Immagini della pagina
PDF
ePub

batos jam hostes equos inmittunt. Tunc vero Celtiberi omnes U. C. 572. in fugam effunduntur, et imperator Romanus, aversos hostes A. C. 180. contemplatus, ædem Fortunæ Equestri, Jovique optimo maximo ludos vovit. Cæduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et septem millia hostium cæsa eo die traduntur: vivi capti plus quatuor millia, ducentis septuaginta septem cum signis militaribus, equis prope mille centum. Nullis castris eo die victor exercitus mansit. victoria non sine jactura militum fuit. quadringenti septuaginta duo milites Romani, sociûm ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria millia militum auxiliariorum perierunt. ita victor exercitus, renovata priore gloria, Tarraconem est perductus. Venienti Fulvio Ti. Sempronius prætor, qui biduo ante venerat, obviam processit: gratulatusque est, quod rempublicam egregie gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent, quosque retinerent milites, composuerunt. Inde Fulvius, exauctoratis militibus in naves inpositis, Romam est profectus. Sempronius in Celtiberiam legiones duxit.

38

gestæ.

XLI. Consules ambo in Ligures exercitus induxerunt Res in diversis partibus. Postumius prima et tertia legione Balistam Liguria Suismontiumque montes obsedit: et, premendo præsidiis angustos saltus eorum, commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit. Fulvius, secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem millia hominum in naves inpositos, præter oram Etrusci maris Neapolim transmisit. inde in Samnium traducti, agerque his inter populares datus est. Montanorum Ligurum ab A. Postumio vineæ cæsæ, frumentaque deusta: donec cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt, armaque tradiderunt. Navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum Intemeliorumque Ligurum processit. Priusquam hi consules venirent ad exercitum, qui Pisas " indictus erat, præerant A. Postumius et "frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior. Secundæ legionis Fulvius tribunus militum erat. "is mensibus suis dimisit legionem, jurejurando adactis centurionibus, "æs in ærarium ad quæstores esse delaturos. Hoc ubi Pla

8 tria Gron. Crev.

38 Impositos] Affirmat Sigonius in primo exemplari Germanico exstitisse imposita. Recte fecit quisquis mutavit.

39 Indictus erat] Proba emendatio Sigonii, quum legeretur inductus. Inducitur exercitus in hostilem agrum: indicitur, quum ei dies et locus statuitur ad conveniendum.

40 Frater Q. Fulvii] Hic M. Fulvius Nobilior frater germanus fuit illius Q. Fulvii Flacci, qui consul futurus est proximo anno, et quinquennio post censor, a quo et senatu motus est. Vid. infra not. 31 ad 1. XLI. c. 27. Idem fra

39

41

ter patruelis fuit Q. Fulvii Flacci, qui consul est hoc ipso anno.

41 Is mensibus suis] Docet Polybius 1. VI. tribunos militum inter se comparare solitos, ut e sex tribunis, qui in quamque legionem erant, bini alterna vice semestris spatii menses duos imperarent. Quum igitur imperandi vices ad Fulvium pervenissent, is suis mensibus, id est, suo bimestri legionem dimisit. Hæc fere Turnebus 1. XXX. Advers. c. 24.

42 Es in ærarium] Intellige stipendium militare, quod jam a quæstoribus numeratum

U. C. 572.
A. C. 180.

43

centiam (nam eo forte erat profectus) "3 Aulo nunciatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, "deduxit castigatos Pisas. de ceteris consulem certiorem fecit. Eo referente, senatusconsultum factum est, ut M. Fulvius in Hispaniam relegaretur ultra novam Karthaginem. Literæque ei datæ sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam ulteriorem deferendæ. Milites jussi ad signa redire. caussa ignominiæ, uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni, decretum: qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque ejus vendere consul jussus.

