DE RE PUBLICA LIBRI AB ANGELO MAIO NUPER REPERTI ET EDITI CUM EIUSDEM PRÆFATIONE ET COMMENTARIIS. A TEXTUM DENUO RECOGNOVIT FRAGMENTA PRIDEM COGNITA ET SOMNIUM SCIPIONIS AD CODD. MSS. ET EDD. VETT. FIDEM CORREXIT VERSIONEM SOMNII GRECAM EMENDATIUS EDIDIT ET INDICES AUXIT GEORGIUS HENRICUS MOSER. ACCEDIT FRIDERICI CREUZERI ANNOTATIO. Cum specimine Codicis Vaticani Palimpsesti lithographo. FRANCOFURTI AD MÕNUM E TYPOGRAPHEO BRENNERIANO. MDCCCXXVI. VIRO PLURIMUM REVERENDO DOCTISSIMO AMICISSIMO 10. CHRISTOPHORO DE SCHMID A. L. M. ET ECCL. WÜRTT. PRÆSULI PRIMARIO ET FRATRI OPTIMO IOANNI MOSERO A. L. M. ET AD EDEM 8. 8. TRINITATIS ULME DIACONO VIRIS HUMANITATE LITERARUMQUE ET SCIENTIA ET AMORE CONSPICUIS HUNCCE LIBRUM D. D. GEORGIUS HENRICUS MOSER. G. H. MOSERI PRAEFATIO. Pauca auca sunt, quae de nova hac Ciceronis de Re publica librorum editione lectores monitos volo. Equidem cum primum ad me delata esset editio A. Maji, summo eam ardore et studio legere coepi; cumque per satis multos annos in Ciceronis de Philosophia libris accuratiore opera perlustrandis versatus essem, identidem in loca incidi, quibus probabiliter mederi me posse confidebam, alia ab A. M. minus recte vel explicata vel tentata offendi, multis etiam a me collatione aliorum Ciceronis librorum lux afferri posse videbatur. Quae loca cum a me vel emendata vel illustrata in schedas conjecissem, de iisque Creuzerum meum consuluissem, factum est, ut is vir, quem parentis loco nunquam non venerabor, auctor mihi fieret edendi libri, suamque mihi operam, quae est ejus insignis in rebus meis adjuvandis humanitas, prolixe polliceretur. Ego autem, cum paullo post multae prodirent vel contextus Romani repetitiones, vel aliae speciem emendatae lectionis plus minusve justam prae se ferentes, una etiam (Heinrichii) esset promissa, quae virorum doctorum desideriis cumulate satis factura diceretur, differendam totam operam existimabam, donec ista editio justa et plena prodiisset, quae sive supervacaneam faceret meam operam, sive meae magis etiam exornandae et emendandae inserviret. At dum eam exspecto, fama ad me perfertur, intermissam esse nescio quo casu editionis illius absolutionem, perferuntur ad me editiones Heinrichii minor, Steinackeri, Lehneri, |