Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 565.
A. C. 187.

[ocr errors]

Index ora

famæ, quibus scriptis adsentiar, non habeam. Non de accu-
satore convenit: alii M. Nævium, alii Petillios diem dixisse
scribunt: non de tempore, quo dicta dies sit: non de anno,
quo mortuus sit: non ubi mortuus, aut elatus sit. Alii
Romæ, alii Literni et mortuum, et sepultum: utrobique
monumenta ostenduntur et statuæ. Nam et Literni monu-
mentum monumentoque statua superinposita fuit, quam
tempestate disjectam nuper vidimus ipsi. Et Romæ extra
portam Capenam in Scipionum monumento tres statuæ sunt:
quarum duæ P. et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poëtæ
Q. Ennii. Nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed
orationes quoque, si modo ipsorum sunt, quæ feruntur,
P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se.
tionis P. Scipionis nomen M. Nævii tribuni plebis habet:
ipsa oratio sine nomine est accusatoris. 'nebulonem modo P,
modo nugatorem adpellat. Ne Gracchi quidem oratio aut Petil-
liorum, accusatorum Africani, aut diei dictæ Africano ullam
mentionem habet. Alia tota serenda fabula est Gracchi ora-
tioni conveniens: et illi auctores sequendi sunt, qui, quum
L. Scipio et accusatus, et damnatus sit pecuniæ captæ ab
rege, legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt. quo post
famam de fratris casu adlatam, relicta legatione cucurrisse
eum Romam; et, quum a porta recta ad forum se contulisset,
quod in vincula duci fratrem dictum erat, repulisse a corpore
ejus viatorem et tribunis retinentibus, magis pie, quam
civiliter, vim fecisse. Hinc enim ipse Gracchus quæritur,
dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem: et ad pos-
tremum, quum auxilium L. Scipioni pollicetur, adjicit,
tolerabilioris exempli esse, a tribuno plebis potius, quam a
privato, victam videri et tribuniciam potestatem, et rempub-
licam esse. Sed ita hanc unam inpotentem ejus injuriam
invidia onerat, ut, increpando quod degenerarit tantum a se
ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiæ
pro reprehensione præsenti reddat. Castigatum enim quon-
dam ab eo populum, ait, quod eum perpetuum consulem et
dictatorem vellet facere. prohibuisse statuas sibi in comitio,
in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Jovis poni. prohi-
buisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e
templo Jovis optimi maximi exiret.

10

9

[blocks in formation]
[ocr errors]

8

9 Hæc Gron. Crev. Bekk. s polliceretur Gron. Crev.

Sic 1. VII. c. 5, Consilium....

servantem.
non civilis exempli.

9 Quum auxilium .... polliceretur] Melius pollicetur: quod habet Andreas et MS. Moguntinus.

10 Pro reprehensione præsenti] Ad pensandam hanc præsentem recentis facti reprehensionem.

Cornelia.

LVII. Hæc, vel in laudatione posita, ingentem magnitu- U. C. 565. dinem animi moderandis ad civilem habitum honoribus A. C. 187. significarent, quæ exprobrando inimicus fatetur. Huic Grac- Graccho cho minorem ex duabus filiis (nam major P. Cornelio Nasica nupta haud dubie a patre conlocata erat) nuptam fuisse convenit. Illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit, et nupserit; an veræ illæ opiniones sint, Gracchum, quum L. Scipio in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset, jurasse, Sibi inimicitias cum Scipionibus, quæ fuissent, manere; nec se gratiæ quærende caussa quidquam facere. sed in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem ejus duci non passurum. Senatum, eo die forte cœnantem in Capitolio, consurrexisse, et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet. quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis, quum se domum recepisset, Scipionem Æmiliæ uxori dixisse, filiam se minorem despondisse. quum illa, muliebriter indignabunda, nihil de communi filia secum consultatum, adjecisset, non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse; lætum Scipionem tam concordi judicio ", ipsi desponsam respondisse. hæc de tanto viro, quamquam et opinionibus, et monumentis literarum variarent, proponenda erant.

carcerem

LVIII. Judiciis a Q. Terentio prætore perfectis, Hostilius et Furius damnati, prædes eodem die quæstoribus urbanis dederunt. Scipio, quum contenderet, omnem, quam acce- L. Scipio in pisset, pecuniam in ærario esse, nec se quidquam publici duci habere, in vincula duci est cœptus. P. Scipio Nasica tribunos jubetur. adpellavit; orationemque habuit plenam veris decoribus, non communiter modo Corneliæ gentis, sed proprie familiæ suæ. Parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem Defenditur duceretur, fuisse Cn. et P. Scipiones, clarissimos viros. Eos, a Nasica. quum per aliquot annos in terra Hispania, adversus multos Pœnorum Hispanorumque et duces et exercitus, nominis Romani famam auxissent, non bello solum, sed quod Romanæ temperantiæ fideique specimen illis gentibus dedissent, ad extremum ambo pro republica morte obcubuisse. quum illorum tueri gloriam posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superavisse laudes, ut fidem fecerit, non sanguine humano, sed stirpe divina satum se esse. L. Scipionem, de quo agatur, (ut, quæ in Hispania, quæ in Africa, quum legatus fratris esset, gessisset, prætereantur) consulem et ab senatu dignum visum, cui extra sortem Asia provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur; et a fratre, cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in Asiam iret. Ibi, ne magnitudo et splendor legati

t in Capitolio cenantem Bekk.
" add. ei Kreyss. Bekk.
▾ republica 1. populo Romano Gron. Crev.