XLII. Eodem anno L. Duronius, qui prætor anno superiore ex Illyrico cum decem navibus Brundisium redierat, inde, in portu relictis navibus, quum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi caussam avertit. ex regno ejus omnes naves esse, quæ superi maris oram depopulatæ essent. de his rebus sei legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam. Venerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani conveniendi regis caussa venissent, ægrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent. Petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quæ inimici detulissent. Ad ea Duronius adjecit, multis civibus Romanis et sociis Latini nominis injurias factas in regno ejus; et cives Romanos dici Corcyræ retineri. Eos omnes Romam adduci placuit: C. Claudium prætorem cognoscere: neque ante Gentio regi legatisve ejus responsum reddi. Inter multos Sacerdotes alios, quos pestilentia ejus anni absumsit, sacerdotes quoque mortui et aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in ejus locum subfectus est Q. Fabius Labeo. P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, "triumvir epulo: Q. Fulvius M. F. in locum ejus triumvir cooptatus, Contentio tum 46 tum prætextatus erat. De rege sacrifico subficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellæ contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem; quem, ut inauguraret, pontifex "magistratu sese abdicare jubebat. recusantique id facere ob eam rem multa duumviro dicta a pontifice; deque ea, quum provocasset, certatum ad populum. quum plures jam "tribus, intro vocatæ, dicto esse audientem pontifici duumvirum, juberent;

subfecti.

de rege sacrifico.

h reduxit Bekk.

jubet Fulvius in ærarium referri, tanquam nihil pertinens ad eos milites qui dimittebantur.

43 Aulo nunciatum est] A. Postumio, qui tribunus militum cum M. Fulvio exercitui præerat. Olim hic edebatur Fulvio nunciatum est. At patet ex ipsa rei narratione, nec Fulvium tribunum militum, nec Fulvium consulem hic intelligi posse. Itaque recte emendavit Sigonius Aulo.

44 Deduxit... Pisas] Lege cum Gronovio

reduxit.

i se del. Gron. Crev.

45 Triumvir epulo] Vid. not. 15 ad lib. XXXIII. c. 42 supra.

46 Prætextatus] Puer etiamnum togam prætextam gerens.

47 Magistratu sese abdicare jubebat] Quia nempe non licebat regem sacrorum ullum magistratum gerere.

48 Tribus intro vocata] Vocatæ in ovile, ut ferrent suffragia.

50

multamque remitti, si magistratu se abdicasset; "ultimum de U. c. 572. cœlo, quod comitia turbaret, intervenit. religio inde fuit pon- A. C. 180. tificibus inaugurandi Dolabellæ. P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco inauguratus erat. Exitu anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemvir sacrorum fuit. pontifex in locum ejus a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus: "at pontifex maximus M. Æmilius Lepidus, quum multi clari viri petissent: et decemvir sacrorum Q. Marcius Philippus in ejusdem locum est cooptatus. Et augur Sp. Postumius Albinus decessit. in locum ejus 52 P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt. Čumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur, et præconibus Latine vendendi jus esset.

53

XLIII. Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina colonia deduceretur, gratiæ ab senatu actæ. triumviri creati ad eam rem Q. Fabius Buteo, M. et P. Popilii Lænates. A C. Mænio prætore (cui, provincia Sardinia quum evenisset, additum erat, ut quæreret de veneficiis longius ab urbe decem millibus passuum) literæ adlatæ, Se jam tria millia hominum damnasse, et crescere sibi quæstionem indiciis. aut eam sibi esse 5 deserendam, aut provinciam dimittendam. Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum magna fama gestarum rerum, qui, quum extra urbem triumphi caussa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino; et post paucos dies cum militibus, quos secum deduxerat, triumphans urbem est invectus. Tulit Q. Fulvii in triumpho coronas aureas centum viginti quatuor: præterea triumphus. 55 auri pondo triginta unum; et "signati Oscensis nummûm

54

49 Ultimum de cœlo] Ultimum hic intelligimus dictum per appositionem. Intervenit de cœlo tanquam ultimum, tanquam ultimus totius negotii finis, aliquid quod comitia turbaret. Eodem fere modo 1. I. c. 47 exposuimus ab stirpe ultima, nempe, ab stirpe, tanquam ab aliquo principio ultimo, unde orsus Tarquinius totam deinde Ser. Tullii vitam exagitavit. Quod autem dicitur hic intervenisse de cœlo, id vel fulgur fuit, vel tonitru. Jove enim tonante, vel fulgurante, comitia haberi nefas erat. terum non aspernanda est Sigonii conjectura, loco roй ultimum emendantis vitium. Sic vitio creati magistratus sæpe dicuntur.

Ce

50 Qui secundo loco inauguratus erat] Nihil hic reperit difficultatis Gronovius. P. Clælium Siculum inaugurarunt, nempe regem sacrorum, qui secundo loco inauguratus erat, nempe pontifex. Sed cur secundi loci nomine designetur pontificatus, nec ille explicat, nec nos suspicari possumus. Satius fuerit dicere vel hæc verba vitiata esse, vel breviter atque adeo obscure hic indicari morem aliquem Romanorum nobis incognitum.

