Immagini della pagina
PDF
ePub

exorsus, ut satis constaret, neminem umquam neque melius, U. C. 565. neque verius laudatum esse. Dicebantur enim ab eodem A. C. 187. animo ingenioque, a quo gesta erant: et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam, referebantur.

84

83

87

85

nationes.

LI. Tribuni plebis vetera luxuriæ crimina Syracusano- Tribunorum hibernorum, et Locris Pleminianum tumultum, quum ad rum crimifidem præsentium criminum retulissent; suspicionibus magis, quam argumentis, pecuniæ captæ reum accusarunt. Filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in ejus unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum. Dictatorem eum consuli, non legatum, in provincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum, quam ut, id quod Hispania, Galliæ, Siciliæ, Africæ jampridem persuasum esset, hoc Græciæ Asiæque et omnibus ad orientem versise regibus gentibusque adpareret; unum hominem caput columenque imperii Romani esse: sub umbra Scipionis civitatem dominam orbis terrarum latere: nutum ejus pro decretis Patrum, pro populi jussis esse. 86 infamia intactum invidia, qua possunt, urguent. Orationibus in noctem perductis, " prodicta dies est. ubi ea venit, tribuni in Rostris prima luce consederunt. Citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam concionem ad Rostra subiit: silentioque facto, Hoc, Scipionis ad inquit, die, tribuni plebis, vosque Quirites, cum Hannibale et pop. oratio. Karthaginiensibus signis conlatis, in Africa bene ac feliciter pugnavi. Itaque, quum hodie litibus et jurgiis supersederi æquum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Jovem optimum maximum Junonemque et Minervam ceterosque Deos, qui Capitolio atque arci præsident, salutandos ibo: hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die, et sæpe alias, egregie reipublicæ gerendæ mentem facultatemque dederunt. Vestrum quoque quibus commodum est, ite mecum, Quirites, et orate Deos, ut mei similes principes habeatis. 8 ita, si 9 ab annis septemdecim ad senectutem semper vos ætatem meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis præcessi. Ab Rostris in Capitolium adscendit. simul se universa concio avertit, et secuta sequitur.

88

e versus Gron. Crev.

83 Aurium fastidium aberat] Nec audientium aures aspernabantur, gravabantur hanc laudationem ab ipso Scipione sibi dictam.

84 Vetera.... crimina] De his criminationibus in Scipionem egit Livius, supra XXIX. 19, et seqq.

85 Versus regibus] Testatur Hearnius MSS. et ceteras editiones habere versis. Et consentit noster Vict. Non sustinuimus tamen mutare Gronovianarum editionum lectionem, quæ nobis longe elegantior videtur.

86 Infamia intactum, invidia] Quum non possent infamiam ei verorum criminum impingere, invidiam in eum concitant: quod ut possent viri magnitudo faciebat.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Concio eum in Capitol.

87 Prodicta dies est] Vid. not. 57, ad III.

[blocks in formation]

U. C. 565.
A. C. 187.

Scipio in

Literninum

concedit.

Scipionem est: adeo, ut postremo scribæ "viatoresque tribunos relinquerent, nec cum iis, præter servilem comitatum et præconem, qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset. Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa Deûm cum populo Romano circumiit. Celebratior is prope dies favore hominum et æstimatione veræ magnitudinis ejus fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Karthaginiensibus urbem est invectus.

LII. Hic speciosus ultimus dies P. Scipioni inluxit. post quem quum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta, in Literninum concessit; certo consilio, ne ad caussam dicendam adesset. Major animus et natura erat, ac majori fortunæ adsuetus, quam ut reus esse sciret, et submittere se in humilitatem caussam dicentium. Ubi dies venit, citarique absens est cœptus, L. Scipio morbum caussæ esse, cur abesset, excusabat. quam excusationem quum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad caussam dicendam arguerent, qua judicium et tribunos plebis et concionem reliquisset ; et, quibus jus de se dicendæ sententiæ et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset, secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset: Habetis ergo temeritatis illius mercedem. quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis. et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septemdecim, exercitum et classem habentem, tribunos plebis ædilemque mittere in Siciliami ausi sumus, qui prehenderent eum, et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum, ad caussam dicendam, mittere non audeamus? Tribuni plebis, adpellati ab L. Scipione, ita decreverunt, Si morbi caussa excusaretur, sibi placere, accipi eam caussam, diemque a collegis prodici. Tribunus plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiæ cum P. Scipione intercedebant. is, quum vetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes Gracchi sententiam exspectarent, ita decrevit: Quum L. Scipio excuset decretum in morbum esse caussa1 fratri, satis id sibi videri. Se P. Scipio

