Immagini della pagina
PDF
ePub

urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita, nequaquam eius pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius regis, miseriaeque et labores plebis, in fossas cloacasque exhauriendas demersae: Romanos homines, omnium victores circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Servii Tullii regis memorata caedes, et invecta corpore patris nefando vehiculo filia; invocatique ultores parentum dii. His atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subiicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret, exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse, iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto, reliquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit, exsecrantibus, quacunque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

60. Harum rerum nuntiis in castra perlatis, quum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus, (senserat enim adventum) ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam. venerunt. Tarquinio clausae portae, exsiliumque indictum : liberatorem urbis laeta castra accepere:

exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius, Gabios, tanquam in suum regnum, profectus, ab ultoribus veterum simultatum, quas sibi ipse cae dibus rapinisque conciverat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser. Tullii creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

EPITOME LIBRI II.

Brutus iureiurando populum astrinxit, neminem regnare Romae passuros: Tarquinium Collatinum, collegam suum, propter affinitatem Tarquiniorum suspectum, coegit consulatu se abdicare, et civitate cedere; bona regum diripi iussit: agrum Marti consecravit, qui Campus Martius nominatus est. Adolescentes nobiles, in quibus suos quoque et sororis filios, quia coniuraverant de recipiendis regibus, securi percussit: servo indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit: ex cuius nomine vindicta est appellata. Quum adversus reges, qui, contractis Veientium et Tarquiniensium copiis, bellum intulerant, exercitum duxis. set, in acie cum Arunte, filio Superbi, commortuus est: eumque matronae annum luxerunt. P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est. Porsena, rex Clusinorum, bello pro Tarquiniis suscepto, quum ad Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret, virtute Coclitis Horatii prohibitus est; qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit; et, ponte rupto, armatus se in flumen misit, et ad suos tranavit. Alterum accessit virtutis exemplum a Mu

cio: qui, quum ad feriendum Porsenam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem regem esse putabat, comprehensus, impositam altaribus manum, in quibus sacrificatum erat, exuri passus est; dixitque, tales trecentos esse coniuratos in mortem ipsius regis. Quorum admiratione coactus Porsena pacis conditiones ferre, bellum omisit, acceptis obsidibus: ex quibus virgo una Cloelia, deceptis custodibus, per Tiberim ad suos tranavit: et, quam reddita esset, a Porsena honorifice remissa, equestri statua donata est. Ap. Claudius ex Sabinis Romam transfugit; ob hoc Claudia tribus adiecta est. Numerus tribuum ampliatus est, ut essent viginti una. Adversus Tarquinium Superbum, cum Latinorum exercitu bellum inferentem, A. Postumius dictator prospere pugnavit apud lacum Regillum. Plebs, quum propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Menenii Agrippae a seditione revocata est. Idem Agrippa,,quum decessisset, propter paupertatem publico impendio elatus est. Tribuni plebis quinque creati sunt. Oppidum Volscorum Corioli captum est virtute et opera C. Marcii, qui ob hoc Coriolanus vocatus est. Ti. Atinius, vir de plebe, quum in visu admonitus esset, ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret, et neglexisset, amisso filio, debilis factus, postquam, delatus ad senatum lectica, eadem illa indicaverat, usu pedum recepto, domum reversus est. Quum C. Marcius Coriolanus, qui in exsilium erat pulsus, dux Volscorum factus, exercitum hostium urbi Romae admovisset, et missi ad eum primum legati, postea sacerdotes frustra deprecati essent, ne bellum patriae inferret; Veturia mater et Volumnia uxor impetraverunt ab eo, ut recederet. Lex agraria primum lata est. Sp. Cassius consularis regni crimine damnatus est necatusque. Oppia, virgo Vestalis, ob incestum viva defossa est. Quum vicini hostes Veientes incommodi magis, quam graves, essent, familia Fabiorum id bellum gerendum depoposcit; misitque in id trecentos sex armatos, qui ad Cremeram ad unum ab hostibus caesi sunt, uno impubere domi relicto. Ap. Claudius consul, quum adversus Volscos contumacia exercitus male pugnatum esset, decimum quem

que militum fuste percussit. Res praeterea adversum Vol. scos, et aequos, et Veientes, et seditiones inter Patres plebemque continet.

LIBER SECUNDUS.

Liberi iam hinc populi Romani res bello paceque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum, potentiora quam hominum, peragam. Quae libertas ut laetior esset, proximi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt, ut haud immerito deinceps omnes conditores partium coeptae urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae multitudini addiderunt, numerentur: neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriae Superbo exacto rege meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priori regum alicui regnum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis, et in aliena urbe cum Patribus serere certamina, priusquam pignora coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore assuescitur, animos eorum consociasset? Dissipatae res nondum adultae discordia forent: quas fovit tranquilla temperatio imperii, eoque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent. Libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium consu

[ocr errors]

lare factum est, quam quod diminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules retinuere: id modo cautum est, ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior, concedente collega, fasces habuit: qui non acrior vindex libertatis fuerat, quam deinde custos fuit. Omnium primum avidum novae libertatis populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iureiurando adegit, neminem Romae passuros regnare. Deinde, quo plus virium in senatu etiam frequentia ordinis faceret, caedibus regis diminutum Patrum numerum, primoribus equestris gradus electis, ad trecentorum summam explevit: traditumque inde fertur, ut in senatum vocarentur, qui Patres quique conscripti essent. Conscriptos videlicet in novum senatum appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque Patribus plebis animos.

II. Rerum deinde divinarum cura habita: et, quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi desiderium regum esset, regem sacrificulum creant. Id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio, an, nimis eam undique minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint. Consulis enim alterius, quum nihil aliud offenderit, nomen invisum civitati fuit. Nimium Tarquinios regno assuesse: initium a Prisco factum. Regnasse deinde Ser. Tullium. Ne intervallo quidem facto, oblitum, tanquam alieni, regni Superbum Tarquinium, velut hereditatem gentis, scelere ac vi repetisse. Pulso Superbo, penes Collatinum imperium esse. Nescire Tarquinios privatos vivere: non placere nomen: periculo

« IndietroContinua »