Immagini della pagina
PDF
ePub

fecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit. Tum Cocles, Tiberine, inquit, pater, te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias. Ita sic armatus in Tiberim desiluit: multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros, quam fidei. Grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in comitio posita, agri quantum uno die circumaravit, datum. Privata quoque inter publicos honores studia eminebant: nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse victu suo, contulit.

11. Porsena, primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidiis in Ianiculo locatis, ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit; navibus undique accitis ad custodiendum, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasionem aliis atque aliis locis traiicerent: brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris, sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. Hoc tantum licentiae Etruscis, non metu magis, quam consilio, concessum. Namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriendi, in parvis rebus negligens ultor, gravem se ad maiora vindicem servabat. Itaque, ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus; scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent. Et sciere perfugae indicio; multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiiciunt. P. Valerius inde T.

Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina via occultum considere iubet: Sp. Lartium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare, donec hostis praetereat: inde se obiicere, ne sit ad flumen reditus. Consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus: ipse Valerius Coelio monte cohortes delectas educit: hique primi apparuere hosti. Herminius, ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis, versisque in Valerium Etruscis terga caedit: dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor. Ita caesi in medio praedatores, neque ad pugnam viribus pares, et ad fugam saeptis omnibus viis: finisque ille tam effuse vagandi Etruscis fuit.

12. Obsidio erat nihilominus, et frumenti cum summa caritate inopia: sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsena habebat: quum C. Mucius, adolescens nobilis, cui indignum videbatur, populum Romanum servientem, quum sub regibus esset, nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse; liberum eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri, quorum saepe exercitus fuderit: itaque, magno audacique aliquo facinore eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponte penetrare in hostium castra constituit: deinde metuens, ne, si consulum iniussu et omnibus ignaris iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen affirmante, senatum adiit. Transire Tiberim, inquit, Patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non praedo,nec populationum invicem ultor : maius, si dii iuvant, in animo est facinus. Approbant Patres. Abdito intra vestem ferro, proficiscitur. Ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal

constitit. Ibi quum stipendium forte militibus daretur, et scriba, cum rege sedens pari fere ornatu, multa ageret, quum milites vulgo adirent, timens sciscitari, uter Porsena esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret, quis esset; quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. Vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, quum, concursu ad clamorem facto, comprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque, inter tantas fortunae minas, metuendus magis, quam metuens: Romanus sum, inquit, civis: C. Mucium vocant. Hostis hostem occidere volui: nec ad mortem minus animi est, quam ad caedem fuit. Et facere et pati fortia, Romanum est. Nec unus ego in te hos animos gessi: longus post me ordo est idem petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo; ferrum hostemque in vestibulo habeas regiae. Hoc tibi iuventus Romana indicimus bellum. Nullam aciem, nullum proelium timueris. Uni tibi, et cum singulis, res erit. Quum rex, simul ira infensus periculoque conterritus, circumdari ignes minitabundus iuberet, nisi expromeret propere, quas insidiarum minas per ambages iaceret: En tibi, inquit, ut sentias, quam vile corpus sit iis, qui magnam gloriam petunt: dextramque accenso ad sacrificium foculo iniicit. Quam quum velut alienato ab sensu torreret animo; prope attonitus miraculo rex, quum ab sede sua prosiluisset, amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, Tu vero abi, inquit, in te magis, quam in me, hostilia auIuberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus staret. Nunc iure belli liberum te, intactum inviolatumque hinc dimitto. Tum Mucius, quasi remu

sus.

nerans meritum, Quandoquidem, inquit, est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris a me, quod minis nequisti, trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur. Mea prima sors fuit: ceteri, ut cuique ceciderit primo, quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.

13. Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomentum inditum, legati a Porsena Romam secuti sunt: adeo moverat eum et primi periculi casus, quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens, quot coniurati superessent, ut pacis conditiones ultro ferret Romanis. Iactatum in conditionibus nequicquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis, quam quod negatum iri sibi a Romanis ignoraret. De agro Veientibus restituendo impetratum: expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent. His conditionibus composita pace, exercitum ab Ianiculo deduxit Porsena, et agro Romano excessit. Patres C. Mucio virtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata appellata. Ergo, ita honorata virtute, feminae quoque ad publica decora excitatae. Cloelia virgo, una ex obsidibus, quum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit, sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira, oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam ; alías haud magni facere: deinde in admirationem versus, supra Coclites Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre, quemadmodum, si non dedatur obses, pro

rupto se foedus habiturum; sic deditam, inviolatam ad suos remissurum. Utrimque constitit fides: et Romani pignus ex foedere restituerunt: et apud regem Etruscum non tuta solum, sed honorata etiam, virtus fuit: laudataque virgine, parte obsidum se donare dixit: ipsa quos vellet, legeret. Productis omnibus, legisse impubes dicitur: quod et virginitati decorum, et consensu obsidum ipsorum probabile erat, eam aetatem potissimum liberari ab hoste, quae maxime opportuna iniuriae esset. Pace redintegrata, Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere. In summa Sacra via fuit posita virgo insidens equo.

14. Huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos, traditus ab antiquis, usque ad nostram aetatem inter cetera sollennia manet, bona Porsenae regis vendendi: cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse, neque omissam in pace; aut a mitiore crevisse principio, quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi. Proximum vero est ex iis, quae traduntur, Porsenam, discedentem a Ianiculo, castra opulenta, convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione: ea deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, venisse, bonaque Porsenae appellata, gratiam muneris magis significante titulo, quam auctionem fortunae regiae, quae ne in potestate quidem populi Romani esset. Omisso Romano bello, Porsena, ne frustra in ea loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Aruntem Ariciam oppugnatum mittit. Primo Aricinos res necopinata perculerat : arcessita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cu

« IndietroContinua »