11 Ad civilem habitum] Ad modum qui civem liberæ reipublicæ deceat, qui non officiat

æqualitati civium inter se.

U. C. 565.
A. C. 187.

laudibus consulis obficeret, forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis conlatis L. Scipio Antiochum devicisset, æger P. Scipio Elææ dierum aliquot via abesset. Non fuisse minorem eum exercitum, quam Hannibalis, cum quo in Africa esset pugnatum. Hannibalem eumdem fuisse inter multos alios regios duces, qui imperator Punici belli fuerit. Et bellum quidem ita gestum esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit. In pace crimen quæri. eam dici "venisse. Hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset. quin exstitisse ex decem legatis, qui Cn. Manlium accusarent: tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi 13 eam * accusationem valuisse.

13

13

LIX. At Hercule, in Scipione ipsas leges pacis, ut nimium adcommodatas Antiocho, suspectas esse. integrum enim ei regnum relictum : omnia possidere eum victum, quæ ante bellum ejus fuerint: auri et argenti quum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum. 14 An non præter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, sit latum? Nam quid de finibus regni dicam ? Asiam omnem et proxima Europæ tenuisse Antiochum? Ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Ægæum usque prominens mare, quot non urbes modo, sed gentes amplectatur, omnes scire. Hanc regionem, dierum plus triginta in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem, usque ad Tauri montis juga Antiocho ademtam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum. Quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedæmonem relictam. nec Quinctio crimen quæsitum: non enim habuisse eum Africanum fratrem; cujus quum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse. Tantum auri argentique judicatum esse in domum L. Scipionis inlatum, quantum, venditis omnibus bonis, redigi non posset. Id ubi ergo esse regium aurum? ubi tot hæreditates acceptas? In domo, quam sumtus non exhauserint, exstare debuisse novæ fortunæ cumulum. At enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos: ut in carcerem inter fures nocturnos et latrones, vir clarissimus includatur, et in robore et tenebris exspiret: deinde nudus ante carcerem projiciatur. Non id Cornelia magis familiæ, quam urbi Romanæ, fore erubescendum.

12 Venisse] Venumdatam esse.

16

13 Eam accusationem] Gronovianæ editiones etiam accusationem: contra scriptorum et vett. editorum fidem.

14 An non... tantum auri ... sit latum] Dele verbum sit, et supple esse. Sed et mallemus, si omnes . . . conferantur.

15 Dierum plus triginta... patentem] Sup

x etiam Gron.

ple, itinere. Quod sane durius videri non immerito possit.

16 In robore] Robur, inquit Festus, in carcere dicitur is locus, quo præcipitatur maleficorum genus, quod ante arcis robusteis include batur. Nimirum olim sontes includebantur arcis e robore, sive ligno durissimo, factis.

mitti eum

LX. Adversus ea Terentius prætor rogationem Petilliam, U. C. 565. et senatusconsultum, et judicium de L. Scipione factum reci- A. C. 187. tavit; se, ni referatur pecunia in publicum, quæ judicâta sit, nihil habere, quod faciat, nisi ut prehendi damnatum, et in vincula duci jubeat. Tribuni quum in consilium secessissent, paullo post Č. Fannius ex sua collegarumque aliorum, præter Gracchum, sententia pronunciavit, prætori non intercedere tribunos, quo minus sua potestate utatur. Ti. Gracchus ita decre- Gracchus vit: Quo minus ex bonis L. Scipionis, quod judicatum sit, jubet. redigatur, se non intercedere prætori. L. Scipionem (qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, reyem Eumenem, Rhodios, alias tot urbes Asia devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit) non passurum "inter hostes populi Romani L. Scipionem in carcere et in vinculis esse, mittique eum se jubere. Tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum L. Scipionem læti homines viderunt, ut vix in eadem civitate videretur factum judicium. "In bona deinde L. Scipionis possessum publice quæstores prætor misit. neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniæ regiæ, sed nequaquam tantum redactum est, quantæ summæ damnatus fuerat. Conlata pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni; ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem fuerat. Nihil accepit. quæ necessaria ad cultum erant, "redemta ei a proximis cognatis sunt. Verteratque Scipionum invidia in prætorem, 20 et consilium ejus, et accusatores.

y L. Scipionem del. Crev. Kreyss. Bekk.

17 Inter hostes populi Romani] Post hæc verba a mala manu rursus insertum erat L. Scipionem: quod quum et sensus, et duo scripti, unus a Gronovio memoratus, alter Vict. noster, repudient, resecandum censuimus.

18 * In bona] Jussit prætor quæstores in bona L. Scipionis jus possessionis nomine populi Romani exercere.

19 Redempta] Intelligendum est vendita

esse ea omnia quæ L. Scipionis erant, ut pecunia ex eis redacta in ærarium inferretur: ad illam autem venditionem accessisse proximos L. Scipionis cognatos, et ea quæ maxime necessarii usus erant redemisse, ac Scipioni reddidisse.

20 Et consilium ejus] Et judices qui cum eo L. Scipionem damnaverant.

« IndietroContinua »