Immagini della pagina
PDF
ePub

velut quae magno ex intervallo loci vix cernuntur: tum quod parvae et rarae per eadem tempora literae fuere, una custodia fidelis memoriae rerum gestarum: et quod, etiamsi quae in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque interiere. Clariora deinceps certioraque ab secunda origine, velut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis, gesta domi militiaeque exponentur. Ceterum primo quo adminiculo erecta erat, eodem innixa M. Furio principe stetit: neque eum abdicare se dictatura, nisi annó circumacto passi sunt. Comitia in insequentem annum tribunos habere, quorum in magistratu capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit. Quum civitas in opere ac labore assiduo reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu abiit, ab C. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in Gallos, ad quos missus erat orator, contra ius gentium pugnasset: cui iudicio eum mors, adeo opportuna, ut voluntariam magna pars crederet, subtraxit. Interregnum initum. P. Cornelius Scipio interrex, et post eum M. Furius Camillus. Is tribunos militum consulari potestate creat, L. Valerium Publicolam iterum, L. Virginium, P. Cornelium, A. Manlium, L. Aemilium, L. Postumium. Hi ex interregno quum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius, quam de religionibus, senatum consuluere. Inprimis foedera ac leges (erant autem eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges) conquiri, quae comparerent, iusserunt: alia ex iis edita etiam in vulgus: quae autem ad sacra pertinebant, a pontificibus maxime, ut religione obstrictos haberent multitudinis animos, suppressa. Tum de diebus religiosis agitari coeptum. Diem ante diem

xv Kalendas Sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt, insignemque rei nullius publice privatimque agendae fecerunt. Quidam, quod postridie Idus Quintiles non litasset Sulpicius tribunus militum, neque inventa pace deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus divinis supersederi iussum: inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant.

2. Nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam gravi casu reipublicae secum agitare. Hinc Volsci, veteres hostes, ad exstinguendum nomen Romanum arma ceperant; hinc Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem ad fanum Voltumnae factam mercatores afferebant. Novus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque, qui, post pugnam ad lacum Regillum factam, per annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia populi Romani fuerant. Itaque quum tanti terrores circumstarent, appareretque omnibus, non odio solum apud hostes, sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum laborare; placuit iisdem auspiciis defendi rempublicam, quibus recuperata esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum. Is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit: iustitioque indicto, delectum iuniorum habuit, ita ut seniores quoque, quibus aliquid superesset roboris, in verba sua iuratos centuriaret. Exercitum conscriptum armatumque trifariam divisit. Partem unam in agro Veiente Etruriae opposuit: alteram ante urbem castra locare iussit. Tribunus militum his A. Manlius; illis, qui adversus

Etruscos mittebantur, L. Aemilius praepositus: tertiam partem ipse ad Volscos duxit, nec procul ab Lanuvio (ad Maecium is locus dicitur) castra oppugnare est adortus. Quibus, ab contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent, ad bellum profectis, tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat, ut vallo se ipsi, vallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset. Quod ubi animadvertit Camillus, ignem in obiectam saepem coniici iussit. Et forte erat vis magna venti versa in hostem: itaque non aperuit solum incendio viam, sed, flammis in castra tendentibus, vapore etiam ac fumo crepituque viridis materiae flagrantis ita consternavit hostes, ut minor moles superantibus vallum in castra Volscorum Romanis fuerit, quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat. Fusis hostibus caesisque, quum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam, minime largitore duce, eo militi gratiorem. Persecutus deinde fugientes, quum omnem Volscum agrum depopulatus esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno subegit. Victor ex Volscis in Aequos transiit, et ipsos bellum molientes: exercitum eorum ad Bolas oppressit; nec castra modo, sed urbem etiam aggressus, impetu primo cepit.

3. Quum in ea parte, in qua caput rei Romanae Camillus erat, ea fortuna esset, aliam in partem terror ingens ingruerat. Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, obsidebat: quorum legati, opem rebus affectis orantes, quum senatum adissent, decretum tulere, ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret. Cuius spei moram quum

pati fortuna obsessorum non potuisset, confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, vulneribusque, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita, inermes cum singulis vestimentis miserabili agmine penates relinquerent; eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano intervenit. Cui quum se maesta turba ad pedes provolvisset, principumque orationem, necessitate ultima expressam, fletus mulierum ac puerorum, qui exsilii comites trahebantur, excepisset; parcere lamentis Sutrinos iussit: Etruscis se luctum lacrimasque ferre. Sarcinas inde deponi, Sutrinosque ibi considere, modico praesidio relicto, arma secum militem ferre iubet. Ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis invenit: nullam stationem ante moenia, patentes portas, victorem vagum praedam ex hostium tectis egerentem. Iterum igitur eodem die Sutrium capitur: victores Etrusci passim trucidantur ab novo hoste, neque se conglobandi coeundique in unum aut arma capiendi datur spatium. Quum pro se quisque tenderet ad portas, si qua forte se in agros eiicere possent, clausas (id enim primum dictator imperaverat) portas inveniunt. Inde alii arma capere, alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos, ut proelium inirent: quod accensum a desperatione hostium fuisset, ni praecones, per urbem dimissi, poni arma, et parci inermi iussissent, nec praeter armatos quemquam violari. Tum etiam, quibus animi in spe ultima obstinati ad decertandum fuerant, postquam data spes vitae est, iactare passim arma, inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti offerre. Magna multitudo in custodias divisa: oppidum ante noctem redditum Sutrinis inviolatum inte

grumque ab omni clade belli, quia non vi captum, sed traditum per conditiones fuerat.

4. Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum victor. Longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit. Quibus sub hasta venundatis, tantum aeris redactum est, ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo, quod supererat, tres paterae aureae factae sint: quas, cum titulo nominis Camilli, ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse. Eo anno in civitatem accepti, qui Veientium Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his novis civibus assignatus. Revocati quoque in urbem senatusconsulto a Veiis, qui aedificandi Romae pigritia, occupatis ibi vacuis tectis, Veios se contulerant. Et primo fremitus fuit aspernantium imperium: dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset Romam, ex ferocibus universis singulos, metu suo quemque, obedientes fecit. Et Roma quum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis, et republica impensas adiuvante, et aedilibus velut publicum exigentibus opus, et ipsis privatis (admonebat enim desiderium usus) festinantibus ad effectum operis: intraque annum nova urbs stetit. Exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate habita. Creati T. Quinctius Cincinnatus, Q. Servilius Fidenas quintum, L. Iulius Iulus, L. Aquillius Corvus, L. Lucretius Tricipitinus, Ser. Sulpicius Rufus. Exercitum alterum in Aequos, non ad bellum, (victos namque se fatebantur) sed ab odio ad pervastandos fines, ne quid ad nova consilia relinquerent virium, duxere: alterum in agrum Tarquiniensem. Ibi oppida Etruscorum, Cortuosa et Contenebra, vi capta. Ad Cor

« IndietroContinua »