Immagini della pagina
PDF
ePub

eloquentissimo Senatori; civi erga Patriam variis meritis insigni; bonarum literarum, artiumque humaniorum, cum cultori felici, tum strenuo defensori; homini, denique, cui nihil humani unquam alienum fuit. Quem si æquipares, non erubescas; si superes, glorieris. Si fas esset privata publicis immiscere, adderem, certissimum mihi amicum, benignissimumque patronum, inopinato ejus interitu, eheu! ademtum fuisse. Cujus memoriæ moesta certe, sed non insuavi, animi affectione semper inhærebo. Scio te, Vir generosissime! hanc mihi animi grati erga amicum patronumque defunctum, ignoscere testificationem. Optimi enim optimorum virtutes libentissime agnoscunt, collaudantque.

Alacer igitur capesse supremum hunc magistratum Academicum, quem te suscepisse lætamur omnes. Tuæ potissimum fidei, tuo maxime præsidio gradus honoresque Academicos, virtutis solum, bonarumque literarum præmia, quin et privilegiorum nostrorum tutelam custodiamque concredimus. Tibi obsequium, observantiam, obedientiam, jure debitam, spondemus, integreque pollicemur. Tibi in hoc Magistratu, nunc constituto, longam annorum, prosperæque valetudinis seriem concedat Deus Optimus Maximus ; eundemque ita geras, ut Tibi honorificus, almæ huic Academiæ sit omnino fructuosus!

Hic autem, Magnifice Rector! est mihi religio, te præterire indictum, quem non modo laudibus efferunt cives tui, verum et imo corde venerantur; quem Collegio nostro assidentem nobis gratulamur. Tu non de hac alma Academia solum, sed etiam de humano genere bene meruisti.-Amplissimas scilicet fortunas tuas, honestissime, imo honorificentissime partas, non tibi soli, nec tuæ domui, sed omnibus, qui egeant, acquisivisse videris. Tanta est beneficentia tua, ut certissimum in te perfugium necessitates, cum publicæ, tum privatæ, inveniant agnoscantque. Qui Carolum Forbesium nominaverit, is Liberalitatem ipsam nominasse censeatur. Ea tamen es modestia, Vir eximie! ut laudes propriæ solæ sint tibi graves. Qua de causa abstineo, multaque alia taceo, ne sim tibi molestus.

Erga Vos quoque, Viri nobilissimi! qui adestis, natalium splendore dignitatisque titulis conspicui, gratissimum fovemus animum, ob honorem, quo nos hodie dignati estis.

Vobis etiam, Veteris Academiæ Aberdonensis principalis Vir, et Professores! gratiæ sunt agendæ, quod solennem hunc cœtum aspectu vestro et favore condecoretis. Vigeat semper erga alteram utriusque Academiæ benevolentia, neque ullum aliud sit illis unquam certamen, quam quod bonarum literarum, disciplinarumque liberalium studium atque cultura exhibeant.

Prætor Civitatis Aberdonensis amplissime, ceterique Magistratus honorandi! hanc quoque vobis gratiam referimus, quod hujus actus magnificentiam favore vestro augeatis. VOL. XIV.

NO. XXVII.

Cl. JI.

I

Sacrorum antistites venerandi, verbique divini Præcones facundissimi, præsentiæ vestræ ornamentum grata memoria proseque

mur.

Cujuscunque ordinis, et loci, et conditionis Cives! qui huic interestis solenni, vos salutamus honorifice; vobis grates persolvimus!

Ad vos denique, Juventus Academica! memet ipse converto. Hunc diem, omnium quos hucusque videritis, longe candidissimum judicate. Tale spectaculum nondum vobis obtigit, neque simile aliud forsitan in posterum contemplaturi estis. Cancellarius, Rector, Gymnasiarcha, Professoresque, loco quisque suo, hic assident, gradumque proprium occupant. Quorum autem causa atque gratia hi omnes adsunt, quorum ob emolumentum existunt hi Magistratus, hi Præceptores, hicce apparatus Academicus, hac hujus diei celebritas, hoc solenne? Quam ob causam fundata est et constituta hæc Musarum sedes, et quasi domicilium? Ob vestras utilitates hi constant, hæc omnia fiunt, et celebrantur. Vos curant ; vobis provident; pro vobis soliciti sunt, et Cancellarius, et Rector, et universus Academicus Senatus. Hoc potissimum exoptant, ut solida doctrina, probisque moribus emineatis, ut fructum capiatis uberrimum ex institutionibus quæ vobis offerantur. Obsecro vos igitur et adhortor, ut spem hanc legitimam et benevolam expleatis. Diligentem studiis operam navate. Eam vobis doctrinæ supellectilem comparate: eam morum puritatem colite; eam pietatem imo corde fovete, quæ vos parentibus et propinquis merito dilectos, patriæ utiles, generi humano caros, Deo ipsi gratos acceptosque reddant. Vobis faveat, vos tueatur Deus, et numine suo omnipotente ducat, informet, regat-Dixi.

