Immagini della pagina
PDF
ePub

inrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse. Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae. Erigimur; elatiores fieri videmur, humana despicimus; cogitantesque supera atque caelestia, haec nostra, ut exigua et minima, contemnimus. Indagatio ipsa rerum cum maximarum, tum etiam occultissimarum, habet oblectationem. Si vero aliquid occurrit, quod verisimile videatur, humanissima conpletur animus voluptate. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster; sed vester, ut adsentiatur, credat, adfirmet; noster, ut vereatur temere opinari, praeclareque agi secum putet, si in eiusmodi rebus, verisimile quod sit, invenerit.

Acad. Prior, II, xxxix, xli.

146. THE SPHERE IS THE MOST PERFECT FIGURE: THE REGULAR MOTIONS AND UNCHANGING ORDER OF

THE SEVERAL PARTS OF THE UNIVERSE ARE DUE
TO THE FACT OF ITS SPHERICAL SHAPE.

Conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem, quam sphaeram videri. Novum etiam oculorum iudicium habetis. Sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu; quod mihi tamen ipsum non videtur. Quid enim pulchrius ea figura, quae sola omnis alias figuras conplexa continet, quaeque nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum? cumque duae formae praestantes sint, ex solidis globus (sic enim opaîpav interpretari placet); ex planis autem circulus aut orbis, qui kúkλos Graece dicitur; his duabus formis contingit solis, ut omnes earum partes sint inter se simillumae, a medioque tantum absit extremum [quantum idem a summo]; quo nihil fieri potest aptius. Sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis, an hoc quidem physici intellegere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest esse indoctius, quam quod a vobis adfirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum pro certo rutundum esse dicitis; nam posse fieri, ut alia sit figura ; innumerabilisque mundos alios aliarum esse formarum. Quae,

si, bis bina quot essent, didicisset Epicurus, certe non diceret. Sed dum, palato quid sit optimum, iudicat, caeli palatum (ut ait Ennius) non suspexit. Nam, cum duo sint genera siderum, quorum alterum, spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans, nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas conversiones duas isdem spatiis cursibusque conficiat; ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rutundi ambitus cognoscuntur.

Nat. Deor., II, xviii, 47-49.

147. ONLY A SMALL PORTION OF THE EARTH'S SURFACE IS HABITABLE.

Vides habitari in terra raris et angustis in locis, et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas; eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis; a quibus exspectare gloriam certe nullam potestis. Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis; e quibus duos maxime inter se diversos, et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos, obriguisse pruina vides; medium autem illum et maximum solis ardore torreri; duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt, adversa vobis urguent vestigia, nihil ad vestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat; omnis enim terra, quae colitur a vobis, angusta verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est, circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris; qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides. Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen vel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel illum Gangen tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austrive partibus tuum nomen audiet? Quibus amputatis, cernis profecto, quantis in angustiis vestra gloria se dilatari velit. Ipsi autem, qui de vobis loquuntur, quam loquentur diu?

Somn. Scip., vi.

THEORY OF ORATORY.

148. THERE IS AN IDEAL ORATOR, AND AN IDEAL ELOQUENCE, WHICH ARE FAR MORE PERFECT THAN ANYTHING THAT HAS EVER BEEN REALIZED.

Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo, qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero, quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil possit esse praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit, unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur, quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis picturis, quas nominavi, cogitare tamen possumus pulcriora. Nec vero ille artifex, cum faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur ea, quae sub oculos ipsa cadunt, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus. Has rerum formas appellat idéas ille non intellegendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister, Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu. Quicquid est igitur, de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.

Or., ii, 7-iii, 10.

149. QUALIFICATIONS OF THE PERFECT ORATOR. THE POWER OF AROUSING THE EMOTIONS.

Illud

Duo sunt, quae bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciunt; quorum alterum est, quod Graeci oikóv vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem adcommodatum; alterum, quod eidem Tа0ηTiкóv nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. superius, come, iucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc, vehemens, incensum, incitatum, quo causae eripiuntur, quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. Quo genere nos mediocres aut multo etiam minus; sed maguo semper usi impetu, saepe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius. A nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus obmutuit. Nobis privata in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam memoriam diceret. Quid ego de miserationibus loquar? quibus eo sum usus pluribus, quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant; in quo ut viderer excellere, non ingenio, sed dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt (me enim ipsum paenitet, quanta sint); sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur, quam cum leguntur, videri solent. Nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est; qua nos ita dolenter uti solemus, ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa, excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum; sed est faciendum etiam, ut irascatur iudex, mitigetur, invideat, faveat, contemnat, admiretur, oderit, diligat, cupiat, satietate adficiatur, speret, metuat, laetetur, doleat; qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae. Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus a me non temptatus sit: dicerem perfectum, si ita iudicarem; nec in veritate crimen adrogantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is, qui audiret, incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio.

Or., xxxvii, xxxviii, 128-132.

150. CRITICISM OF THE ORATORY OF JULIUS CAESAR.

De Caesare ita iudico, illum omnium fere oratorum Latine loqui elegantissime; nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed, quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus. . . . Solum quidem, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam. . . . Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat. Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum, quae, etiamsi orator non sis, et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est, adiungit illa oratoria ornamenta dicendi ; tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem in communibus, non video cui debeat cedere. Splendidam quandam, minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce, motu, forma etiam magnifica et generosa quodammodo. Tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur, compluris autem legi. Atque etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum: valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere; sanos quidem homines a scribendo deterruit. Nihil enim est in historia pura et illustri brevitate dulcius. Brut., lxxii, 252; lxxiv, 258; lxxv, 261, 262.

DESCRIPTIVE PASSAGES.

151. DESCRIPTION OF SYRACUSE.

Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium pulcherrimamque omnium, saepe audistis. Est, iudices, ita, ut dicitur: nam et situ est cum munito, tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum; et portus habet prope in aedificatione aspectuque urbis inclusos; qui cum diversos inter se aditus

« IndietroContinua »