gratiam Scipionis.

90

91

nem, priusquam Romam redisset, accusari non passurum. tum quoque, si se adpellet, auxilio ei futurum, ne caussam dicat. Ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani, P. Scipionem Deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Rostris reum stare, et præbere aures adolescentium conviciis, populo Romano magis deforme, quam ipsi, sit.

f

caussam Gron. Crev.

& fecisset-habetis Bekk.
k audeamus. Tribuni Crev.
1 caussam Gron. Crev.

i in Siciliam mittere Crev.
Kreyss. audeamus-tribuni Bekk.

Viatores] Vid. not. 21, ad II. 56. 91 Ante annis septemdecim] Magis placeret ante annos: quomodo MS. Moguntinus habet,

hannis Gron. Crev. audeamus: tribuni

teste Hearnio. Sed Victor. pro tribus his vocibus, antea: recte.

LIII. "Adjecit decreto indignationem: Sub pedibus vestris U. C. 565. stabit, tribuni, domitor ille Africa, Scipio? ideo quatuor nobi, A. C. 187. lissimos duces Panorum in Hispania, quatuor exercitus fudit fugavitque: ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Karthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochum (recepit enim fratrem consortem hujus gloriæ L. Scipio) ultra Tauri juga emovit, ut duobus Petilliis subcumberet, vos de P. Africano palmam peteretis? Nullisne meritis suis, nullis vestris honoribus umquam in arcem tutam et velut sanctam clari viri pervenient: ubi, si non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat? Movit et decretum, et adjecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores: et deliberaturos se, quid sui juris et officii esset, dixerunt. Senatus deinde, consilio plebis dimisso, haberi est cœptus. ibi gratiæ ingentes ab universo ordine, præcipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actæ sunt, quod rempublicam privatis simultatibus potiorem habuisset: et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena invidia voluissent, et spolia "ex Africani triumpho peterent. Silentium deinde de Africano fuit. "vitam Literni egit sine desiderio urbis. Morientem rure eo ipso loco sepeliri se jussisse Africani ferunt, monumentumque ibi ædificari, ne funus sibi in ingrata mors et patria fieret. Vir memorabilis: bellicis tamen, quam pacis, artibus memorabiliorm prima pars vitæ, quam postrema, fuit quia in juventa bella assidue gesta: cum senecta res quoque defloruere, nec præbita est materia ingenio. Quid ad primum consulatum secundus, etiamsi censuram adjicias? quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis, et filii casu deformata, et post reditum necessitate aut subeundi judicii, aut simul cum patria deserendi? Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque majus neque periculosius Romani gessere, unus præcipuam gloriam tulit.

laudes.

LIV. Morte Africani crevere inimicorum animi. quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare ejus magnitudinem solitus erat. hoc auctore existimantur Petillii et, vivo Africano, rem ingressi, et, mortuo, rogationem promulgasse. Fuit autem rogatio talis: " Velitis, jubeatis, Rogatio de quæratur, quæ pecunia capta, ablata, coacta ab rege Antiocho Antiochi. m bellicis tamen magis, quam pacis artibus. Memorab. Crev. n quæratur 1. Quirites Bekk.

