Immagini della pagina
PDF
ePub

ros Etolos. Romanorum maxime respectus civitates movit, U. C. 560. et virtutem nuper in bello, et in victoria justitiam benignita- A. C. 192. temque expertas. itaque, quod roboris in juventute erat, utraque civitas armavit misitque. His tuenda monia Chalcidis oppidani quum tradidissent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum, ad Salganea posuerunt castra. inde caduceator primum, deinde legati ad Ætolos missi percunctatum, quo suo dicto factove socii atque amici ad se obpugnandos venirent? Respondit Thoas dux Ætolorum, Non ad obpugnandos, sed ad liberandos ab Romanis, venire sese. Splendidiore nunc eos catena, 33 sedi multo graviore, vinctos esse, quam quum præsidium Macedonum in arce habuissent. Se vero, negare Chalcidenses, aut servire ulli, aut præsidio cujusquam egere. Ita digressi ex conloquio legati ad suos. Thoas et Ætoli, ut qui spem omnem in eo, ut inproviso obprimerent, habuissent, ad "justum bellum obpugnationemque urbis mari ac terra munitæ haudquaquam pares, domum rediere. Euthymidas, postquam castra popularium ad Salganea esse, profectosque Ætolos audivit, et ipse a Thebis Athenas rediit. Et Herodorus, quum per aliquot dies intentus ab Atalanta signum nequidquam exspectasset, missa speculatoria nave, ut, quid moræ esset, sciret, postquam rem omissam a sociis vidit Thronium, unde venerat, repetit.

frustra

XXXIX. Quinctius quoque, his auditis, ab Corintho veniens navibus, in Chalcidis Euripo Eumeni regi obcurrit. Placuit, quingentos milites præsidii caussa relinqui Chalcide ab Eumene rege: ipsum Athenas ire. Quinctius, quo pro- Quinctius fectus erat, Demetriadem contendit; ratus Chalcidem libera- Magnetas tam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam socie- tentat. tatem Romanam facturam. Et, ut præsidii aliquid esset suæ partis hominibus, Eunomo prætori Thessalorum scripsit, ut armaret juventutem, et Villium ad Demetriadem præmisit ad tentandos animos: non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristine societatis, rem adgressurus. Villius quinqueremi nave "ad ostium portus est invectus. Eo multitudo Magnetum omnis quum se effudisset, quæsivit Villius, utrum ad amicos, an ad hostes, sese venisse mallent? Respondit Magnetarches Eurylochus, Ad amicos venisse eum: sed abstineret portu, et sineret Magnetas in concordia et libertate esse, nec per conloquii speciem multitudinem sollicitaret. Altercatio inde, non sermo, fuit: quum "Romanus ut ingratos incre

i et Gron.

33 Sed multo graviore] Reddidimus huic loco particulam sed, ex vetustius cusis et codice Victorino, loco rov et, quod mendose reperitur in Gronovianis editionibus.

34 * Justum bellum] Bellum apertum, quod sine fraude insidiisque fieret. Vid. not. 27 ad 1. I. c. 4.

VOL. III.

35 Ad ostium portus] Non ingressus est portum Romanus, sed tantum ad ostium accessit.

36 Romanus ut ingratos] Male omnino quidam editi ut integros. Jam correxerat ex conjectura Sigonius: firmant Andreæ editio et Vict. codex: hic etiam omittit particulam ut; eleganter.

D

U. C. 560.
A. C. 192.

paret Magnetas, inminentesque prædiceret clades: mult obstreperet, nunc senatum, nunc Quinctium accusando irrito incepto Villius ad Quinctium sese recepit. At Q tius, nuncio ad prætorem misso, ut reduceret domum co ipse navibus Corinthum rediit.

