Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER XL.

Coss.

Provinciæ.

U. C. 570. PRINCIPIO insequentis anni consules prætoresque sortiti A. C. 182. provincias sunt. consulibus, nulla, præter Ligures, quæ decerCn. Babio, neretur, erat. Jurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter L. Æmilio peregrinos M. Valerio evenit; Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Cæcilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istræ Sardinia. Consules delectus habere jussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat, Apuanos ad rebellionem spectare; periculumque esse, ne inpetum in agrum Pisanum facerent. Et ex Hispaniis, citeriorem in armis esse, et cum Celtiberis bellari sciebant: in ulteriore, quia diu æger prætor esset, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse. Ob ea novos exercitus conscribi placuit: quatuor legiones in Ligures, uti singulæ quina millia et ducenos pedites, trecenos haberent equites: sociorum iisdem Latini nominis quindecim millia peditum addita, et octingenti equites. hi duo consulares exercitus essent. Scribere præterea jussi septem millia peditum sociorum ac Latini nominis, et quadringentos a equites; et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat. In Hispaniam etiam utramque quæ ducerentur, quatuor millia peditum civium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem millia peditum cum trecentis equitibus scribi jussa. et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat in Liguribus, prorogatum in annum impe

Procella

rium est.

II. Ver procellosum eo anno fuit. pridie 'Parilia, medio prodigiosa. ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit: signa ænea in Capitolio de

a sexcentos Gron. Crev.

Celebrabantur hæc festa a. d. 11. Kal. Maias. Ritus ac cæremonias Paliliorum fuse describit Ovidius, 1. IV. Fastorum. Hic erat dies natalis urbis Romæ.

1 Parilia] Festus erat dies, qui Parilia vel Pales. Palilia dicebatur: Palilia, a pastorum dea Pale; Parilia, quoniam pro partu pecoris eidem deæ sacra fiebant, teste Festo in voce

4

jecit: forem ex æde Lunæ, quæ in Aventino est, raptam tulit, u. c. 570. et in posticis partibus Cereris templi adfixit: signa alia in A. C. 182. circo maximo cum columnis, quibus superstabant, evertit: 'fastigia aliquot templorum, a culminibus abrupta, fœde dissipavit. Itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique aruspices jusserunt. simul procuratum est, quod tripedem mulum Reate natum nunciatum erat, et a Formiis ædem Apollinis ac Caietæ de cœlo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis majoribus sacrificatum est, et diem unum supplicatio fuit. Per eosdem dies ex literis A. Terentii proprætoris cognitum, P. Sempronium in ulteriore provincia, quum plus annum ææger fuisset, mortuum esse. eo maturius in Hispaniam prætores jussi proficisci. Legationes transmarinæ Legationes deinde in senatum introductæ sunt. Prima Eumenis et transmariPharnacis regum, et ' Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Philippi quoque legati, et Achæorum, et Lacedæmoniorum, sub idem tempus venerunt. iis, prius Marcio audito, qui ad res Græciæ Macedoniæque visendas missus erat, responsa data sunt. Asiæ regibus ac Rhodiis responsum est, legatos ad eas res visendas missurum senatum.

6

III. De Philippo auxerat curam Marcius. nam ita fecisse

b parietibus Gron. Crev.

2 In posticis parietibus] Aliquot scripti partibus: quod quidem magis placet Gronovio. Nobis utrumlibet parvo discrimine habetur. Tam enim videntur apte dici postici parietes domus vel ædis, quam posticæ partes.

3 Fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta] Fastigium est illa pars tecti quæ in altitudinem extollitur triangulari fere forma. Vid. Martinii Lexicon in voce Fastigium. Sola autem templorum tecta fastigata erant, quum ceterorum ædificiorum tecta plana essent. Inde fastigium recensetur inter honores divinos Cæsari decretos, Phil. II. n. 110. Vid. et Suet. in Cæs. c. 81, et ibi Casaubonum. Culmen, quod hic distinguitur a fastigio, nihil aliud esse potest, quam tecti pars inferior, quæ reliquum ædificium tegit, sed fastigio subjecta est.

4 Et a Formiis ædem Apollinis ac Caieta] Particulam ac temere sustulerat Sigonius. Eam obsecuti Gronovio reposuimus: eo magis quod Vict. liber habet et Caieta. Recte idem Gronovius ablegare videtur præpositionem a. Vult Livius ædem Apollinis, tum Formiis, tum Caietæ, de cœlo tactam.

5 Prima] Lege sine ulla dubitatione primæ. Hoc et ratio ipsa probat, et alter infra locus plane geminus huic, c. 20, Legationes deinde in senatum introduxerunt: regum primas Eumenis et Ariarathis.

6 Eumenis et Pharnacis regum] Hi reges tunc bellum adversus sese mutuo gerebant, qua de re vide Polyb. in Excerpt. Leg. 55 et 59. Pharnaces rex erat Ponti, Mithridatis illius,

c deinde transmarinæ Bekk.

næ.

qui tamdiu Romana arma exercuit, avus, ut constat ex Justino, 1. XXXVIII. c. 6.