**Quinque juvenes; scilicet, a Theologis, Gulielmus Campbell KIDD, A. M.; a Moralis Philosophiæ, Thomas CUNLIFFE; a Naturalis Philosophiæ et Mathematicæ, Alexander BARRACK; ab Historiæ Naturalis, adjuncta Mathematica, Arthurus DINGWALL; a Linguæ Græcæ, Alexander GALE; singuli classibus delegati, Cancellarium oratiuncula sunt allocuti.

BENTLEI EMENDATIONES INEDITE IN ARISTOPHANEM.

NO. VII. [Continued from No. xxvI. p. 351.]

IN THESMOPHORIA ZUSAS.

9. Frob. ἀπολεῖτε : Suid. in Αλοῶν legit ἀπολεῖμ' et sic edit. 1544. Grynai. [Intelligenda est non ipsius Grynæi editio Basil. 1532. apud Cratandrum et Bebelium, sed Francofurtensis 1544.

apud Brubachium. Repetitur quidem ibi Grynæi Præfatio, sed passim discrepat textus a Basileensi. Editorem ignoro; en colfationem. Ubi versuum numeri simpliciter ponuntur, consentiunt Brubachii lectiones cum iis quas Grynæo tribuit Bentleius. 7. 18. 20. 24. 43. 53. 74. 87. 92. (105. 2v) 112. 141. 165. (180. Eu. Tausaι Baükwv) 205. 216. 332. 341. 362. 371. (387, 388, 390. Tv. præfixum) 397.414. 425.443. 486. 500. 565. 658. 661.709. 733. 756. 791. 800. 810. 818. 849. (853. ἰλλὸς—ὁ δ ̓ οὐδέπω. 859. κυρκανᾷς ἢ κοικύλλεις) 864. 867. 879. (886. τι τούτῳ τῷ κ.) 887. 961, 1010. 1016. 1982. (1113, Tí Xéo sỹ Y.) 1156, 1140. 1149. (1166. ἀντόμεθ') 1173. 1196. 1200. (1919. ταῦτα γῆν sic. 1242. ἀνταποδοῖτον.) ]

7. ἂν : lege ἅ γ' ἄν. sic Gry. vel ἂν ἀκούειν.

9. lege Tapaiveis [ita Scal.] 11. lege Er. xwpis et 12. dele Er. [12. MN. TOU: legit Tyrwhitt.]

[18. AKOHN: lege AIKHN. Tyrwhitt.]

18. Gry. dierenvaro.-20. Scal. yɛ et sic Gry.

21. lege To 'GTI [ita Scal.]-24. Gry. пpooμábors.

30. lege a 'yάtwv.-32,3. lege óganas [vid. ad Nub. 325.]
36. Citat Suid. in Пroσes: et 39. in Evenue.

40. Suid. Ενδημεῖ: at ἐπιδημεῖ in Θίασος.

41. Ordo est Θίασος μελοποιῶν (particip.) ἔνδον μελάθρων τῶν δεσποσύνων.—48. πνος Gry. et Suid. Ed. Med. in 'Εχέτω.

53. Gry. Scal. рóμos.-57. OEР. adscripsit Bentl, [ita Br.] 58. Frob. aridas: lege vidas: et ita Suid. in Apúoxos et Λαικάζει. [et Χιανεύει.]

61. lege γογγύζει : at γογγυλίζει Suid. in Λαικάζει.

64. lege aypoiτas [ita Br.]-65. lege тou тe Oрryxoũ.
69. Frob. véo ywv: lege véos y' v [ita MS.]
74. Frob. κατακάμπειν : Gry.—μπτειν.

75. Frob. Júpaci: lege fúpale.

76,7,8,9. lege OE. TE{v — MN. ® Yêu —ET. và Tong MN.
80. xp Suid. in KnderTs. [vid. Elmsl. ad Heracl. 959.]