51 At pontifex maximus] Exemplar unicum habuit ante pontificem maximum. Sigonius emendavit, quomodo nunc legimus in vulgatis libris: sed parum feliciter. Pontifex enim

maximus non cooptabatur a collegio pontificum, sed a populo tributis comitiis creabatur. Omnino hic interciderunt quædam voces: nec quidquam consultius fieri fortasse possit, quam si hic asteriscus apponatur.

52 P. Scipionem filium Africani] Hic Africanum minorem adoptavit. Eum ingenio valuisse, corpore admodum imbecillum fuisse, docet Cicero in Bruto, n. 77, et in Catone, n. 35.

53 Deserendam] Hoc debetur Sigonio. Codex Germanicus habuit defendendam.

54 Q. Fulvius Flaccus... consul est creatus cum L. Manlio Acidino] Hos fratres germanos fuisse testantur et tabulæ Capitolinæ, et Velleius 1. II. c. 8, qui et hoc ad suam ætatem unicum fuisse exemplum observat. L. Manlius per adoptionem in Manliam gentem transierat. Ambo orti erant ex illo Q. Fulvio, qui Capuam ceperat.

55 Auri pondo triginta unum] Marcas nostrates 48, uncias 3, semunciam I.

56 Signati Oscensis nummûm centum septuaginta tria millia ducentos] De Oscensi argento vid. not. 44 ad l. XXXIV. c. 10. Nummi, sive sestertii 173,200 æquiparantur marcis argenti 675.

A. C. 180.

U. C. 572. centum septuaginta tria millia ducentos. Militibus de præda 57 quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantumdem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.

Lex anna

ia.

Prætores

quatuor.

U. C. 573.
A. C. 179.

Coss.

60

[ocr errors]

XLIV. Eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque. inde cognomen familiæ inditum, ut Annales adpellarentur. Prætores quatuor post multos annos lege Bæbia creati, quæ alternis quaternos jubebat creari. hi facti, Cn. Cornelius Scipio, C. Valerius Lævinus, Q. et P. Mucii Q. F. Scævolæ. Q. Fulvio et L. Manlio consulibus eadem Q. Fulvio, provincia, quæ superioribus, pari numero copia peditum, L. Manlio equitum, civium, sociorum decreta. In Hispaniis duabus Ti. Sempronio et L. Postumio cum iisdem exercitibus, quos Provincia. haberent, prorogatum imperium est. et in supplementum consules scribere jussi ad tria millia peditum Romanorum, trecentos equites; quinque millia sociorum Latini nominis, et quadringentos equites. P. Mucius Scævola urbanam sortitus provinciam est; et ut idem quæreret de veneficiis in urbe, et propius urbem decem millia passuum: Cn. Cornelius Scipio peregrinam, Q. Mucius Scævola Siciliam, C. Valerius Lævinus Sardiniam. Q. Fulvius consul, prius, quam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rempublicam religione votis solvendis, dixit, velle. vovisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Jovi optimo maximo, et ædem Equestri Fortunæ sese facturum in eam rem sibi pecuniam conlatam esse ab Hispanis. Ludi decreti, et ut duumviri ad ædem locandam crearentur. de pecunia finitur, Ne major caussa ludorum consumeretur, ** quam quanta Fulvio Nobiliori, post Ætolicum bellum

62

57 Quinquagenos denarios] Uncias argenti 6, cum binis, ut vocant, grossis.

58 Tantumdem sociis Latini nominis] Tantumdem peditibus, equitibus, centurionibus Latini nominis, quantum Romanis.

59 Ab L. Villio] Nomen hujus tribuni deformatum antea legebatur, L. Julio. Emendavit Sigonius.

60 Quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque] Manutius, libro de legibus Romanis, censet Villium de curulibus tantummodo magistratibus sanxisse. Idem probat ex Cicerone aliisque, legitimum ædilitatis curulis annum fuisse, septimum et trigesimum; præturæ, quadragesimum; consulatus, tertium et quadragesimum. Quæsturam non licuisse capere ante annum ætatis septimum et vigesimum colligitur ex Polybio, qui 1. VI. affirmat urbanum magistratum capiendi jus nemini fuisse, antequam dena stipendia emerita haberet. Auspicandæ autem militiæ annus legitimus fuit decimus septimus. Ceterum non ita accipienda sunt quæ hic tradit Livius, quasi tum primum de legitima magistratuum capiendorum ætate aliquid sancitum fuerit. Nam