7 Rhodiorum querentium de Sinopensium clade] Quænam illa sit Sinopensium clades, nusquam docet Livius. Hæc ille vertit e Polybio, qui verbo rem tangit, Leg. 51. Sed Græcus scriptor fortasse in iis quæ interciderunt totum negotium explicarat. Sinope a Pharnace, cujus modo in nota 6 mentio facta est, capta fuerat, eique et successoribus ejus servivit, donec Mithridatico bello a Lucullo caperetur. Rhodii illam antea tutati fuerant adversus Mithridatem hujus Pharnacis patrem : et nunc auxilium ei quod possunt ferunt, preces ad Romanos.

8 lis, prius Marcio audito... responsa data sunt] Operæ pretium est cognoscere, quid responsum sit Achæis. Id docet Polybius, Leg. 51. Achæi tum gerentes bellum adversus Messenios, petebant a senatu, ut, si fieri posset, auxilia sibi ad hoc bellum ex fœdere mitterent : sin minus, providerent certe, ne quis ex Italia arma frumentumve Messenen comportaret. At Patres offensi eo quod Achæi altiores spiritus gererent, nec pendere in omnibus ex ipsorum nutu vellent, et pleraque per se ipsi administrarent, responderunt, etiamsi Lacedæmonii, aut Argivi, aut Corinthii, ab iis se abjungerent, mirari Achæos non debere, si nihil ad se eam rem pertinere Patres ducerent. Quo responso velut signum defectionis sustulerant, ut, si quis vellet ab Achæorum concilio recedere, id sibi per Romanos licere sciret. Vid. infra, c. 20.

U. C. 570
A. C. 182.

Theoxenæ facinus.

eum, quæ senatui placuissent, fatebatur, ut facile adpareret, non diutius, quam necesse esset, facturum. neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quæ tunc ageret diceretque, eo spectare. Jam primum omnem fere multitudinem civium ex maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quæ nunc dicitur, quondam adpellata Pæonia est, traduxit: Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora hæc genera hominum fore ratus in Romano bello. Ingentem ea res fremitum tota Macedonia fecit; relinquentesque penates suos cum conjugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus proficiscentium in regem, vincente odio metum, exaudiebantur. His ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat. Postremo negare propalam cœpit, satis tutum sibi quidquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia haberet, et tempore alium alio tolleret.

IV. Eam crudelitatem, fœdam per se, fœdiorem unius domus clades fecit. Herodicum, principem Thessalorum multis ante annis occiderat: generos quoque ejus postea interfecit. in viduitate relictæ filiæ, singulos filios parvos habentes. Theoxena et Archo nomina mulieribus erant. Theoxena, multis petentibus, adspernata nuptias est. Archo Poridi cuidam, longe principi 'gentis Æneatum, nupsit; et, apud eum plures enisa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit: et, tamquam omnes ipsa enisa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura. postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit; ludibrio futuros, non regis modo, sed custodum etiam libidini, rata, ad rem atrocem animum adjecit; ausaque est dicere, se sua manu potius omnes interfecturam, quam in potestatem Philippi venirent. Poris, abominatus mentionem tam fœdi facinoris, Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugæ futurum esse. Proficis

10

cuntur ab Thessalonica Æneam ad statum sacrificium, quod conditori Æneæ cum magna ceremonia quotannis faciunt. ibi die per sollemnes epulas consumto, navem præparatam a Poride, sopitis omnibus, de tertia vigilia conscendunt, tamquam redituri in Thessalonicam: sed trajicere in Eubœam erat propositum. Ceterum in adversum ventum nequidquam eos tendentes prope terram lux obpressit: et regii, qui præerant custodia portus, lembum armatum ad pertrahendam eam navim miserunt, cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea. Quum jam adpropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad

quam ab Ænea conditam fama ferebat. Populi Eneates dicti.

9 Gentis Eneatum] Sic recte Sigonius, quum antea legeretur Ænianum. Enea, sive Enia, urbs fuit Macedoniæ, non longe ab Thessalonica, (vid. infra, 1. XLIV. c. 10.)sitionem. GRONOVIUS.

10 Redituri in Thessalonicam] Dele præpo

cœlum tendens Deos, ut ferrent opem, orabat. ferox interim U. C. 570. femina, ad multo ante præcogitatum revoluta facinus, venenum A. C. 182. diluit, ferrumque promit: et, posito in conspectu poculo, strictisque gladiis, Mors, inquit, una vindicta est. Viæ ad mortem hæ sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. Agite, juvenes mei, primum, qui majores estis, capite ferrum; aut haurite poculum, si segnior mors juvat. Et hostes aderant, et auctor mortis instabat. Alii alio leto absumti semianimes e nave præcipitantur. ipsa deinde, virum comitem mortis complexa, in mare sese dejecit. nave vacua dominis regii potiti sunt.

