Immagini della pagina
PDF
ePub

cet sacra, aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis? Et videte, quid inter nos et maiores intersit. Illi sacra quaedam in monte Albano Lavinioque nobis facienda tradiderunt. An ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit: hinc sine piaculo in hostium urbem Veios transferemus? Recordamini agitedum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu negligentia casuve praetermissum est. Modo quae res post prodigium Albani lacus, nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio, affectae Veienti bello reipublicae remedio fuit? At etiam, tanquam veterum religionum memores, et peregrinos deos transtulimus Romam, et instituimus novos. Iuno Regina, transvecta a Veiis, nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die? Aio Locutio templum, propter coelestem vocem exauditam in Nova via, iussimus fieri: Capitolinos ludos sollennibus aliis addidimus; collegiumque ad id novum, auctore senatu, condidimus.

Quid horum opus fuit su

scipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi sumus? si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis? si ab hostibus metu retenti sumus? De sacris loquimur et de templis: quid tandem de sacerdotibus? Nonne in mentem venit, quantum piaculi committatur? Vestalibus nempe illa una sedes est, ex qua nihil unquam, praeterquam urbs capta, movit. Flamini Diali noclem unam manere extra urbem nefas est. Hos Veientes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuae te dèserent, Vesta? et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reiquepublicae piaculi contrahet? Quid alia, quae auspicato agimus omnia fere intra pomoerium, cui oblivioni, aut cui negligentiae damus? Comitia curiata, quae rem militarem continent;

comitia centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi assolent, fieri possunt? Veiosne haec transferemus? an comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab diis hominibusque urbem conveniet?

53. Sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinísque relinquere urbem, et ad integra omnia Veios migrare, nec hic aedificando inopem plebem vexare. Hanc autem iactari magis causam, quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto; qui meministis, ante Gallorum adventum, salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe, hanc eandam rem actam esse, ut Veios transmigraremus. Et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis: ego contra, (nec id mirati sitis prius, quam, quale sit, audieritis) etiamsi tunc migrandum fuisset, incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. Quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. Non enim reliquisse victores, sed amisisse victi, patriam videbimur: hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitatis imposuisse, ut desereremus penates nostros, exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus. Et Galli evertere potuerunt Romam, quam Romani restituere non videbuntur potuisse? Quid restat, nisi ut, si iam novis copiis veniant, (constat enim vix credibilem multitudinem esse) et habitare in capta ab se, deserta a vobis, hac urbe velint, sinatis? Quid, si non Galli hoc, sed veteres hostes nostri, Aequi Volscique faciant, ut commigrent Romam: velitisne illos Romanos,

vos Veientes esse? an malitis hanc solitudinem vestram, quam urbem hostium, esse? Non equidem video, quid magis nefas sit. Haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati estis? Si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit, quam casa illa conditoris est nostri; non in casis, ritu pastorum agrestiumque, habitare est satius inter sacra penatesque vestros, quam exsulatum publice ire? Maiores nostri, convenae pastoresque, quum in his locis nihil, praeter silvas paludesque, esset, novam urbem tam brevi aedificaverunt: nos, Capitolio, arce incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensam piget? et, quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?

54. Quid tandem? si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, ventoque (ut fieri potest) diffusa flamma magnam partem urbis absumat; Fidenas inde, aut Gabios, aliamve quam urbem quaesituri sumus, quo transmigremus? Adeo nihil tenet solum patriae, nec haec terra, quam matrem appellamus; sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet? Equidem, (fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae, quam meae calamitatis meminisse iuvat,) quum abessem, quotiescunque patria in mentem venerat, haec omnia occurrebant, colles, campique, et Tiberis, et assueta oculis regio, et hoc coelum, sub quo natus educatusque essem: quae vos, Quirites, nunc moveant potius caritate sua, ut maneatis in sede vestra, quam postea, quum reliqueritis ea, macerent desiderio. Non sine causa dii hominesque condendae locum hunc urbi elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur: mari vicinum ad commoditates, nec expositum nimia propinqui

tate ad pericula classium externarum; regionum Italiae medium, ad incrementum urbis natum unice locum. Argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis. Trecentesimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur: inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis; quum interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria, tantum terra marique pollens, atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae, bello vobis par est. Quod quum ita sit, quae (malum) ratio est, expertis alia experiri, quum iam, ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano invento respon sum est, eo loco caput rerum summamque imperii fore. Hic, quum augurato liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum nostrorum moveri se non passi: hic Vestae ignes, hic coelo ancilia demissa, hic omnes propitii manentibus vobis dii.

55. Movisse eos Camillus tum alia oratione, tum ea, quae ad religiones pertinebat, maxime dicitur. Sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa; quod, quum senatus post paullo de his rebus in curia Hostilia haberetur, cohortesque, ex praesidiis revertentes, forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: Signifer, statue signum: hic manebimus optime. Qua voce audita, et senatus, accipere se omen, ex curia egressus, conclamavit, et plebs circumfusa approbavit. Antiquata deinde lege, promiscue urbs aedificari coepta. Tegula publice praebita est: saxi materiaeque caedendae, unde quisque vellet, ius faetum; praedibus acceptis, eo anno aedificia perfectuFestinatio curam exemit vicos dirigendi, dum, omisso sui alienique discrimine, in vacuo aedificant.

ros.

Ea est causa, ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta; formaque urbis sit occupatae magis, quam divisae, similis.

EPITOME LIBRI VI.

Res adversus Volscos et Aequos et Praenestinos prospere gestas continet. Quattuor tribus additae sunt, Stellatina, Sabatina, Tromentina, Arniensis. M. Manlius, qui Capitolium a Gallis defenderat, quum obstrictos aere alieno liberaret, nexos exsolveret, crimine affectati regni damnatus, de saxo Tarpeio deiectus est: in cuius notam senatusconsultum factum est, ne cui de Manlia gente Marco cognomen esset. C. Licinius et L. Sextius tribuni plebis legem promulgarunt, ut consules etiam ex plebe fierent, qui ex patribus creabantur; eamque legem cum magna contentione, repugnantibus Patribus, quum iidem tribuni plebis per quinquennium soli magistratus fuissent, pertulerunt; et primus ex plebe consul L. Sextius creatus est. Lata est et altera lex, ne cui plus quingentis iugeribus agri liceret possidere.

LIBER SEXTUS.

Quae ab condita urbe Roma ad captam urbem eandem Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus, decemvirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones, quinque libris exposui; res quum vetustate nimia obscuras, LIVIUS I.

Bb

« IndietroContinua »