XL. Abstulerunt me velut de spatio Græciæ res inn Romanis non quia ipsas operæ pretium esset perscri Res Italia. sed quia caussæ fuerunt cum Antiocho belli ". 37 Consu

designatis, (inde namque diverteram) L. Quinctius et Domitius consules in provincias profecti sunt: Quincti Ligures, Domitius adversus Boios. Boii quieverunt:: etiam senatus eorum cum liberis, et præfecti cum equ (summa omnium mille et quingenti) consuli dediderunt`s Ab altero consule ager Ligurum late est vastatus, castel aliquot capta: unde non præda modo omnis generis captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique in hostium potestate fuerant. Eodem hoc anno Vib colonia deducta est ex i senatusconsulto plebeique scito. millia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites. T viri deduxerunt eos, Q. Nævius, M. Minucius, M. F Crassipes. quina dena jugera agri data in singulos p sunt, duplex equitibus k. "Bruttiorum proxime fuerat Bruttii ceperant de Græcis. Romæ per idem tempus maximi fuerunt terrores; 40 diutinus alter, sed seg "Terra dies duodequadraginta movit. per totidem dies in sollicitudine ac metu fuere. in triduum ejus rei c supplicatio habita est. Ille non pavor vanus, sed vera m rum clades fuit. incendio a foro Boario orto, diem nocte ædificia in Tiberim versa arsere, tabernæque omnes cum n pretii mercibus conflagraverunt.

38

Adparatus XLI. Jam fere in exitu annus erat: et in dies magis ad bellum. de Antiochi bello, et cura Patribus crescebat. Itaque de vinciis magistratuum designatorum, quo intentiores e omnes, agitari cœptum est. Decrevere, ut consulibus I et quo senatus censuisset, (jam esse bellum adversus A chum regem omnes sciebant) provinciæ essent. cujus ea esset, quatuor millia peditum civium Romanorum, et tro equites, sex millia sociûm Latini nominis cum qua 8 cum Antiocho fuerunt belli Bekk. i ex del. Gron k equiti Kreyss. Bekk.

[blocks in formation]

h se Ead.

1 diutius Gron.

cum iis quos vidit Gronovius, habetque 39 Bruttiorum] Vid. not. 54 ad X 45.

40 Diutinus alter] Vulgati diutius, legebat Sigonius. Hearnii editio et q aliæ id habent quod, ipsa structuræ flagitante, hic edendum curavimus. 41 Terra dies duodequadraginta Factus est terræ motus, qui per octo et t dies assiduus fuit.

gentis equitibus sunt decreta. Eorum delectum habere L. U. c. 560. Quinctius consul jussus; ne quid moraretur, quo minus con- A. C. 192. sul novus, quo senatus censuisset, extemplo proficisci posset. Item de provinciis prætorum decretum est: "prima ut sors duæ, urbanaque et inter cives ac peregrinos jurisdictio esset: secunda, Bruttii: tertia, classis, ut navigaret, quo senatus censuisset: quarta, Sicilia: quinta, Sardinia: sexta, Hispania ulterior. imperatum præterea L. Quinctio consuli est, ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet; et sociûm ac Latini nominis viginti millia peditum, et octingentos equites. eum exercitum prætori, cui Bruttii provincia evenisset, decreverunt. Ædes duæ Jovim eo anno in Capitolio dedicatæ sunt. Voverat L. Furius Purpureo prætor Gallico bello unam, alteram consul. dedicavit Q. Marcius Ralla duumvir. Judicia in fœneratores eo anno multa severe sunt facta, accu- Fœnerasantibus privatos ædilibus curulibus, M. Tuccio et P. Junio tores damBruto. de multa damnatorum quadrigæ inauratæ in Capitolio positæ in cella Jovis 3 supra fastigium ædiculæ, et duodecim clipea inaurata: et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.

44

43

nati.

Hannibale deliberatio.