92 Adjecit decreto indignationem] Decreto, quod modo memoratum est, adjecit orationem plenam indignationis.

93 Ex Africani triumpho] Ex Scipione Africano triumphato.

94 Vitam Literni egit] De hac villa Scipionis operæ pretium est legere ep. 86 Senecæ.

95 Velitis, jubeatis, quæratur, quæ pecunia] Nobis admodum suspecta est vox quæratur. Has rogationum decretorumque formulas Ro. mani incipere solent a pronomine, et integra est suisque numeris constans hæc oratio: veli

95

pecunia

tis, jubeatis, uti prætor urbanus ad senatum referat de ea pecunia, quæ capta ab Antiocho est, quod ejus, id est, de ea scilicet illius pecuniæ parte, quæ in publicum relata non est. De ea re dixit, non simpliciter de ea, quia vox pecunia nimio intervallo distat et nota est formula omnium senatusconsultorum, de ea re ita censuerunt. Non absimiliter structas orationes vid. l. I. c. 32, et hoc ipso libro, c. 11. Igitur pro quæratur hoc loco legendum putamus Quirites.

U. C. 565.
A. C. 187.

est, quique sub ejus imperio fuerunt; quod ejus in publicu relatum non est, uti de ea re Ser. Sulpicius prætor urbanus a senatum referat? quem eam rem velit senatus quærere de iis, q prætores nunc sunt? Huic rogationi primo Q. et L. Mumm intercedebant: senatum quærere de pecunia non relata i publicum, ita ut antea semper factum esset, æquum cense bant. Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionun accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decen legatis in Asia fuerat, latius rogandum censebat: non quæ al Antiocho modo pecuniæ captæ forent, sed quæ ab aliis regibu gentibusque, Cn. Manlium inimicum incessens. Et L. Scipio quem magis pro se, quam adversus legem, dicturum adpa rebat, dissuasor processit. is post mortem P. Africani fratris viri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus. Parum enim fuisse, non laudari pro Rostri P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur. Et Kar thaginienses exsilio Hannibalis contentos esse: populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius famo sepulti laceretur, et frater insuper," accessio invidiæ, mactetur M. Cato suasit rogationem, (exstat oratio ejus de pecunia regis Antiochi) et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi. Remittentibus ergo his intercessionem, omnes tribus, uti rogassent ", jusserunt.

LV. Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quærere vellent, Q. Terentium Culleonem Patres jusserunt. Ad hunc prætorem, adeo amicum Corneliæ familiæ, ut, qui Romæ mortuum elatumque P. Scipionem (est enim ea quoque fama) tradunt, pileatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse, memoriæ prodiderint, et ad portam Capenam "mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset: aut adeo inimicum eumdem, ut propter insignem simultatem ab ea factione, quæ adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quæstionem exercendam ; ceterum ad hunc nimis æquum aut iniquum prætorem reus extemplo factus L. Scipio; simul et delata et recepta nomina legatorum ejus, A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quæstoris: et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribæ quoque duo et accensus. L. Hostilius, et scribæ, et accensus, priusquam de Damnatur Scipione judicium fieret, absoluti sunt: Scipio, et A. HostiL. Scipio. lius legatus, et C. Furius damnati: Quo commodior pax Anti

Drogasset Gron. Crev.

96 Accessio invidia] Altera victima invidiæ in P. Scipionem concitatæ; secundo loco objectus invidiæ, qua prior P. Scipio conflagrarat.

97 Mulsum prosecutis funus dedisse] Mulsum est potio ex vino et melle temperata, quæ apud veteres erat in deliciis. Eo milites in

triumpho ab imperatore donabantur, ut probat ex Plauto Turnebus Advers. 1. XIV. c. 11. Ita eo exemplo et more tum Livius significat Culleonem in Africani funere, renovata triumphi ejus memoria, dedisse mulsum, aut triumphi imitatum liberalitatem et imaginem hoc fecisse.