At

supra 1. XXV. c. 2, tribuni plebis obstitisse memorantur Scipioni ædilitatem petenti, quod nondum ad petendum legitima ætas esset. rursus T. Quintius Flamininus, qui consulatum petiit nondum annos triginta natus, ut constat ex Plutarcho in ejus vita, tamen per leges capere hunc magistratum posse judicatur a senatu, supra 1. XXXII. c. 7. Hæc inter se exempla si conferantur, non absurde fortasse poterimus suspicari ante legem Villiam sancitum tantummodo fuisse id quod ex Polybio retulimus, ne quis ullum magistratum caperet, antequam dena stipendia emerita haberet. Scipio enim, tum quum ei ædilitatem petenti obsistebatur, nondum per ætatem dena stipendia meruisse poterat ; poterat Flamininus, tum quum consulatum petebat. Hoc si admittatur, apparebit proprie et accurate locutum esse Livium, dum dixit hoc primum anno rogationem latam esse, quot annos nati quemque magistratum peterent caperentque.

61 Lege Babia] Hujus legis nulla alia occurrit mentio.

62 Quam quanta Fulvio Nobiliori] Vid. supra 1. XXXIX. c. 5.

63

ludos facienti, decreta esset: neve quid ad eos ludos arcesseret, V. C. 573. cogeret, acciperet, faceret, adversus id senatusconsultum, quod A. C. 179. L. Æmilio, Cn. Bæbio consulibus de ludis factum esset. Decreverat id senatus propter effusos sumtus, factos in ludos Ti. Sempronii ædilis, qui graves non modo Italiæ ac sociis Latini nominis, sed etiam provinciis externis fuerant.

64

66

XLV. Hiems eo anno nive sæva et omni tempestatum Hiems genere fuit: arbores, quæ obnoxiæ frigoribus sunt, deusserat sava cunctas: et ea tum aliquanto, quam alias, longior fuit. itaque * Latinas mox subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit: instauratæque sunt ex decreto pontificum. Eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa constravit *, fulminibusque complura loca deformavit; ædem Jovis Tarracinæ, ædem Albam Capuæ, portamque Romanam: muri pinnæ aliquot locis decussæ erant. Hæc inter prodigia nunciatum et ab Reate, tripedem natum mulum. Ob ea decemviri, jussi adire libros edidere, quibus Diis et quot hostiis sacrificaretur: et ob fulminibus complura loca deformata ad ædem Jovis ut supplicatio diem unum esset. Ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno adparatu facti. Censorum inde comitia habita: creati M. Æmilius Lepidus Censores. pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Ætolis triumphaverat. Inter hos viros nobiles inimicitiæ erant, sæpe multis et in senatu et ad populum "atrocibus celebrata certaminibus. Comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente principes senatorum cum agmine venerunt civitatis: inter quos Q. Cæcilius Metellus verba fecit.

oratio ad

Censores.

XLVI. Non obliti sumus, censores, vos paullo ante ab uni- Metelli verso populo Romano moribus nostris præpositos esse: et nos a vobis et admoneri, et regi, non vos a nobis debere. indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut obfendat, aut certe mutatum malint. Singulos quum intuemur, M. Æmili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis prælatum esse. ambo quum simul adspicimus, non possumus non vereri, ne male comparati sitis, nec tantum reipublicæ prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. Inimicitias

k prostravit Kreyss. Bekk.

63 Adversus id senatusconsultum, quod] De hoc senatusconsulto nihil suo loco dixit Livius. Optandum esset ut, quid eo decretum fuerit, accuratius explicasset. Nunc id tantummodo apparet, obviam ire voluisse Patres effusis ludorum sumptibus, qui jam graves esse sociis et provinciis incipiebant.

64 Latinas mox] Mox, id est, paulo post hiemem exactam, Latinas ferias... tempestas in monte Albano turbavit. Nisi forte legendum

1 et del. Gron. Crev.

est nox subito coorta, atris nimirum nubibus cœlum obscurantibus.

65* Constravit] Magis placeret prostravit. 66 Edem Albam Capua] Hæc ædes supra jam nominata est a Livio, 1. XXXII. c. 9. •Portam Romanam, quæ mox nominatur, intellige portam urbis Capuæ dictam Romanam.

67 Atrocibus celebrate certaminibus] Conjectura Sigonii Gronovio probata. Vetus exemplar pro atrocibus habuit civibus atrox.

« IndietroContinua »