Immagini della pagina
PDF
ePub

Naribus aërium patulis decerpsit odorem,
Nec tenuis formica cavis non evehit ova.

Ephemeris; (s. Navales Libri ;) fr. ap. Serv. in
Verg. G. I, 375.

CORNELIUS NEPOS, 99-24 B. C.

222. How THEMISTOCLES BROUGHT ON THE BATTLE OF SALAMIS.

At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis defendentibus, interfectis sacerdotibus, quos in arce invenerat, incendio delevit. Cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent, et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit, et universos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore adfirmabat. Quem cum minus, quam vellet, moveret, noctu de servis suis, quem habuit fidelissimum, ad regem misit, ut ei nuntiaret suis verbis adversarios eius in fuga esse; qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari cogeretur; quos si statim aggrederetur, brevi universos oppressurum. Hoc eo valebat, ut ingratiis ad depugnandum omnes cogerentur. Hac re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo hostibus, adeo angusto mari conflixit, ut eius multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae.

223. CHARACTER OF ATTICUS.

Themist., iv.

Hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissiNam praeter gratiam, quae iam in adolescentulo magna

mus.

erat. saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit.

Cum

enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit atque ita, ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. Quod utrumque erat iis salutare. Nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. Auxit hoc officium alia quoque liberalitate. Nam universos frumento donavit, ita ut singulis sex modii tritici darentur; qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur. Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus videretur. Quo factum est, ut hinc omnes honores, quos possent, publice haberent civemque facere studerent; quo beneficio ille uti noluit, quod non nulli ita interpretantur, amitti civitatem Romanam alia ascita.

Att., ii, iii.

L. VARIUS RUFUS, 74-14 B. C.

224. A DOG ON THE SCENT OF A STAG.

Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem,
Si veteris pote sit cervae deprendere lustra,
Saevit in absentem, et circum vestigia nictens
Aethera per nitidum tenues sectatur odores;
Non amnes illam medii, non ardua tardant,
Perdita nec serae meminit decedere nocti.

De Morte Caes. fr. ap. Macrob., Sat., VI, ii.

225. IN PRAISE OF AUGUstus.

Tene magis salvum populus velit, an populum tu,
Servet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi,

Iuppiter.

Fr. ap. Hor., Ep. I, xvi, 27.

P. VERGILIUS MARO, 70-19 B. C.

226. A GNAT'S GHOST BEWAILS ITS UNTIMELY DEATH.

En quid,' ait, meritus, ad quae delatus acerbas
Cogor adire vices? Tua dum mihi carior ipsa
Vita fuit vita, rapior per inania Averni.
Tu lentus refoves iucunda membra quiete,
Ereptus taetris e cladibus; at mea Manes
Viscera Lethaeas cogunt transnare per undas.
Praeda Charonis agor. Viden' ut flagrantia taedis,
Limina quam lucent infernis omnia templis ?
Obvia Tisiphone, serpentibus undique compta,
Et flammas et saeva quatit mihi verbera.
Cerberus et diris latrantia rictibus ora,

Pone

Anguibus hinc atque hinc horrent cui colla reflexis,
Sanguineumque micant ardorem luminis orbes.
Heu! quid ab officio digressa est gratia, cum te
Restitui superis leti iam limine ab ipso?
Praemia sunt pietatis ubi, pietatis honores?
In vanas abiere vices, et rure recessit
Iustitia et prior illa fides; instantia vici
Alterius, sine respectu mea fata relinquens,
Ad pariles agor eventus; fit poena merenti;
Poena sit exitium: modo sit dum grata voluntas!
Exsistat par officium! Feror avia carpens,
Avia Cimmerios inter distantia lucos,

Quem circa tristes densentur in omnia poenae.

Culex, 210-233.

227. A PARODY ON CATULLUS IV.

Sabinus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse mulio celerrimus,
Neque ullius volantis impetum cisi
Nequisse praeterire, sive Mantuam

Opus foret volare, sive Brixiam.
Neque hoc negat Tryphonis aemuli domum
Negare nobilem, insulamve Caeruli,

Ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio
Bidente dicit attodisse forfice

Comata colla, nequod horridum, iugo
Premente, dura vulnus ederet iuba.
Cremona frigida, et lutosa Gallia,
Tibi haec fuisse, et esse, cognitissima
Ait Sabinus; ultima ex origine
Tua stetisse dicit in voragine,
Tua in palude deposisse sarcinas,
Et inde tot per orbitosa milia
Iugum tulisse; laeva, sive dextera,
Strigare mula, sive utrimque coeperat.
Neque ulla vota semitalibus deis

Sibi esse facta, praeter hoc novissimum,
Paterna lora, proximumque pectinem.
Sed haec prius fuere; nunc eburnea
Sedetque sede, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

Catalec., viii.

228. MINE HOSTESS.

Copa Surisca, caput Graia redimita mitella,
Crispum sub crotalo docta movere latus,
Ebria fumosa saltat lasciva taberna,

Ad cubitum raucos excutiens calamos:
Quid iuvat aestivo defessum pulvere abisse,
Quam potius vivo decubuisse toro!
Sunt obbae, calices, cyathi, rosa, tibia, chordae,
Et trichila a umbris frigida harundineis.
En et, Maenalio quae garrit dulce sub antro,
Rustica pastoris fistula ab ore sonat.
Est et vappa, cado nuper diffusa picato.
Est crepitans rauco murmure rivus aquae.
Sunt et Cecropio iunctae de more coronae,
Sertaque purpurea lutea mixta rosa;

Sunt quae virgineo libata Achelois ab amne
Lilia vimineis adtulit in calathis.

Sunt et caseoli, quos sirpea fiscina siccat;
Sunt autumnalis cerea pruna deae,
Castaneaeque nuces, et suave rubentia mala;
Est en munda Ceres; est Amor, et Bromius.
Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis,
Et pendet iunco caeruleus cucumis.

Est tuguri custos, armatus falce saligna;

Sed non hic vasto est inguine terribilis.
Hục, caligate, veni; fessus iam sudat asellus,
Parce illi; nostrum delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae,
Nunc etiam in gelida sede lacerta latet.
Si sapis, aestivo recubans te prolue vitro ;
Seu vis crystallo ferre novos calices.
Hic, age, pampinea fessus requiesce sub umbra,
Et gravidum roseo necte caput strophio,
Formosus tenerae decerpens ora puellae.

A! pereat, quoi sunt prisca supercilia!
Quid cineri ingrato servas bene olentia serta ?
Anne coronato vis lapide ossa tegi?

Pone merum et talos. Pereat, qui crastina curet!
Mors aurem vellens: Vivite,' ait, 'venio.' 1

6

229. THE MISERY OF EXILE.

Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontis sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite saepes,
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

1 Cf. Baehrens, 'Poetae Latini Minores,' Vol. ii, pp. 84-87.

Сора

« IndietroContinua »