Immagini della pagina
PDF
ePub

SALLUSTII

OPERA

QUAE SUPER SUN T,

OM NI A.

EX RECENSIONE

GOTTLIEB CORTII

GLAS GUAE:

EXCU DEBAT ANDREAS FOULIS,

M DCC LXXVII.

[blocks in formation]

SALLUSTI I

BELLUM CATILINARIUM

OMNIS homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, vitam silentio ne transeant, veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. sed nostra omnis vis in animo et corpore sita: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dîs, alterum cum belluis commune est. quo mihi rectius videtur, ingenii, quam virium opibus gloriam quaerere; et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis: virtus clara aeternaque habetur. sed diu magAum inter mortalis certamen fuit, vine

A

A

corporis, an virtute animi, res militaris magis procederet. nam et prius, quam incipias, consulto: et, ubi consulueris, mature facto opus est. ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget. Igitur initio reges (nam in terris no-z men imperii id primum fuit) diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant: et jam' tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia La-` cedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare: tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. nam imperium facile his artibus retine

tur, quibus initio partum est. verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere; fortuna simul cum moribus immutatur: ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti avre subject to omnia parent. sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transegere: quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit: eorum ego vitam mortemque juxta aestumo, quoniam de utraque siletur, verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus, praeclari facinoris, aut artis bonae famam quaerit. sed in magna copia rerum ali3 ud alii natura iter ostendit. Pulchrum

est bene facere reipublicae: etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace, vel bello clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere multi laudanA 2

[ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »