Immagini della pagina
PDF
ePub

15. THE DISADVANTAGES OF MARRYING FOR MONEY.

(Megadorus, Senex; Euclio, Senex.)

Me. Nulla ígitur dicat: Équidem dotem ad te ádtuli
Maiórem multo, quám tibi erat pecúnia ;

Enim mihi quidem aequom est púrpuram atque aurúm dari,
Ancillas, mulos, múliones, pédisequos,

Salútigerulos púeros, vehicla, quí vehar.

Eu. Ut mátronarum hic fácta pernovít probe!
Moríbus praefectum múlierum hunc factúm velim.

Me. Nunc quóquo venias, plús plaustrorum in aédibus
Videás, quam ruri, quándo ad villam véneris.

Sed hoc étiam pulcrum est, praé quam úbi sumptús petunt;
Stat fúllo, phrygio, aúrifex, linárius,

Caupónes, patagiárii, indusiárii,

Flammárii, violárii, carinárii,
Aut mánulearii, aút murobathárii,
Propólae linteónes, calceolárii,
Sedentárii sutóres, diabathrárii,
Soleárii adstant, ádstant molocinárii ;
Petúnt fullones, sárcinatorés petunt ;
Strophiárii adstant, ádstant semisonárii.
Iam hosce ábsolutos cénseas: cedúnt, petunt,
Trecénti item alii; stánt phylacistae in átriis,
Textóres, limbolárii, arculárii.

Ducúntur; datur aes; ábsolutos cénseas,

Quom incédunt infectóres corcotárii,

Aut áliqua mala crux sémper est, quae aliquíd petat.
Eu. Conpéllarem ego illum, ní metuam, ne désinat
Memoráre mores múlierum; nunc sic sinam.
Me. Ubi núgigerulis rés soluta est ómnibus
Pro illís crocotis, stróphiis, sumpto uxório,
Ibi ád postremum cédit miles, aés petit.
Itúr, putatur rátio cum argentário;
Milés inpransus ádstat, aes censét dari.
Ubi dísputata est rátio cum argentário,
Etiám plus ipsus ultro débet argentário.

Spes prorogatur míliti in aliúm diem.

Hae sunt atque aliae múltae in magnis dótibus
Incómmoditates súmptusque intolerabiles.
Nam quae índotata est, éa in potestate ést viri;
Dotátae mactant ét malo et damnó viros.

16. A PARASITE'S COMPLAINT.

Ílicet parasíticae arti máxumam malám crucem!
Íta iuventus iám ridiculos ínopes ab se ségregat.
Níl morantur iám Lacones, ími subsellí viros,

Aul., III, v, 24-61

Plágipatidas, quíbus sunt verba síne penu et pecúnia;
Eós requirunt, quí, lubenter quom éderint, reddánt domi.
Ipsi obsonant, quaé parasitorum ánte erat província;
ĺpsi de foró tam aperto cápite ad lenonís eunt,

Quam ín tribu ante apérto capite sóntis condemnánt reos.
Néque ridiculos iám terunci fáciunt; sese omnés amant.

6

Nám ego út dudum hinc ábii, accessi ad ádulescentis ín foro; 'Sálvete,' inquam; quo ímus,' inquam, ad prándium?' — Atque illí tacent.

"Quís ait "Huc," aut quís profitetur?' ínquam.

silent,

Quasi mutí

Néque me rident. Úbi cenamus úna?' ínquam. Atque illi

abnuont.

Díco unum ridículum dictum dé dictis melióribus,
Quíbus solebam ménstrualis épulas ante adipíscier.
Némo ridet. Scívi extemplo, rém de conpectó geri,
Né canem quidem ínritatam vóluit quisquam imitárier,
Sáltem, si non ádriderent, déntis ut restringerent.
Ábeo ab illis, póstquam video mé sic ludificárier ;
Pérgo ad alios; vénio ad alios, déinde ad alios: úna res!
Omnes de conpécto rem agunt, quási in Velabro oleárii.
Ítem alii parasíti frustra obámbulabant ín foro.
Núnc barbarica lége certumst iús meum omne pérsequi ;
Qui ín consilium iére, quo nos víctu et vita próhibeant,
Ís diem dicam, ínrogabo múltam, ut mihi cenas decem
Meo árbitratu dént, quom cara annóna sit. Sic égero!
Capt., III, i, 9-29, 31--35.

17. CASTING LOTS FOR A WIFE.

(Chalinus and Olympio, rival suitors; Lysidamus and his wife Cleostrata act as Umpires.)

Lys. Naugaé! Cave! Conícite sortis núnciam ambo huc. Ol., Ch. Éccere.

Lys. Uxor, aequa. Ol. Nóli uxori crédere. Lys. Habe

animúm bonum.

Ol. Crédo hercle, hodie dévotabit sórtis, si attigerít. Lys. Tace.
Ol. Táceo. Deos quaeso
Ch. Út quidem tu hodie ét

canem et furcám feras.

Ol. Míhi ut sortito evéniat

pedibus péndeas.

Ch. Ut quidem, hércle,

Ol. Át, tu ut oculos émungare ex cápite per nasúm tuos.
Ch. Quíd times? parátum oportet ésse iam laqueúm tibi.
Ol.

Périisti ! Lys. Animum advórtite ambo. Ol. Táceo.
Lys. Nunc tu, Cleóstrata,

Ne á me memores málitiose de hác re factum, aut súspices,
Tíbi permitto; túte sorti. Ol. Pérdis me! Ch. Fació lucrum.
Lys. Hóc age, sis, Olympio! Ol. Si hic lítteratus mé sinat.
Lys. Quód bonum atque fórtunatum sít. Ol. Mihi. Lys. Ita
vero; ét mihi.