81. Per totam hanc scenam personas disposuit Bentl. ut Kust. 87. TO: Gry. Trecte: immo recte To: vid. Lys. 47. TOUT' avrò propter id ipsum: vid. Lys. 888.

92. δίκαι' ἄν: Gry. δίκαιά γ' ἄν.

99. Citat Suid. in Kouvor.-100. Cf. Equit. 277.

101. lege ὡς 'Αγάθων vel ώ γάθων [ita Br.]

102. lege ivyxuxλovμévos.—105. Gry. av.

106. Suid. in Múgung: sed fo. T.

109. lege xopeúσarde [ita Kuster in Not.]

112. Frob. δαίμονα ἔχεις. Gry. δαίμονας ἔχει et Suid. in Σεβαστός.

11S. Fo. Biče: vid. 124.

128. lege diveúμara [ita Br. in Not.] xoupýτwv.

132. Adscribitur AF-133. Frob. önws: al. onós.

[ocr errors]

134. Scal. αγαλλε.

136. Scal. ολολύζοις : [sed] vid. 983. [ubi τὸ ἐπιφώνημα delet Bentl.] 141. Gry. νεανίσκ', εἴ τις.-146. ἀξύμφορον Suid. in Βάρβιτος. 148. Suid. in Πέος habet τρέφη: at e Atticum est. [mox idem] ποὺ δὲ τὸ πέος : at ποῦ τὸ πέος in Λακωνικαί.

156. [Deest τὸν in edd. prim.] lege γὰρ [ita Scal. et Porsonus.] 165. Scal. συμπίωσ' : male.

Ibid. Frob. ἑστηκώς : lege ut in Gry. ἐστυχώς. Galenus Σατυ ρισμὸς, αἱ τῶν αἰδοίων εκτάσεις.

169. Frob. οἱ περὶ ἐχύμησαν : lege οἵπες-ἐχύμισαν: ut Suid. in Εμιτρώσατο.

170. Frob. διεκίνων Suid. διεκοίνουν in 'Εμιτρ—et διεκείνουν in Ιωνικώς : lege διεκίνουν.

175. In margine sine l. vel. f. scripsit Bentl. Φιλοκλέης et Ξενοκλέης : [et sane Br. voluit Ξενοκλέης.]

180. Gry. ΕΥ. παῦσαι.

185. συντέμνειν Suid. in Οἷος : in Σοῦ habet συντεμεῖν.

186. κοινῇ Suid. in Κοινολογία et Σοῦ : sed potius lege καινῇ [et sic Kuster. e Biseto.]

191. Scal. ἅπασ'.-193. lege μου σοφῶς [vid. Elmsl. ad Ach. 401. sed cf. Nub. 1247.]

200. Citat Eustath. ad Ιλ. Α. p.3.203. γὰρ ἂν Suid. in 'Υφέξειν. 205. Frob. στενάσμασι. Gry. στενάγμασι : Suid. Τεχνάσμασι [ut Kuster.]

213. Lege MN. ἰδοῦ.-215. ΕΥ. τί.ΑΓ. μή.

216. ΕΥ. ὦ [ita Βr.] ibid. Gry. τρισκακοδαίμων.

224. lege ἐμαυτὸν [ita Scal.]-230. lege ἰάτταται [ita Rav.] 238. lege μύζεις ; πάντα.—939. ΜΝ. οἴμοι [ita MS.]

249. Frob. ἀντιλαβέσθαι πρωκτόν : lege πρωκτὸν αὐτόν : at in

margine Scal. τόν γε πρωκτόν.

255. lege τόν γ' ἐμόν.259. ΜΝ. τί οὖν [ita Br.]

261. ΜΝ. νή

263. lege λάβ' [ut Kuster in Not.] etsi Suid. in "Εγκυκλον habet λάμβαν.

270. Suid. Χαλαρά, χαυνὰ, χαλαρὰ γοῦν χαίροις φορῶν [id monuit Kuster.]

282. lege ὅθ' ή [non male : vid. Porson. ad Hec. 112.]
283. Voces ολολύζουσί τε ἱερὸν ὠθεῖται uncis inclusit Bentl.
285. Scal. Θεσμοφορείῳ. Suid. Θεσμοφόρῳ in Σημεῖον.
290. lege καὶ πάλιν [ita Br.]

292. lege ὡς [Bentleio igitur suboluit Dawesii canon; cui succurrit Dobræus, in M. Rev. App. Vol.lii. p. 522. legendo τὰ πόπαν.] 296. Scal. τὸν θυγατέρας. 298. Scal. φάληκον vel φαλῆτα

[sic Biset.]

