etiam, audiri animadvertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens fieri, Patrum primores arcessunt: cum his circumire tribunos, orare, Ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices, in suam rem litem vertendo, quum praesertim, etiamsi fas sit, curam emolumenti sui iudicibus esse, nequaquam tantum agro intercipiendo acquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis. famae quidem ac fidei damna maiora esse, quam quae aestimari possent. Hoc legatos referre domum: hoc vulgari: hoc socios audire: hoc hostes: quo cum dolore hos? quo cum gaudio illos? Scaptione hoc, concionali seni, assignaturos putarent finitimos populos? Clarum hac fore imagine Scaptium: populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae personam laturum: quem enim hoc privatae rei iudicem fecisse, ut sibi controversiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non facturum. Haec consules, haec Patres vociferantur: sed plus cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. Vocatae tribus iudicaverunt, agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret: nunc haud sane quicquam bono causae levatur dedecus iudicii: idque non Aricinis Ardeatibusque, quam Patribus Romanis, foedius atque acerbius visum. Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.

LIVIUS. I.

Q

EPITOME LIBRI IV.

Lex de connubio Patrum et plebis a tribunis plebis contentione magna, Patribus repugnantíbus, perlata est. Tribuni militares. Aliquot annis res populi Romani domi militiaeque per hoc genus magistratus administratae sunt. Item censores tune primum creati sunt. Ager Ardeatibus populi Romani iudicio ablatus, missis in eum colonis, restitutus est. Quum fame populus Romanus laboraret, Sp. Maelius, eques Romanus, frumentum populo sua impensa largitus est: et, ob id factum conciliata sibi plebe, regnum affectans a C. Servilio Ahala, magistro equitum, iussu Quinctii Cincinnati dictatoris occisus est: L. Minucius index bove aurata donatus est. Legatis Romanis a Fidenatibus occisis, quoniam ob rempublicam occubuerant, statuae in Rostris positae sunt. Cossus Cornelius tribunus militum, occiso Tolumnio rege Veientium, opima spolia secunda retulit. Mam.. Aemilius dictator, censurae honore, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensium spatio finito, ob eam rem a censoribus notatus est. Fidenae in potestatem redactae, eoque coloni missi sunt; quibus occisis, Fidenates, quum defecissent, a Mam. Aemilio dictatore victi sunt, et Fidenae captae. Coniuratio servorum oppressa est. Postumius, tribunus militum, propter crudelitatem ab exercitu occisus est. Stipendium ex aerario tum primum militibus datum est. Res praeterea gestas adversus Volscos, et Fidenates, et Faliscos continet.

LIBER QUARTUS.

Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus. Nam anni principio et de connubio Patrum et plebis C. Canuleius

tribunus plebis rogationem promulgavit; qua contaminari sanguinem suum Patres, confundique iura gentium rebantur: et mentio, primo sensim illata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut rogationem novem tribuni promulgarent, Ut populo potestas esset, seu de plebe, seu de Patribus vellet, consules faciendi. Id vero si fieret, non vulgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. Laeti ergo audiere Patres, Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere: adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant. His itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitun tot bellorum conticescerent actiones tribuniciae, delectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent; si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit. Tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus, nequicquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum: nunquam eos se vivo delectum habituros, antequam ea, quae promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset; et confestim ad concionem advocavit.

2. Eodem tempore et consules senatum in tribunum, et tribunus populum in consules incitabat. Negabant consules, iam ultra ferri posse furores tribunicios: ventum iam ad finem esse; domi plus belli concitari, quam foris. Id adeo non plebis, quam Patrum, neque tribunorum magis, quam consulum, culpa accidere. Cuius rei praemium sit in civitate, eam maximis semper auctibus crescere: sic pace bonos, sic bello fieri. Maximum Romae praemium seditionum esse:

id et singulis universisquc semper honori fuisse. Reminiscerentur, quam maiestatem senatus ipsi a pătribus accepissent, quam liberis tradituri essent; ut, quemadmodum plebs, gloriari possent, auctiorem amplioremque. Finem ergo non fieri, nec futuram, donec, quam felices seditiones, tam honorati seditionum auctores essent. Quas quantasque res C. Canuleium aggressum? colluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque afferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit: ut, discrimine omni sublato, nec se quisquam, nec suos noverit. Quam enim aliam vim connubia promiscua habere, nisi ut ferarum prope ritu vulgentur concubitus plebis Patrumque: ut, qui natus sit, ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius Patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors? Parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur: iam ad consulatum vulgi turbatores accingi; et primo, ut alter consul ex plebe fieret, id modo sermonibus tentasse: nunc rogari, ut, seu ex Patribus, seu ex plebe velit, populus consules creet: et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque. Canuleios igitur Iciliosque consules fore. Ne id Iupiter optimus maximus sineret, regiae maiestatis imperium eo recidere: et se millies morituros potius, quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere, maiores quoque, si divinassent, concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed usperiorem, alia ex aliis iniquiora postulando, quum prima impetrasset, futuram, primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius, quam eas leges sibi imponi paterentur. Quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse. Finem non fieri: non posse in eadem civitate tribunos plebis et Patres esse: aut hunc ordinem, aut illum magistratum tollendum

esse: potiusque sero, quam nunquam obviam eundum audaciae temeritatique. Illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella; deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant? et, quum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur? Sed audeat Canuleius in senatu proloqui, se, nisi suas leges tanquam victoris Patres accipi sinant, delectum haberi prohibiturum. Quid esse aliud, quam minarı, se proditurum patriam? oppugnari atque capi passurum? Quid eam vocem animorum, non plebi Romanae, sed Volscis et Aequis et Veientibus allaturam? Nonne, Canuleio duce, se speraturos Capitolium atque arcem scandere posse, si Patribus tribuni, cum iure ac maiestate adempta, animos etiam eripuerint? Consules paratos esse duces prius adversus scelus civium, quam adversus hostium arma.

3. Quum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: Quantopere vos, Quirites, contemnerent Patres, quam indignos ducerent, qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse; nunc tamen maxime, quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt: quibus quid aliud quam admonemus, cives nos eorum esse, et, si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere? Altera connubium petimus, quod finitimis externisque dari solet: nos quidem civitatem, quae plus quam connubium est, hostibus etiam victis dedimus. Altera nihil novi ferimus; sed id, quod populi est, repetimus atque usur-pamus: ut, quibus velit, populus Romanus honores mandet. Quid tandem est, cur coelum ac terras misceant? cur in me impetus modo paene in senatu sit factus? ne

« IndietroContinua »