Immagini della pagina
PDF
ePub

quod domi praeceptum erat, intercessioni suae praetendebant: Velitris in exercitu plebis magnam partem abesse: in adventum militum comitia differri debere, ut universa plebs de suis commodis suffragium ferret. Sextius Liciniusque, cum parte collegarum et uno ex tribunis militum Fabio, artifices iam tot annorum usu tractandi animos plebis, primores Patrum productos interrogando de singulis, quae ferebantur ad populum, fatigabant: Auderentne postulare, ut, quum bina iugera agri plebi dividerentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret? ut singuli prope trecentorum civium possiderent agros; plebeio homini vix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret ager? An placeret, fenore circumventam plebem potius, quam sortem creditam solvat, corpus in nervum ac supplicia dare: et gregatim quotidie de foro addictos duci, et repleri vinctis nobiles domos? et, ubicunque patricius habitet, ibi carcerem privatum esse?

37. Haec indigna miserandaque auditu quum apud timentes sibimet ipsis, maiore audientium indignatione, quam sua, increpuissent, atqui nec agros occupandi modum, nec fenore trucidandi plebem alium Patribus unquam fore, affirmabant, nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis, plebs fecisset. Contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa vim franyat intercedendo. Non posse aequo iure agi, ubi imperium penes illos, penes se auxilium tantum sit. Nisi imperio communicato, nunquam in parte plebem pari reipublicae fore: nec esse, quod quisquam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis comsularibus habeatur: nisi alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem fore. An iam memoria exisse, quum tribunos militum iccirco potius, quam consules, creari placuisset, ut

et plebeiis pateret summus honos, quattuor et quadraginta annis neminem ex plebe tribunum militum creatum esse? Qui crederent, duobusne in locis sua voluntate impartituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint? et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint? Lege obtinendum esse, quod comitiis per gratiam nequeat: et seponendum extra certamen alterum consulatum, ad quem plebi sit aditus; quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris futurus sit. Nec iam posse dici id, quod antea iactare soliti sint, non esse in plebeiis idoneos viros ad curules magistratus. Numquid enim socordius aut segnius rempublicum administrari post P. Licinii Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit, quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit? Quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum, neminem plebeium. Quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebe coeptos creari: nec ullius eorum populum Romanum poenituisse. Consulatum superesse plebeiis: eam esse arcem libertatis, id columen. Si eo perventum sit, tum populum Romanum vere exactos ex urbe reges, et stabilem libertatem suam existimaturum: quippe ex illa die in plebem ventura omnia, quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda. Huius generis orationes ubi accipi videre; novam rogationem promulgant, ut pro duumviris sacris faciundis decemviri creentur; ita ut pars ex plebe, pars ex Patribus fiat: omniumque earum rogationum comitia in adventum eius exercitus differunt, qui Velitras obsidebat.

38. Prius circumactus est annus, quam a Velitris

- reducerentur legiones. Ita suspensa de legibus res ad novos tribunos militum dilata: nam plebis tribunos eosdem, duos utique, quia legum latores erant, plebes reficiebat. Tribuni militum creati T. Quinctius, Ser. Cornelius, Ser. Sulpicius, Sp. Servilius, L. Papirius, L. Veturius. Principio statim anni ad ultimam dimicationem de legibus ventum: et, quum tribus vocarentur, nec intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi Patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad civem, decurrunt. Dictatorem dici placet: dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat. Legum quoque latores adversus tantum apparatum adversariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant: concilioque plebis indicto, tribus ad suffragium vocant. Quum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset, atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebis ferentium legem intercedentiumque, et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum vinceretur favore legum ipsarum latorumque, et, Uti rogas, primae tribus dicerent: tum Camillus, Quandoquidem, inquit, Quirites, iam vos tribunicia libido, non potestas, regit, et intercessionem, secessione quondam plebis partam, vobis eadem vi facitis irritam, qua peperistis; non reipublicae magis universae, quam vestra causa, dictator intercessioni adero, eversumque vestrum auxilium imperio tutabor. Itaque, si C. Licinius et L. Sextius intercessione collegarum cedunt; nihil patricium magistratum inseram concilio plebis. Si adversus intercessionem, tanquam captae civitati leges imponere tendent, vim tribuniciam a se ipsa dissolvi non patiar. Adversus ea quum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum perLIVIUS I.

E e

citus ira Camillus lictores, qui de medio plebem emoverent, misit: et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum, exercitumque extemplo ex urbe educturum. Terrorem ingentem incusserat plebi; ducibus plebis accendit magis certamine animos, quam minuit. Sed, re neutro inclinata, magistratu se abdicavit; seu quia vitio creatus erat, ut scripsere quidam: seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem, idque plebs scivit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum millium ei multa esset. Sed auspiciis magis, quam novi exempli rogatione, deterritum ut potius credam, tum ipsius viri facit ingenium, tum quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictator: (quem quid creari attinebat ad id certamen, quo M. Furius victus esset?) et quod eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, haud sine pudore certe fractum priore anno in se imperium repetiturum: simul quod eo tempore, quo promulgatum de mulcta eius traditur, aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi videbat, obsistere potuit; aut ne illas quidem, propter quas et haec lata erat, impedire: et, quoad usque ad memoriam nostram tribuniciis consularibusque certatum viribus est, dictaturae semper altius fastigium fuit.

39. Inter priorem dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam, ab tribunis velut per interregnum concilio plebis habito, apparuit, quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent: nam de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consulatu antiquabant. Et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent. P. Manlius deinde dictator rem in causam plebis inclinavit, C. Licinio, qui tribunus militum fuerat, magistro

equitum de plebe dicto. Id aegre passos Patres accipio; dictatorem propinqua cognatione Licinii se apud Patres excusare solitum, simul negantem, magistri equitum maius, quam tribuni consularis, imperium esse. Licinius Sextiusque, quum tribunorum plebis creandorum indicta comitia essent, ita se gerere, ut, negando iam sibi velle continuari honorem, acerrime accenderent ad id, quod dissimulando petebant, plebem. Nonum se annum iam velut in aciem adversus optimates maximo privatim periculo, nullo publico emolumento stare. Consenuisse iam secum et rogationes promulgatas, et vim omnem tribuniciae potestatis. Primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse: deinde ablegatione iuventutis ad Veliternum bellum: postremo dictatorium fulmen in se intentatum. Iam nec collegas, nec bellum, nec dictatorem obstare; quippe qui etiam omen plebeio consuli, magistro equitum ex plebe dicendo, dederit: se ipsam plebem et commoda morari sua. Liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si velit, habere posse. Quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si, inter accipiendas de suis commodis rogationes, spem honoris latoribus earum incidant? Non esse modestiae populi Romani id postulare, ut ipse fenore levetur, et in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur; per quos ea consecutus sit, senes tribunicios non sine honore tantum, sed etiam sine spe honoris, relinquat. Proinde ipsi primum statuerent apud animos, quid vellent: deinde comitiis tribuniciis declararent voluntatem. Si coniunctim ferri ab se promulgatas rogationes vellent, esse, quod eosdem reficerent tribunos plebis: perlaturos enim, quae promulgaverint. Sin, quod cuique privatim opus sit, id modo accipi velint; opus

« IndietroContinua »