Ch. Nón! Ol. Immo hercle! Ch. Immó mihi hercle!
C. Hic víncet; tu vivés miser.

Lys. Pércide os tu ílli ódio! Age! ecquid fít? Cl. Cave obiexís manum!

Ol. Cómpressan' palma, án porrecta, fério? Lys. Age, ut vis. Ol. Ém tibi.

Cl. Quid tibi istunc táctio est? Ol. Quia Iúppiter iussít meus. Cl. Féri malam, ut ille. Ch. Em rúrsum! Ol. Perii, púgnis caedor, Iuppiter!

Lys. Quid tibi tactio húne fuit? Ch. Quia iússit haec Iunó

mea.

Lys. Pátiundum est, siquidém me vivo mea úxor imperium

éxhibet.

Cl. Tam huic loqui licére oportet, quam ísti. Ol. Cur omén

mihi

Vituperat? Lys. Maló, Chaline, tíbi cavendum cénseo.

Ch. Témperi, postquam óppugnatum est ós! Lys. Age, uxor,

núnciam

Sórti. Vos advórtite animum. Ol. Praé metu, ubi sim, néscio.
Lys. Périi! cor lienósum, opinor, hábeo; iamdudúm salit;
Dé labore péctus tundit. Cl. Téneo sortem. Lys. Ecfér

foras!

Ch. Iámne mortuó's? Ol. Ostende! Mea ést. Ch. Male excruciás. Quid est ?

Cl. Víctus es, Chaline. Lys. Quom nos dí iuveré, Olympio,
Gaúdeo. Ol. Pietáte factum est mea átque maiorúm meum.
Lys. Íntro abi, uxor, átque adorna núptias.

Cas. II, vi, 34-43, 49–67.

18. A GENTLEMAN OF THE OLD SCHOOL COMPLAINS THAT THE OLD-FASHIONED STRICTNESS OF EDUCATIONAL DISCIPLINE IS UNDULY RELAXED.

(Lydus, Paedagogus; Philoxenus, Senex.)

Phi. Éia, Lyde, léniter qui saéviuut, sapiúnt magis.
Mínus mirandum est, íllaec aetas sí quid illorúm facit,
Quám si non faciát. Feci ego istaec ítidem in adulescéntia.
Ly. Éi mihi, ei mihi ístaec illum pérdidit adsentátio!

Nam ábsque te esset, égo illum haberem réctum ad ingeniúm

bonum;

Núnc propter te tuámque pravos fáctus est fidúciam.

Phi. Lýde, paulispér lubido est hómini suo animo óbsequi;
Iam áderit tempus, quóm sese etiam ipse óderit. Morém geras.
Dúm caveatur, praéter aequom né quid delinquát, sine.

Ly. Nón sino, neque équidem illum me vívo corrumpí sinam.

Séd tu, qui pro tám corrupto dícis causam fílio,

Éademne erat haec dísciplina tibi, quom tu adulescéns eras?
Négo, tibi hoc annís viginti fuísse primis cópiae,

Dígitum longe a paédagogo pédem ut ecferres aédibus.
Íd

quom optigerat, hóc etiam ad malum ácersebatúr malum,
Ét discipulus ét magister pérhibebantur íuprobi.
Ante solem nísi tu exorientem ín palaestram véneras,
Haúd gymnasi praefécto mediocris poenas pénderes.

ĺbi equo, cursu, lúctando, hasta, dísco, pugilatú, pila, Sáliendo, sese éxercebant mágis, quam scorto aut sáviis. ĺbi suam aetatem éxtendebant, nón in latebrosís locis. Índe de hippodromo ét palaestra úbi revenissés domum, Cíncticulo praecinctus in sella ápud magistrum adsíderes Cúm libro, ut legerés. Si hercle unam péccavisses syllabam, Fíeret corium tám maculosum, quam ést nutricis pállium.

Phi. Álii, Lyde, uúnc sunt mores. Ly. Íd equidem ego certó

scio.

Nam ólim populi príus honorem cápiebat suffrágio,

Quám magistro désinebat ésse dicto obédiens;

At nunc priusquam séptuennis ést, si attingas eúm manu,
Éxtemplo puer paédagogo tábula disrumpít caput.
Quóm patrem adeas póstulatum, púero sic dicít pater:
'Nóster esto, dúm te poteris défensare iniúria.'
Próvocatur paédagogus: Ého, senex minumí preti,
Ne áttigas puerum ístac causa, quándo fecit strénue.'
Íta magister, quási lucerna, úncto expretus línteo ;
Ágitur illinc iúre dicto. Hócine hic pactó potest
Ínhibere imperium magister, si ípsus primus vápulat?

Bacch., III, iii, 4-9, 12-30, 33-44.

19. MENAECHMUS MISTAKEN FOR HIS BROTHER.

(Menaechmus Sosicles; Peniculus, Parasitus.)

Me. Aduléscens, quaeso, quíd tibi mecum ést rei,
Mihi quí male dicas, hómini hic ignoto, ínsciens?
An tíbi malam rem vís pro maledictís dari?
Pe. Pol eám quidem modo té dedisse intéllego.

Me. Respónde, adulescens, quaeso, quid nomén tibi est?

Pe. Etiám derides, nón quasi nomen nóveris?

Me. Non édepol ego te, quód sciam, umquam ante hunc diem.

Vidí neque novi; vérum certo, quísquis es,

Eás si aéquom facias, míhi odiosus né sies.

Pe. Non mé novisti? Me. Nón negem, si nóverim.

Pe. Menaéchme, vigila! Me. Vígilo hercle equidem, quód

sciam.

« IndietroContinua »