XLII. Intentis in adparatum novi belli Romanis, ne ab Antiocho quidem cessabatur. Tres eum civitates tenebant, Smyrna, et Alexandria Troas, et Lampsacus; quas neque vi expugnare ad eam diem 45 poterat, neque conditionibus in amicitiam perlicere, neque a tergo relinquere, trajiciens ipse in Europam, volebat. Tenuit eum et de Hannibale deliberatio. Antiochi de Et primo naves apertæ, quas cum eo missurus in Africam fuerat, moratæ sunt: deinde, an omnino mittendus esset, consultatio mota est, maxime a Thoante Ætolo, qui, omnibus in Græcia tumultu completis, Demetriadem adferebat in potestate esse: et, quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias ejus, erexerat multorum in Græcia animos, iisdem et regis spem inflabat: omnium votis eum arcessi. concursum ad litora futurum, unde classem regiam prospexissent. Hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope jam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat : neque, si mittendæ naves forent, minus quempiam ei classi, quam Hannibalem, præficiendum. Exsulem illum et Panum esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna sua, vel n positæ, et in c. J. s. f. ad. duodecim Kreyss. Bekk. P quemquam Crev. Kreyss. Bekk.

46

Jovis Bekk.

• ab Eæd. 42 Prima ut sors] Ut prima sors duas jurisdictiones complecteretur, urbanam et inter cives ac peregrinos.

43 Supra fastigium ædicula] Edicula hic intelligenda videtur capsula aliqua, quæ fortasse signum Jovis aut sacra includeret: quo sensu hanc eamdem vocem sumpsit Plinius 1. XXXVI. c. 5. Edicula ejus (Veneris Gnidia) tota aperitur, ut conspici possit undique effigies deæ.

44 Inter lignarios] Hoc videtur nomen esse

loci sic dicti a lignariis opificibus: ita ut inter lignarios eadem forma dicatur, qua 1. I. c. 8,

inter duos lucos.

45 Poterat] Mallemus, potuerat.

46 Neque ... minus quemquam ei classi] Hic rò quemquam, quod Sigonius affert e suo libro, nos in Vict. quoque exstare comperimus: aptius visum est quam, quomodo vulgo edtti, quempiam. Vict. codex respuit rò ei.

U. C. 560.
A. C. 192.

Consilium

Hannibalis

47

[ocr errors]

ingenium possit facere. Et ipsam eam gloriam belli, qua dote Hannibal concilietur, nimiam in præfecto regio esse. R conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri de Si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore si per alium ducem amittantur. si quid prospere eveniat, I nibalis eam, non Antiochi, gloriam fore. Si vero universo vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse, sub rege v rum Hannibalem uni subjectum, qui patriam prope non tule Non ita se a juventa eum gessisse, spe animoque comple orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus atur. Nihil opus esse regi Hannibale duce, comite et consil eodem ad bellum uti posse. "Modicum fructum ex ingenio neque gravem, neque inutilem fore. si summa petantur, et tem, et accipientem prægravatura.

49

XLIII. Nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt, q eorum, qui genus ac fortunam suam animis non æqua quia virtutem et bonum alienum oderunt. Extemplo mittendi silium mittendi Hannibalis, quod unum in principio Africam utiliter cogitatum erat, abjectum est. Demetriadis ma abjicitur. defectione ab Romanis ad Ætolos elatus, non ultra dif Antiochus profectionem in Græciam constituit. Priusquam solv in Eu. pam naves, Ilium a mari adscendit P, ut Minerva sacrific trajicit.

in

Inde ad classem regressus, proficiscitur quadraginta t
navibus, apertis sexaginta: et ducentæ onerariæ cum or
generis commeatu bellicoque alio adparatu sequebantur.
brum primo insulam tenuit: inde Sciathum trajecit.
conlectis" in alto, quæ dissipatæ erant, navibus, ad Ptel
primum continentis venit, ibi 9 Eurylochus ei Magnetar
principesque Magnetum ab Demetriade obcurrerunt. quo
frequentia lætus, die postero in urbis portum navibus est
vectus. Copias haud procul inde exposuit. decem millia I
tum fuere, et quingenti equites, sex elephanti; vix ad (
ciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad s
nendum Romanum bellum. Ætoli, postquam Demetria
venisse Antiochum adlatum est, concilio indicto, decre
quo arcesserent eum, fecerunt. Jam profectus ab Demet
rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Malia
processerat. inde, decreto accepto, Lamiam venit, exce
ingenti favore multitudinis, cum plausibus clamoribusqu
quibus aliis lætitia effusa vulgi significatur.

