Immagini della pagina
PDF
ePub

victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es, a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est.

164. LOVE OF GLORY.

Marcell., iv, 11, 12.

Atque, ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo, et de meo quodam amore gloriae, nimis acri fortasse, verum tamen honesto, vobis confitebor. Nam, quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius urbis atque imperii et pro vita civium proque universa republica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit ; quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adornavi. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est, quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus? Certe, si nihil animus praesentiret in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret, nec tot curis vigiliisque angeretur, neque totiens de vita ipsa dimicaret. Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctis et dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet, non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. An vero tam parvi animi videamur esse omnes, qui in republica atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt, consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia, quae gerebam, iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.

Arch., xi, xii, 28-30.

Q. TULLIUS CICERO, 102-43 B. C.

165. THE ZODIAC.

Flumina verna cient obscuro lumine Pisces,
Curriculumque Aries aequat noctisque dieque,
Cornua quem comunt florum praenuntia Tauri,
Aridaque aestatis Gemini primordia pandunt,
Longaque iam minuit praeclarus lumina Cancer
Languificosque Leo proflat ferus ore calores.
Post modicum quatiens Virgo fugat orta vaporem.
Autumni reserat portas aequatque diurna
Tempora nocturnis dispenso sidere Libra,
Et fetos ramos denudat flamma Nepai.
Pigra sagittipotens iaculatur frigora terris.
Bruma gelu glacians iubare spirat Capricorni,
Quam sequitur nebulas rorans liquor altus Aquari;
Tanta supra circaque vigent ubi flumina. Mundi
At dextra laevaque ciet rota fulgida Solis
Mobile curriculum, et Lunae simulacra feruntur.
Squama sub aeterno conspectu torta Draconis
Eminet; hanc inter fulgentem sidera septem
Magna quatit stellans, quam servans serus in alta
Conditur Oceani ripa cum luce Bootes.

In Cic. Op., ed. Orelli, IV, pp. 1053-54;
ed. Bart. et Kayser, XI, p. 138.

166. EPIGRAMS.

Crede ratem ventis, animum ne crede puellis;
Namque est feminea tutior unda fide.

Femina nulla bona est, et, si bona contigit ulla,
Nescio quo fato res mala facta bona.

Ibid.

T. LUCRETIUS CARUS, 94 (?) 55 B. C.

167. THE INFLUENCE OF VENUS.

Aeneadum genetrix; hominum divomque voluptas,
Alma Venus, caeli subter labentia signa
Quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
Concelebras, per te quoniam genus omne animantum
Concipitur visitque exortum lumina solis :
Te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
Adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
Summittit flores, tibi rident aequora ponti
Placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Nam simul ac species patefactast verna diei
Et reserata viget genitabilis aura favoni,
Aeriae primum volucres te, diva, tuumque
Significant initum perculsae corda tua vi.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta
Et rapidos tranant amnis; ita capta lepore
Te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
Denique per maria et montis fluviosque rapacis
Frondiferasque domos avium camposque virentis,
Omnibus incutiens blandum per pectora amorem
Efficis, ut cupide generatim saecla propagent.
Quae quoniam rerum naturam sola gubernas,
Nec sine te quicquam dias in luminis oras
Exoritur, neque fit laetum neque amabile quicquam,
Te sociam studeo scribendis versibus esse
Quos ego de rerum natura pangere conor
Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni
Omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

De Rerum Nat., I, 1-27.

168. REVOLT AGAINST THE TYRANNY OF SUPERSTITION.

Humana ante oculos foede cum vita iaceret.

In terris oppressa gravi sub religione,
Quae caput a caeli regionibus ostendebat
Horribili super aspectu mortalibus instans,
Primum Graius homo mortalis tollere contra
Est oculos ausus primusque obsistere contra,
Quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
Murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
Inritat animi virtutem, effringere ut arta
Naturae primus portarum claustra cupiret.
Ergo vivida vis animi pervicit, et extra
Processit longe flammantia moenia mundi
Atque omne immensum peragravit mente animoque,
Unde refert nobis victor quid possit oriri,
Quid nequeat, finita potestas denique cuique
Quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Quare religio pedibus subiecta vicissim

Opteritur, nos exaequat victoria caelo.

I, 62-79.

169. NOTHING CAN ARISE OUT OF NOTHING; BUT LIKE MUST ARISE FROM Like.

Nam si de nilo fierent, ex omnibu' rebus
Omne genus nasci posset, nil semine egeret.
E mare primum homines, e terra posset oriri
Squamigerum genus et volucres erumpere caelo ;
Armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
Incerto partu culta ac deserta tenerent.

Nec fructus idem arboribus constare solerent,
Sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
Quippe, ubi non essent genitalia corpora cuique,
Qui posset mater rebus consistere certa?
At nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
Inde enascitur atque oras in luminis exit,
Materies ubi inest cuiusque et corpora prima;

Atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
Quod certis in rebus inest secreta facultas.
Quod si de nilo fierent, subito exorerentur
Incerto spatio atque alienis partibus anni,
Quippe ubi nulla forent primordia quae genitali
Concilio possent arceri tempore iniquo.
Nec porro augendis rebus spatio foret usus
Seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
Nam fierent iuvenes subito ex infantibu' parvis
E terraque exorta repente arbusta salirent.
Quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
Paulatim crescunt, ut par est, semine certo
Crescentesque genus servant; ut noscere possis
Quicque sua de materia grandescere alique.

I, 159-173, 180–191.

170. THE UNIVERSE IS MADE UP OF ATOMS AND OF

VOID.

Omnis ut est igitur per se natura duabus
Constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
Haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
Corpus enim per se communis dedicat esse
Sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
Haut erit occultis de rebus quo referentes
Confirmare animi quicquam ratione queamus.
Tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
Si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
Esse neque omnino quoquam diversa meare;
Id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
Praeterea nil est quod possis dicere ab omni
Corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
Quod quasi tertia sit numero natura reperta.
Nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum ;
Cui si tactus erit, quamvis levis exiguusque,
Augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit,
Corporis augebit numerum summamque sequetur.
Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
Rem prohibere queat per se transire meantem,

« IndietroContinua »