3

ocho daretur, Scipionem "sex millia pondo auri, quadringenta V. C. 565. octoginta argenti plus accepisse, quam in ærarium retulerit: A. C. 187. A. Hostilium" octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria: Furium quæstorem 'auri pondo centum triginta, argenti ducenta. Has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni. in L. Scipione malim equidem librarii mendum, quam mendacium scriptoris, esse in summa auri atque argenti. Similius enim veri est, argenti, quam auri, majus pondus fuisse; et potius quadragies, quam ducenties quadragies litem æstimatam: eo magis, quod, tantæ summæ rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu, tradunt: librumque rationis ejus, quum Lucium fratrem adferre jussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse: indignantem, quod, quum bis millies in ærarium intulisset, quadragies ratio ab se posceretur. ab eadem fiducia animi, quum quæstores pecuniam ex ærario contra legem promere non auderent, poposcisse claves, et se aperturum ærarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset.

4

LVI. Multa alia, in Scipionis exitu maxime vitæ, dieque dicta, morte, funere, sepulcro in diversum trahunt: ut, cui

• auri centum triginta, argenti ducenta pondo Gron. Crev.

Marcas 9375.
Marcas 750.
Marcas 125.
Marcas 629, un-

98 Sex millia pondo auri] Quadringenta octoginta argenti. 99 Octoginta pondo auri] Argenti quadringenta tria. cias 5, semunciam 1.

1 Auri (pondo) centum triginta] Marcas 203, unciam 1. Argenti ducenta pondo. Marcas 312, uncias 4.

2 Quadragies] Supple, centenis millibus sestertium. Scilicet hæc circiter summa efficeretur, si poneremus trajectas esse, in iis quæ Valerius de pecunia a Scipione exacta dixerat, numerorum notas, ita ut ille scripserit: quadringenta octoginta pondo auri, sex millia argenti. Nam libra argenti est quadringentorum sestertiûm, ut fuse probat Gronovius, l. I. de Pec. Vetere. Unde sequitur sex millia pondo argenti efficere vicies sestertium cum quadringentis sestertiorum millibus, sive sestertios 2,400,000. Jam vero quadringenta octoginta pondo auri, si statuatur auri ad argentum proportio decupla, æquiparantur libris argenti 4800, quæ efficiunt decies sestertium cum nongentis et viginti sestertiorum millibus. Verum 2,400,000 et 1,920,000 si addantur sibi invicem, exurgunt 4,320,000, sive quadragies sestertium cum trecentis et viginti sestertiorum millibus. Excurrentem autem illam trecentorum et viginti millium summam neglexit Livius, ut numerum suum rotundaret. Perizonius, Animadv. Hist. c. 10, ut propius absit ab quadragies sestertio, mavult suspicari eam Livii mentem fuisse, ut librarium Valerii Antiatis crediderit peccasse in ipsis numerorum notis,

veramque Valerii scripturam fuisse DC, sive, sexcenta pondo auri, ciɔ ciɔ CIO CIɔ et LXXX. id est, quatuor millia et octoginta argenti : quod revera auri argentique pondus efficit 4,032,000 sestertios. Ceterum quadragies sestertium efficit marcas argenti nostrates 15,625.

3 Ducenties quadragies] Supple itidem, centenis sestertium millibus. Sic æstimat Livius in Romana pecunia summam sex millium pondo auri, et quadringentorum octoginta argenti: quæ si accurate omnino æstimaretur, efficeret ducenties quadragies sestertium cum centum et nonaginta duobus millibus sestertiorum. Ducenties quadragies sestertium æquiparatur marcis argenti 93,750.

4 Tante summa] Nempe quadragies sestertii.

5 Bis millies] Sestertios 200,000,000, id est, marcas argenti 781,250.

6 Qui ut clauderetur effecisset] Hoc dictum Scipionis aliquid obscuri habet. An ideo a se clausum esse ærarium dixit, quod in illud tantam pecuniam intulisset, ut jam opus non esset conferri a populo tributum, nec proinde ærarium ad tributum accipiendum aperiri? Sed id nusquam memoratum, et exstincti tributi decus ad victoriam Pauli Æmilii de Perseo

rege refertur. An ideo, quod perpetrato Punico bello finem attulerit sumptibus illis, quibus immensis exhaustum fuerat ærarium? Judicet lector, aut quid commodius ipse excogitet.

« IndietroContinua »