Immagini della pagina
PDF
ePub

inpendere discordias, quas ferrum et vis diiudicabit. Uterque animo et copiis est paratus. Si sine tuo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi fortuna spectaculum parabat.

In Cic. ad Fam., VIII, xiv, 2-4.

CN. POMPEIUS MAGNUS, 106-48 B. C.

208. LETTERS, 49 B. C.-I. URGING CICERO TO JOIN HIM AT BRUNDISIUM.

S. V. B. E. Tuas litteras libenter legi. Recognovi enim tuam pristinam virtutem etiam in salute communi. Consules ad eum exercitum, quem in Apulia habui, venerunt. Magnopere te hortor, pro tuo singulari perpetuoque studio in rempublicam, ut te ad nos conferas, ut communi consilio reipublicae adflictae opem atque auxilium feramus. Censeo via Appia iter facias et

celeriter Brundisium venias.

In Cic. ad Att., VIII, xi, C.

209. II. UPBRAIDING DOMITIUS FOR NOT HAVING JOINED FORCES WITH HIM.

Miror te aa me nihil scribere, et potius ab aliis, quam a te, de republica me certiorem fieri. Nos, disiecta manu, pares adversariis esse non possumus; contractis nostris copiis, spero nos et reipublicae et communi saluti prodesse posse. Quamobrem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, v. d. a. Id. Feb. Corfinio proficisci cum exercitu, et ad me venire, miror quid causae fuerit, quare consilium mutaris; nam illa causa, quam mihi Vibullius scribit, levis est, te propterea moratum esse, quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse. Quanto enim magis appropinquare adversarius coepit, eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, priusquam Caesar aut tuum iter impedire, aut me abs te excludere posset. Quamobrem etiam et etiam te rogo et hortor, id quod

non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam advenias, antequam copiae, quas instituit Caesar contrahere, in unum locum coactae vos a nobis distrahant. Sed

si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis, quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me missum facias. In Cic. ad Att., VIII, xii.

M. ANTONIUS, TRIUMVIR, 83–30 B. C.

210. LETTER TO CICERO, 49 B. C., URGING HIM NOT TO FOLLOW POMPEY.

Nisi te valde amarem, et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem rumorem, qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem. Sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare, mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse. Te iturum trans mare credere non possum, cum tanti facias Dolabellam et Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus mehercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. Sed tamen non sum arbitratus esse amici, non commoveri etiam improborum sermone; atque eo feci studiosius quod iudicabam duriores partis mihi impositas esse ab offensione nostra, quae magis a Enλorumía mea, quam ab iniuria tua nata est. Sic enim volo te tibi persuadere mihi neminem esse cariorem te, excepto Caesare meo, meque illud una iudicare, Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere. Quare, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, eius fidem improbes, qui tibi, ut beneficium daret, prius iniuriam fecit; contra ne profugias, qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet. Dedita opera ad te Calpurnium, familiarissimum meum, misi; ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires.

In Cic. ad Att., X, 8.

C. SCRIBONIUS CURIO, TRIBUNE 50 B. C.

211. ADDRESS TO HIS SOLDIERS. 49 B. C.

Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos L. Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? non sibi, clam vobis, salutem fuga petivit? non, proditi per illum, Caesaris beneficio estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum, proiectis fascibus et deposito imperio, privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem? Relinquitur nova religio, ut, eo neglecto sacramento, quo nunc tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis, qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt; qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis. Diligentiam quidem nostram, aut quem ad finem adhuc res processit, fortunamque cur praeteream? An paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum, nulla omnino nave desiderata, traduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum ducentas naves onerarias abduxerim, eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere, neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis, Corfiniensem ignominiam, an Italiae fugam, an Hispaniarum deditionem, an Africi belli praeiudicia sequimini? Equidem me Caesaris militem dici volui; vos me imperatoris nomine appellavistis. Cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto; mihi meum restituite nomen; ne ad contumeliam honorem dedisse vide

amini.

Ap. Caes., B. C., ii, 32.

D. JUNIUS BRUTUS ALBINUS, CIRC. 90-43 B. C.

212. LETTER TO CICERO. 43 B. C.

Non mihi rempublicam plus debere arbitror, quam me tibi. Gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes; si tamen hoc temporis videatur dici causa, malle me tuum iudicium, quam ex altera parte omnium istorum. Tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis ; quod isti ne faciant, summa malevolentia et livore inpediuntur. Interpellent me, quo minus honoratus sim, dum ne interpellent, quo minus respublica a me commode administrari possit. Quae quanto sit in periculo, quam potero brevissime exponam. Primum omnium, quantam perturbationem rerum urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniciat vacuitas, non te fugit. Satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror. Scio enim, cui scribam. Revertor nunc ad Antonium; qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo, omneque genus hominum adripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. Huc accessit manus Ventidii, quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit, atque ibi se cum Antonio coniunxit. Est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. Consilia Antonii haec sint necesse est: aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur; aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca, in quae incurrerit; aut rursus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset; in tantas angustias Antonium conpulissem, ut inopia potius, quam ferro conficereSed neque Caesari imperari potest, nec Caesar exercitui Quod utrumque pessimum est. Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non inpedio. Haec quemadmodum explicari possint, aut, a te cum explicabuntur, ne inpediantur, timeo. Alere iam milites non possum. Cum ad rempublicam liberandam accessi, HS. mihi fuit quadringenties amplius. Tantum abest, ut meae

tur.

suo.

rei familiaris liberum sit quicquam, ut omnis iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem nunc numerum legionum alo; qua difficultate, tu arbitrare. Non, si Varronis thesauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III Non. Mai, ex castris, Dertona. In Cic. ad Fam., XI, x.

A. HIRTIUS cos. 43 B. C., OR C. OPPIUS.

213. GANYMEDES RUINS THE DRINKING WATER.

Alexandria est fere tota suffossa, specusque habet ad Nilum pertinentes, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consueverunt. Nam quae flumine Nilo fertur, adeo est limosa atque turbida, ut multos variosque morbos efficiat. Sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte urbis erat, quae ab Alexandrinis tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes, posse nostros aqua intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis, specubus et puteis extracta aqua utebantur.

Hoc probato consilio, magnum ac difficile opus adgreditur. Interseptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis, quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari, rotis ac machinationibus, exprimere contendit. Hanc locis superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat. Quamobrem salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis, magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob causam id accidisset; nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti, atque ante consuessent; vulgoque inter se conferebant, et degustando, quantum inter se differrent aquae, cognoscebant. Parvo vero

« IndietroContinua »