Immagini della pagina
PDF
ePub

temporis spatio, haec propior bibi non poterat omnino, illa infe rior corruptior iam, salsiorque reperiebatur.

B. Alex., V,

vi.

214. SUBMISSION OF THE ALEXANDRIANS.

Re felicissime celerrimeque gesta, Caesar, magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandriam cum equitibus contendit; atque ea parte oppidi victor introiit, quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum fefellit, quin hostes, eo proelio audito, nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum adveniens fructum virtutis et animi magnitudinis tulit. Omnis enim multitudo oppidanorum, armis proiectis, munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantes deprecari consueverunt sacrisque omnibus prolatis, quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt, seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus, per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione venit suorum; qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem, sed etiam talem adventum eius felicem fuisse laetabantur.

B. Alex., xxxii.

C. SALLUSTIUS CRISPUS, 86-34 B. C.

215. CATILINE APPEARS IN THE SENATE.

At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in Senatum venit. Tum M. Tullius Consul, sive praesentiam eius timens, sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent; ea familia

ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita republica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: Quoniam quidem circumventus,' inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam.'

Catil., xxxi.

216. COMPARISON OF CAESAR AND CATO.

Sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar; quos, quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem. Igitur eis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere; magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis atque munificentia magnus habebatur; integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscundo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies; illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novom bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse, quam videri, bonus malebat; ita, quo minus gloriam petebat, eo illum magis sequebatur.

Catil., liii, liv.

217. THE PATH OF PROGRESS LIES THROUGH VIRTUE.

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis, forte potius, quam virtute regatur. Nam contra reputando, neque maius aliud neque praestabilius invenias,

magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est ; qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest; sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus. Ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur, suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt ; neque regerentur magis, quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.

Jug., i.

218. A STORY OF TWO CARTHAGINIAN BROTHERS.

Non indignum videtur, egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio harenosus, una specie ; neque flumen, neque mons erat, qui finis eorum discerneret, quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item classes, saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum adtriverant, veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere; Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus, atque in mari, retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus harenam humo excitavit, ea, magna vi agitata, ora oculosque implere solet; ita prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident, et ob rem corruptam domi poenas metuunt, criminari, Carthaginiensis ante tempus domo digressos, conturbare rem;

denique omnia malle, quam victi abire. Sed cum Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur; vel eadem condicione sese, quem in locum vellent, processuros. Philaeni condicione probata, seque vitamque suam reipublicae condonavere; ita vivi obruti. thaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere; aliique illis domi honores instituti.

Car

Jug., lxxix.

219. MERIT IS THE TRUE TITLE TO NOBILITY. (FROM A SPEECH OF MARIUS).

Conparate nunc, Quirites, me hominem novom cum illorum superbia. Quae illi audire et legere solent, eorum partim vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. Nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum esse. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quam optumos voluisse? Quodsi iure me despiciunt, faciant idem maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare; at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona; praeterea cicatrices advorso corpore. Hae sunt meae imagines, haec mea nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae egomet plurumis meis laboribus et periculis quaesivi. Non sunt conposita mea verba; parvi id facio; ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici; parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerunt. At illa, multo optuma reipublicae, doctus sum hostem ferire, praesidium agitare; nihil metuere, nisi turpem famam; hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His

ego praeceptis milites hortabor; neque illos arte colam, me opulenter, neque gloriam meam laborem illorum faciam. est utile, hoc civile imperium.

Hoc

Jug., lxxxv.

P. TERENTIUS VARRO ATACINUS, CIRC. 82-37 B. C.

220. ASTRONOMICAL AND GEOGRAPHICAL DESCRIPTIONS.

Vidit et aetherio mundum torquerier axe
Et septem aeternis sonitum dare vocibus orbes,
Nitentes aliis alios, quae maxima divis

Laetitia est.

At tunc longe gratissima Phoebi
Dextera consimiles meditatur reddere voces.

Ergo inter solis stationem ad sidera septem
Exporrecta iacet tellus; huic extima fluctu
Oceani, interior Neptuno cingitur ora.

At quinque aetheriis zonis accingitur orbis,
Ac vastant imas hiemes mediamque calores;
Sic terrae extremas inter mediamque coluntur,
Quas solis rabido numquam vis adterat igne.
Chorographia; fr. ap. Prisc., 609, 709, P., et al.

221. SIGNS OF RAIN.

Tum liceat pelagi volucres tardaeque paludis
Cernere inexpleto studio certare lavandi,
Et velut insolitum pennis infundere rorem ;
Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo,
Et bos suspiciens caelum (mirabile visu)

« IndietroContinua »