° posset Bekk. Pescendit Kreyss. Bekk.
I in portum urbis Bekk.

47 Conspici] Vid. not. 64 ad I. 47.
48 Modicum fructum... si summa petan-
tur] Hæc sibi ex adverso respondent. Si satis
habeat rex modicum fructum, modicam utili-
tatem ex Annibale sibi quærere, qualis ex
comite consiliarioque percipitur, id fieri sine
periculo posse. At si ex eo summa petat, si
maximos quosque fructus ex eo, ut ex magno

a venit. Ibi Gron. Crev. Kreyss.

s Phaleram Gron. Crev.

duce, sibi quæsitos velit, id utrique noxium

49 Quia virtutem et bonum alienum od Magis placeret, ut bonum. Qui consci sunt pusilli in magna fortuna animi, oc virtutem, tanquam bonum alienum, quod ad se nihil pertinere intelligant, in aliis re moleste ferunt.

50 * In alto quæ] Quæ in alto mari.

51

t

oratio in

XLIV. In concilium ut ventum est, ægre a Phænea U. C. 560. prætore principibusque introductus, inde facto silentio, rex A. C. 192. dicere orsus ". Prima ejus oratio fuit excusantis, Quod tanto Antiochi minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset. Id suæ concilio inpensæ erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod Ætolorum. nec paratus satis ulla re, et tempore ad navigandum inmaturo, vocantibus legatis eorum, haud gravate obsecutus esset, credidissetque, quum se vidissent Ætoli, omnia vel in se uno posita præsidia existimaturos esse. Ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in præsentia videatur, spem abunde expleturum. Nam simul primum anni tempus navigabile præbuisset mare, omnem se Græciam armis, viris, equis, omnem oram maritimam classibus completurum. Nec inpensa, nec labori, nec periculo parsurum, donec, depulso cervicibus eorum imperio Romano, liberam vere Græciam, atque in ea principes Ætolos fecisset. cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos. In præsentia curæ esse Etolis debere, ut copia frumenti suis, 52 et annona tolerabilis rerum aliarum subpeditetur.

XLV. In hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit. Post discessum regis, inter duos principes Ætolorum, Phæneam et Thoantem, contentio fuit. Phæneas, reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quæ in controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho, censebat, quam duce belli. Adventum ejus et majestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim majorem habituram, quam arma. Multa homines, ne bellare necesse sit *, voluntate remittere, quæ bello et armis cogi non possint. Thoas negare, Paci studere Phaneam: sed discutere adparatum belli velle, ut tædio et inpetus relanguescat regis, et Romani tempus ad comparandum habeant. Nihil enim æqui ab Romanis inpetrari posse, toties legationibus missis Romam, toties cum ipso Quinctio disceptando, satis expertum esse: nec, nisi abscissa omni spe, auxilium Antiochi inploraturos fuisse. Quo celerius spe omnium oblato, non esse elanguescendum, sed orandum potius regem, ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Græciæ venerit, copias quoque terrestres navalesque arcessat. Armatum regem aliquid inpetraturum: inermem non pro Ætolis modo, sed ne pro se quidem ipso, momenti ullius futurum apud Romanos. Hæc vicit sen- Imperatotentia: imperatoremque regem adpellandum censuerunt: et rem eum triginta principes, cum quibus, si qua vellet, consultaret, adpellant. delegerunt.

XLVI. Ita, dimisso concilio, multitudo omnis in suas civitates dilapsa est. Rex postero die cum apocletis eorum, unde

* principibusque aliis introductus, facto Kreyss. "dicere orsus rex Bekk. omissis, Gron. Crev.

51 Egre] Ob confluentem turbam. Addidit To agre ex MS. suo Modius.

52 Et annona tolerabilis rerum aliarum]

principibusque aliis facto Bekk.
x ne bellarent, verbis necesse sit

Ætoli

Et res aliæ ad victum cultumque necessariæ, si minus copiose, at certe non tenuiter, aut caro nimis pretio, suppeditentur.

« IndietroContinua »