Immagini della pagina
PDF
ePub

honore, L. Furius Medullinus, C. Valerius Potitus, N. Fabius Vibulanus, C. Servilius Ahala: hic refectus continuato honore, tum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.

Ab

58. Eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae: quibus venientibus ad finem legatio Veientium obviam fuit. Petiere, ne prius, quam ipsi senatum Romanum adissent, Veios iretur. senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur: tantum abfuit, ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. Et in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio: ubi tantum in tempore fuit momenti, ut, quum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus, ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur. Tarditatis causa in senatu magis fuit, quam in tribunis: qui, quia summa vi restare nuntiabantur, parum cogitaverunt, nulla virtute superari humanarum virium modum. Fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere. Insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis, N. Fabio Ambusto, L. Valerio Potito, tribunis militum consulari potestate, Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus; qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere urbe finibusque, daturos, quod Lars Tolumnius dedisset, responderi iussit. Id Patres aegre passi decrevere, ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent. Quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus, Nondum debellatum cum Volscis esse: modo duo praesidia

[ocr errors]

occidione occisa, et cum periculo retineri. Nullum annum esse, quo non acie dimicetur: et, tanquam poeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari, qui omnem Etruriam sit concitaturus. Haec, sua sponte agitata, insuper tribuni plebis accendunt. Maximum bellum Patribus cum plebe esse dictitant: eam de industria vexandam militia trucidandamque hostibus obiici: eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque, aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet: prensantesque veteranos, stipendia cuiusque et vulnera et cicatrices numerabant: quid ium esse integri in corpore loci ad nova vulnera accipienda? quid superesse sanguinis, qui dari pro republica posset? rogitantes. Haec quum in sermonibus concionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam, si subiecta invidiae esset, antiquari apparebat.

59. Interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum placuit. Cn. Cornelius unus Romae relictus. Tres tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse, nec commissuros se proelio apparuit, tripartito ad devastandos fines discessere. Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras. Quacunque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos: Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit. Anxur fuit, quae nunc Tarracinae sunt; urbs prona in paludes: ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit. Circummissae quattuor cohortes cum C. Servilio Ahala quum imminentem urbi collem cepissent; ex loco altiore, qua nullum erat praesidium,

Ad

ingenti clamore ac tumultu moenia invasere. quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur, locum dedere scalas admovendi, plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium armatorum atque inermium fuit. Cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire: quum pronuntiatum repente, ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis: quorum ad duo millia et quingenti vivi capiuntur. A cetera praeda Fabius militem abstinuit; donec collegae venirent: ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio eius loci avertissent. Qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere: eaque primum benignitas imperatorum plebem Patribus conciliavit. Additum deinde omnium maxime tempestivo principum in multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, quum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.

60. Nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. Concursum itaque ad curiam esse, prensatasque exeuntium manus, et Patres vere appellatos; effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret: quum quod iuvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum reipublicae esset; tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum; id efficiebat multiplex gau

[ocr errors]

dium cumulatioremque gratiam rei. Tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare, tam id laetum partibus universis nec prosperum fore, quam ipsi crederent: consilium specie prima melius fuisse, quam usu appariturum. Unde enim eam pecuniam confici posse, nisi tributo populo indicto? Ex alieno igitur aliis largitos: neque, id etiamsi ceteri ferant, passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore conditione alios militare, quam ipsi militassent; et eosdem in sua stipendia impensas fecisse, et in aliorum facere. His vocibus moverunt partem plebis. Postremo, indicto iam tributo, edixerunt etiam tribuni, auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contulisset. Patres bene coeptam rem perseveranter tueri: conferre ipsi primi: et, quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes, speciosam etiam collationem faciebant. Quum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt. Quos quum et a Patribus collaudari, et a militari aetate tanquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum. Et, lege perlata de indicendo Veientibus bello, exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.

61. Fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Iulius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M'. Aemilius Mamercinus. Ab his primum circumsessi Veii sunt. Sub cuius initium obsidionis quum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habi

tum esset, parum constitit, bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum. Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium, M'. Sergium Fidenatem, P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, K. Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum. Cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis collatis dimicatum, Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. Inde inter eruptionem tentatam, compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis irrumpendi : praeterque arcem cetera capta. In arcem munitam natura globus armatorum concessit: infra arcem caesi captique multi mortales. Arx deinde obsidebatur nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat; aut spem dabat deditionis, omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convecto.: taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset: ab eo milites per locum arduum accepti cepere. A quibus quum custodes trucidarentur, cetera multitudo, repentino pavore oppressa, in deditionem venit. Diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis; omnisque vis Romana Veios conversa est. Proditori, praeter libertatem, duarum familiarum bona in praemium data. Servius Romanus vocitatus. Sunt, qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant. Praebet errorem, quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit: sed eam reges Romani delevere, Caeretumque, non Veientium, fuerat. Altera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.

« IndietroContinua »