332. Gry. ἐναλίου: recte. 341. Gry. τοῖς τ'.

347. dele τις [probante Elmsleio ad Ach. 178. in Auct.] 348. Frob. ἐντρύλλισεν : ita Suid.

362. Frob. ὅσαι : al. et Gry. ὅσαις. Scal. ὅσα.

367. lege εἵνεκ' vel ονεκ' : ut 379.

371. lege τοῖς ἡμετέροις λέγουσ' : ut Gry. et Suid. in Απόῤῥητα : recte. 381. ἐπεγραμμάτευε : Suid. in Επιστάτις.

383. Scal. v- σχολή. Αl. ἣν ἅλις ἐσθ ̓ ἡμῖν σχολῆς. lege ἣν ἀλισθῶμεν σχολή. vid. Hesych. et Suid.

383. Gry. addit. ΓΥ.

397. Frob. ἐν βραχύ. Gry. ἐν βραχεί.. lege ἔμβραχυ, ut Suid. [et in Οἰνοπίπας.]

399. μοιχοτρόπους Suid. in Οινοπίπας.

407. fo. τίς που.412. lege ώ 'δελφός [ita Scal.] 414. Gry. εἰ δ ̓ ἂν : lege εἰ δ ̓ αὖ.

425. Frob. ἄδην. Gry. ἃ δ ̓ ἦν.426. Scal. λαθεῖν.

430. τοῦτο δοκεῖ Suid. in Κυρκανᾶν: lege τούτῳ [ut Dawes et MSS.] vel τουτί.

491. ἀλλυποῖξαι Suid. in Κακοηθέστατα sed in Λακωνικαί ut editum : lege ἀνθυποῖξαι vel Προτοῦ μὲν οὐκ ἄλλ ̓ ἦν.

437. Scal. γέ τοι.—443. Gry. ἰδέας.

447. Scal. αὐτὴν. [mox] lege Ξενοκλέης [ita Br.]

450. lege αὐτηῒ vel αὐτὴ τῇδε.

463. lege τοῖς λαχάνοις [ut Br. e Plutarcho et Gellio.]

481. lege ἡμῖν δρώσαις vel ἡμᾶς—δρώσας.

484. forte δείνα πόλλ' [et sic Dawes.]

486. lege Καθεύδεν [ita Βr.] Gry. ἔμ' ἐκάθευδεν. Scal. καθηΰδεν. 497. Gry. εἶφ' ώρᾶτ: lege εἶφ', ὁρᾶτ', ut infr. 504. ταῦθ ̓ ὁρᾷς, Οὐπώποτ ̓ εἶπεν [ita Dawes et MS.]

499. Frob. μἤχωμεν : lege μὴ ἔχωμεν vel potius μὴ σχῶμεν.

500. Gry. κινώμεθα : lege ληκώμεθα. Suid. Ληκώμεθα, κινώμεθα, deinde hunc locum adducit. Hesych. Ληκᾶσθαι, περαίνεσθαι: vide Photii lexicon: quod sic habet Ληκᾶσθαι, περαίνεσθαι· Ληκῆσαι, παῖσαι καὶ ἐπὶ πλησιάσαι τίθεται. οὕτως Φερεκράτης· ληκούμεσθ ̓ ὅλην τὴν νύχτα [ita quoque Pierson ad Mer. p. 6.]

501. lege σκόρδα διαμασώμεθα.

502. lege ὀσφρόμενος [ita Kuster et Dawes. vid. Vesp. 783. ὀσφρόμενος. [mox] dele του [ita Elmsl. ad Ach. 179. collato Αν. 497. ἔξω τείχους.]

507. lege ύπαυγές.519. lege ἣ 'σέφερε vel ---- ρεν : vid. 1291. 521. Suid. in Κύτταρον, Λέων, et Πόσθιον habet γέγονεν ἔκμαγμα: an legend. γέγονε παῖς ἔκμαγμα: Frob. εἴγμα. Scal. ἔϊγμα: Al. ἔκμαγμα. 539. Suid. in 'Αλλ' οὐ γὰρ habet πλὴν ἄλλαι γυναίκες. 553. lege ἐπιτηδὲς [ita Βr.] — 555. lege ἐπόησ' [ita Porson. Præf. Hec. 40.]

556. lege οὐκ ἂν [ita MS.] 560. lege πλείον. 562. lege τήν γε [quod probasset Porsonus. p. 33.]

Vid. Advers.

« IndietroContinua »