Immagini della pagina
PDF
ePub

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros.

Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En, umquam patrios longo post tempore finis,
Pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius haec tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes? En, quo discordia civis
Produxit miseros! His nos consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
Florentem eytisum et salices carpetis amaras.

Ecl., i, 52-58, 64-78.

230. A PROPHECY.

Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.

Adgredere, o magnos (aderit iam tempus) honores,
Cara deum suboles, magnum Iovis incrementum !
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, caelumque profundum,
Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo.
O mihi tum longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta.
Non me carminibus vincat nec Thracius Orpheus,
Nec Linus; huic mater quamvis atque huic pater adsit;

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer; cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

Ecl., iv,

46-63.

231. THE FORMATION OF THE EARTH.

Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animaeque marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis ;
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
Coeperit et rerum paulatim sumere formas;
Iamque novum terrae stupeant lucescere solem
Altius, atque cadant submotis nubibus imbres;
Incipiant silvae cum primum surgere, cumque
Rara per ignaros errent animalia montis.

Ecl., vi, 31-40.

232. A DISAPPOINTED LOVER'S LAMENT.

Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum,
Coniugis indigno Nysae deceptus amore
Dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
Profeci, extrema moriens temen adloquar hora.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis
Semper habet; semper pastorum ille audit amores,
Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nysa datur; quid non speremus amantes?
Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti
Cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopse, novas incide faces; tibi ducitur uxor;
Sparge, marite, nuces; tibi deserit Hesperus Oetam.
Incipe Macnalios mecum, mea tibia, versus.
O digno coniuncta viro, dum despicis omnes,
Dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae
Hirsutumque supercilium promissaque barba,
Nec curare deum credis mortalia quemquam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saepibus in nostris parvam te roscida mala –

Dux ego vester eram - vidi cum matre legentem.
Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus ;
Iam fragilis poteram ab terra contingere ramos.
Ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error!
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc scio, quid sit Amor; duris in cotibus illum
Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes.
Nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saevus Amor docuit natorum sanguine matrem
Commaculare manus; crudelis tu quoque, mater;
Crudelis mater magis, an puer inprobus ille?
Inprobus ille puer; crudelis tu quoque, mater.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc et ovis ultro fugiat lupus, aurea durae
Mala ferant quercus, narcisso floreat alnus,
Pinguia corticibus sudent electra myricae,
Certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Omnia vel medium fiat mare. Vivite, silvae :
Praeceps aërii specula de montis in undas
Deferar; extremum hoc munus morientis habeto.
Desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.

Ecl., viii, 17-61.

233. A STORM IN HARVEST.

Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
Agricola, et fragili iam stringeret hordea culmo,
Omnia ventorum concurrere proelia vidi;
Quae gravidam late segetem ab radicibus imis
Sublime expulsam eruerent: ita turbine nigro
Ferret hiemps culmumque levem stipulasque volantis,
Saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum,
Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
Collectae ex alto nubes; ruit arduus aether,
Et pluvia ingenti sata laeta boumque labores
Diluit; implentur fossae, et cava flumina crescunt

Cum sonitu; fervetque fretis spirantibus aequor.
Ipse Pater, media nimborum in nocte, corusca
Fulmina molitur dextra; quo maxuma motu
Terra tremit, fugere ferae, et mortalia corda
Per gentes humilis stravit pavor. Ille flagranti
Aut Athon, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo
Deicit; ingeminant austri et densissimus imber;
Nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
G., i. 316-334.

234. THE SPRING OF THE WORLD.

Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis ;
Vere tument terrae et genitalia semina poscunt.
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether
Coniugis in gremium laetae descendit, et omnis.
Magnus alit, magno commixtus corpore, fetus.
Avia tum resonant avibus virgulta canoris,
Et Venerem certis repetunt armenta diebus;
Parturit almus ager, Zephyrique tepentibus auris
Laxant arva sinus, superat tener omnibus umor;
Inque novos soles audent se germina tuto
Credere, nec metuit surgentis pampinus austros,
Aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem,
Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnis.
Non alios prima crescentis origine mundi
Inluxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim; ver illud erat, ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri,
Cum primae lucem pecudes hausere, virumque
Terrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissaeque ferae silvis, et sidera caelo.
Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque
Inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

G., ii. 323-345.

235. A SUMMER DAY IN THE COUNTRY.

At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura
Carpamus, dum mane novom, dum gramina canent,
Et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora
Et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
Ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo
Currentem ilignis potare canalibus undam;
Aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
Ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
Tum tenuis dare rursus aquas, et pascere rursus
Solis ad occasum, cum frigidus aëra vesper
Temperat, et saltus reficit iam roscida luna,
Litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
G., iii, 322-338.

236. ATTACK ON PRIAM'S PALACE.

At domus interior gemitu miseroque tumultu
Miscetur; penitusque cavae plangoribus aedes
Femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.
Tum pavidae tectis matres ingentibus errant,
Amplexaeque tenent postis, atque oscula figunt.
Instat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
Custodes sufferre valent. Labat ariete crebro
Ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
Fit via vi; rumpunt aditus, primosque trucidant
Immissi Danai, et late loca milite complent.
Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
Exiit, oppositasque evicit gurgite moles,
Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnis
Cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem
Caede Neoptolemum, geminosque in limine Atridas;

« IndietroContinua »