Immagini della pagina
PDF
ePub

mis, tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. Proelio inito, adeo concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos. Cumanae cohortes, arte adversus vim usae, declinavere paullulum; effuseque praelatos hostes conversis signis a tergo adortae sunt. Ita in medio prope iam victores caesi Etrusci: pars perexigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes fortuna ac specie supplicum delati sunt. Ibi benigne excepti, divisique in hospitia, Curatis vulneribus, alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum: multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. Iis locus ad habitandum datus, quem deinde Tuscum vicum appellavere.

15. P. Lucretius inde et P. Valerius Publicola consules facti. Eo anno postremum legati a Porsena de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. Quibus quum responsum esset, missurum ad regem senatum legatos; missi confestim honoratissimus quisque e Patribus. Non, quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo delectos potius Patrum ad eum missos, quam legatis eius Romae daretur responsum: sed ut in perpetuum eius rei mentio finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis animi sollicitarentur, quum ille peteret, quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent. Non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. Ita induxisse in animum, hostibus potius, quam regibus, portas patefacere. Eam esse voluntatem omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde, si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse, orare. Rex verecundia victus, Quando id certum atque obstinatum

est, inquit, neque ego obtundam saepius eadem nequicquam agendo: nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu bello opus est, seu quiete, exsilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat. Dictis facta amiciora adiecit. Obsidum quod reliquum erat, reddidit: agrum Veientem, foedere ad Ianiculum icto, ademptum, restituit. Tarquinius spe omni reditus incisa, exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsena fuit.

16. Consules M. Valerius, P. Postumius. Eo anno bene pugnatum cum Sabinis. Consules triumpharunt. Maiore inde mole Sabini bellum parabant. Adversus eos, et ne quid simul ab Tusculo, unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oriretur, P. Valerius [quartum], T. Lucretius iterum consules facti. Seditio, inter belli pacisque auctores orta in Sabinis, aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. Namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, quum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur, nec par factioni esset, a vico Regillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit. lis civitas data agerque trans Anienem vetus Claudia tribus, postea novis additis tribulibus, qui ex eo venirent agro, appellata. Appius, inter Patres lectus, haud ita multo post in principum dignationem pervenit. Consules, infesto exercitu in agrum Sabinum profecti, quum ita vastatione, dein proelio, afflixissent opes hostium, ut diu nihilinde rebellionis timere possent, triumphantes Romam redierunt. P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post, Agrippa Menenio, P. Postumio consulibus, moritur, gloria inLIVIUS I.

G

genti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset. De publico est datus. Luxere matronae, ut Brutum. Eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. Cum Auruncis bellum initum: fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post proelium, quam in proelio, caedibus temperatum est: et caesi aliquanto plures erant, quam capti; et captos passim trucidaverunt. Ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit. Et hoc anno Romae triumphatum.

17. Secuti consules, Opiter Virginius et Sp. Cassius, primo Pometiam vi, deinde vineis aliisque operibus, oppugnaverunt. In quos Aurunci magis iam inexpiabili odio, quam spe aliqua aut occasione, coorti, quum plures igni, quam ferro, armati excurrissent, caede incendioque cuncta complent. Vineis incensis, multis hostium vulneratis et occisis, consulum quoque alterum, (sed utrum eorum, auctores non adiiciunt) gravi vulnere ex equo deiectum, prope interfecerunt. Romam inde, male gesta re, reditum: inter multos saucios consul spe incerta vitae relatus. Interiecto deinde haud magno spatio, quod vulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, quum ira maiore [belli], tum viribus etiam auctis, Pometiae arma illata: et quum, vineis refectis aliaque mole belli, iam in eo esset, ut in muros evaderet miles, deditio est facta. Ceterum nihilo minus foede, dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passim principes securi percussi, sub corona venierunt coloni alii; oppidum dirutum, ager veniit. Consules ob iras magis graviter ultas, quam ob magnitudinem perfecti belli, triumpharunt.

18. Insequens annus Postumum Cominium et T. Lartium consules habuit. Eo anno Romae, quum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit; parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. Supra belli Sabini metum id quoque accesserat, quod, triginta iam coniurasse populos, concitante Octavio Mamilio, satis constabat. In hac tantarum exspectatione rerum sollicita civitate, dictatoris primum creandi mentio orta: sed nec quo anno, nec quibus factis consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent, (id quoque enim traditur) parum creditum sit, nec quis primum dictator sit creatus, satis constat. Apud veterrimos tamen auctores T. Lartium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum, creatos invenio. Consulares legere: ita lex iubebat de dictatore creando lata. Eo magis adducor, ut credam, Lartium, qui consularis erat, potius, quam M'. Valerium, M. filium, Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum. Quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium, spectatae virtutis et consularem virum, legissent. Creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. Neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat; neque ullum usquam, nisi in cura parendi, auxilium. Sabinis etiam creatus Romae dictator (eo magis, quod propter se creatum crediderant) metum incussit. Itaque legatos de pace mittunt: quibus, orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adolescentibus darent, responsum :

Ignosci adolescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent. Actum tamen est de pace: impetrataque foret, si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini (id enim postulatum erat) in animum induxissent. Bellum indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere.

19. Consules Ser. Sulpicius, M'. Tullius. Nihil dignum memoria actum. T. Aebutius deinde et C. Vetusius. His consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta, Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit: : nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt: et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent. Ergo etiam proelium aliquanto, quam cetera, gravius atque atrocius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem affuere, sed, suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina: nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, praeter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, prima in acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quanquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit: ictusque a latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat. Nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum: tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere: Aebutius,

« IndietroContinua »