V. Hujus atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiæ adjecit, ut vulgo ipsum liberosque ejus exsecrarentur. quæ diræ brevi ab omnibus Diis exauditæ, ut sæviret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Perseus enim, quum in dies Persei in magis cerneret favorem dignitatemque Demetrii fratris apud fratrem Macedonum multitudinem crescere, et gratiam apud Romanos, consilia. sibi spem nullam regni superesse, nisi in scelere, ratus, ad id unum omnes cogitationes intendit. ceterum quum se ne ad id quidem, quod "muliebri cogitabat animo, satis per se validum crederet, singulos amicorum patris tentare sermonibus perplexis institit. et primo quidam ex his adspernantium tale quidquam speciem præbuerunt, quia plus in Demetrio spei ponebant. deinde, crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna juvenis, adjuvandum, quod futurum erat, rati, fovendamque spem potentioris, Perseo se adjungunt. " cetera in suum quæque tempus agenda differunt. in præsentia placet, omni ope in Romanos accendi regem, inpellique ad consilia belli, ad quæ jam sua sponte animum inclinasset. Simul, ut Demetrius Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad spretionem fit suspecRomanorum trahebant. ibi quum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis, nondum exornatæ neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent; juvenis incautus, et amore nominis Romani, et certamine adversus fratrem, omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. Itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat. totus in Persea versus, cum eo cogitationes ejus rei dies ac noctes agitabat. Redierant, quos forte miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles juvenes, et regii quosdam e tendens, opem ut Dii ferrent, orabat. Gron. Crev. d adduxeruntque Gron.

11 Muliebri ... animo] Molli, timido, ignavo animo, qui non vera virtute, sed occultis dolis grassaretur.

12 Cetera] Præter ea quæ mox memorantur in præsentia peragenda.

13

tus.

13 Ad spretionem Romanorum] Spretio perrara vox est, quæque haud fortasse alibi facile reperiatur. Si ea displicebit, lege cum Gronovio contemptionem, aut mentionem.

14

U. C. 570. generis: quorum unus sororem suam in matrimonium PhiA. C. 182. lippi filio pollicebatur: erexeratque consociatio gentis ejus animum regis. Tum Perseus, Quid ista prosunt? inquit. nequaquam tantum in externis auxiliis est præsidii, 1 quantum periculi fraude domestica. Proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu: cujus, ex quo obses Romæ fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. Omnium pene Macedonum in eum ora conversa sunt: nec regem se alium rentur habituros esse, quam quem Romani dedissent. His per se ægra mens senis stimulabatur. et animo magis, quam vultu, ea crimina accipiebat.

Lustratio exercitus

apud

15

VI. Forte lustrandi exercitus venit tempus, cujus sollemne 16 est tale. Caput media canis præcisæ et prior pars ad dexMacedonas. teram, cum extis posterior ad lævam viæ ponitur. inter hanc divisam hostiam copiæ armatæ traducuntur. præferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniæ regum: deinde rex ipse cum liberis sequitur: proxima est regia cohors custodesque corporis; postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. Latera regis duo filii juvenes cingebant, Perseus jam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor; medio juventæ robore ille, hic flore; fortunati patris matura soboles, si mens sana fuisset. Mos erat, lustrationis sacro peracto, exercitum decurrere, et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnæ. Regii juvenes duces ei ludicro certamini dati. ceterum non certaminis imago fuit pugnæ, sed, tamquam de regno dimicaretur, ita Demetrius. concurrerunt, multaque vulnera sudibus facta; nec præter ferrum quidquam defuit ad justam belli speciem. Pars ea, quæ sub Demetrio erat, longe superior fuit. id ægre patiente Perseo, lætari prudentes amici ejus, eamque rem ipsam dicere præbituram caussam criminandi juvenis.

Ludicri

victor

VII. Convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, quum vocatus ad cœnam ab Demetrio Perseus negasset. Festo die invitatio benigna et hilaritas juvenalis utrosque in vinum traxit. Commemoratio ibi certaminis ludicri et jocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, jactabantur. Ad has exciSpeculator piendas voces speculator ex convivis Persei missus, quum Persei apud incautior obversaretur, exceptus a juvenibus forte triclinio egressis, male mulcatur. Hujus rei ignarus Demetrius, quin comissatum, inquit, ad fratrem imus? et iram ejus, si quà ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus

Demetri

um.

e ins. in Bekk.

fad dexteram cum extis, posterior, &c. Gron. Crev.
h juvenilis Gron. Crev.

g decurrere exercitum Bekk.

14 Quantum periculi fraude domestica] Magis placeret, in fraude.

15 Quam quem Romani dedissent] Melius, dederint.

16 Caput media canis præcisæ et prior pars] Caput et anterior pars canis, quæ secta media est.

« IndietroContinua »