Immagini della pagina
PDF
ePub

Pe. Tuóm parasitum nón novisti? Me. Nón tibi
Sanúm est, adulescens, sínciput, ut intéllego.
Pe. Respónde surripuístin' uxorí tuae

Pallam ístanc hodie, atque eám dedisti Erótio ?

Me. Neque hércle ego uxorem hábeo, neque ego Erótio
Dedí, nec pallam súrpui. Satin' sánus es?

Pe. Occísa est haec res!
Exíre vidi pállam? Me.

Tun' méd indutum fuísse

Nón ego te indutúm foras
Vae capití tuo !
pallam praédicas?

Pe. Ego hércle vero. Me. Nón tu abis, quo dígnus es,
Aut té piari iúbe, homo vesaníssume?

Pe. Numquam édepol quisquam me éxorabit, quín tuae
Uxórei rem omnem iam, út siet gesta, éloquar.
Omnés in te istaec récident contuméliae.

Faxo haúd inultus prándium comédereis.

Men., III, ii, 29-55

20. A BRAGGART CAPTAIN AND HIS PARASITE.

(Artotrogus, Parasitus; Pyrgopolinices, Miles.)

Ar. Quid in Cappadocia, úbi tu quingentós simul,
Ni hebés máchaera fóret, uno ictu occíderas?
Py. At péditastelli quía erant, sivi víverent.
Ar. Quid tibi ego dicam, quód omnes mortalés sciunt,
Pyrgópolinicem te únum in terra vívere

Virtúte et forma et fáctis invictíssumum?
Amánt ted omnes múlieres, neque iniúria,
Qui sís tam pulcer; vél illae, quae here pállio
Me réprehenderunt. Py. Quíd eae dixerunt tibi?

[ocr errors]

Ar. Rogitábant: Hicine Achilles est?' inquít mihi.

Immo éius frater,' ínquam, 'est.' Ibi illarum áltera :

'Ergó mecastor púlcer est,' inquít mihi,

'Et líberalis. Víde, caesaries quám decet.

Ne illaé sunt fortunátae, quae cum istó cubant!'

Py. Itane aíbant tandem? Ar. Quaén' me ambae obsecráverint,

Ut te hodie quasi pompam íllac praeterdúcerem?

Py. Nimiá est miseria, nímis pulcrum esse hominem.

Ar. Molestaé sunt; orant, ámbiunt, exóbsecrant,
Vidére ut liceat; ád sese arcessí iubent,

Ut tuó non liceat óperam dare negotio.

Mil. Gl., I, i, 52-71.

21. A LADY'S TOILET.

Negóti sibí qui volét vim paráre,

Navem ét mulierem, haéc sibi duó comparáto.
Nam núllae magís res duaé plus negóti
Habént, forte si ócceperís exornáre;
Neque úmquam sat ístae duaé res ornántur,
Neque eís ulla ornándi satís satietás est.
Atque haec ut loquór, nunc domó docta díco.
Nam nós usque ab aúrora ad hóc quod diéi est
Ex índustria ambae númquam concessamus
Lavári, aut fricári, aut tergéri, aut ornári,
Políri, expolíri, pingí, fingi; et úna
Binaé, singulís quae dataé sunt ancillae,
Eaé nos lavándo, eluéndo, operam déderunt;
Aggerúndaque aquá sunt virí duo deféssi.
Apáge sis, negóti quantum ín muliere úna est!

Poen., I, ii, 1-15.

22. THE DANGER OF MAKING LOVE BY PROXY.

(Agorastocles, Adulescens; Milphio, Servus; Adelphasium, Meretrix.)

Ag. Iam hércle tu perísti, ni illam míhi tam tranquillám facis,
Quám mare olimst, quóm ibi alcedo púllos educít suos.
Mi. Quíd faciam? Ag. Exorá, blandire, pálpa! Mi. Faci-

am sédulo;

Séd vide, sis, ne tu óratorem hunc púgnis pectas póstea.
Ag. Nón faciam.

mále facis.

Ad. Non aéquos in me es; séd morare et

Béne promittis múlta ex multis; ómnia incassúm cadunt.
Líberare iúravisti me haúd semel, sed céntiens.

Dúm te exspecto, néque ego usquam aliam míhi paravi cópiam,

Néque istuc usquam appáret. Ita nunc sérvio nihiló minus.
Í, soror.
Abscéde tu a me. Ag. Périi! Ecquid ais, Mílphio?
Mi. Méa voluptas, méa delicia, méa vita, mea amoénitas,
Méus ocellus, méum labellum, méa salus, meum sávium,
Méum mel, meum cor, méa colustra, méus molliculus cáseus
Ag. Méne ego illaec patiár praesente díci? Discruciór miser,
Nísi ego illum iubeó quadrigis cúrsim ad carnuficém rapi!

Nón ego homo trióboli sum, nísi ego illi mastígiae
Exturbo oculos átque dentis! Ém voluptatém tibi!

Ém mel! em cor! ém labellum! ém salutem! em sávium!
Mi. Ímpias, ere, te! óratorem vérberas. Ag. Iam istóc magis!
Étiam ocellum addam, ét labellum, et línguam! Mi. Ecquid
faciés modi?

Ag. Sícine ego te oráre iussi? Mi. Quó modo ergo orém?
Ag. Rogas?

Síc enim dicerés, sceleste: Huíus voluptas, te ópsecro,

Huíus mel, huius cor, huíus labellum, huiús lingua, huius

sávium,

Huíus colustra, húius dulciculus cáseus, mastígia!

Omnia illa, quaé dicebas túa esse, memorarés mea.

Mi. Opsecro hercle té, voluptas húius atque odiúm meum,
Húius amica mámmeata, méa inimica et málevola,
Oculus huius, líppitudo méa, mel huius, fél meum,
Út tu aut huic iráta ne sis, aút, si id fieri nón potest,
Cápias restim ac té suspendas quóm ero et vostra fámilia !
Nám mihi iam videó propter te víctitandum sórbilo,
Itaque iam quasi óstreatum térgum ulceribus géstito,
Própter amorem vóstrum. Ad. Amabo, mén' prohibere pós-
tulas,

Né te verberét, magis quam ne méndax me advorsúm siet?
Ad. Vérum. Etiam tibi hánc amittam nóxiam unam, Agorá-

stocles.

Nón sum irata. Ag. Nón es? Ad. Non sum. Ag. Da érgo, ut credam, sávium.

Ad. Móx dabo, quom ab ré divina rédiero. Ag. I ergo strénue. Poen., I, ii, 142-156, 168-193.

23. EXAMPLE OF COINING WORDS.

(Toxilus, Sagaristio, Servi; Dordalus, Leno.)

To. Videór vidisse hic fórma persimilém tui,
Eadém statura. Sa. Quippe qui fratér siet.
Do. Sed scíre velimus, quód tibi nomén siet.

To. Quid adtinet non scíre? Sa. Ausculta ergo, út scias:
Vaníloquidorus, Vírginisvendónides,
Nugímeriloquides, Argentiexterebrónides,
Tedígniloquides, Númmorumexpalpónides,
Quodsémelarripides, Númquampostearéddides.

Do. Heu hércle nomen múltis modis scriptúm est tuom.
Sa. Ita súnt Persarum móres; longa nómina
Contórtiplicata habémus. Numquid céterum
Voltís? Do. Vale.

Pers., IV, vi, 16–27.

24. AN ESCAPE FROM SHIPWRECK.

(Sceparnio, Servus; Daemones, Senex.)

Sc. Sed, ó Palaemon, sáncte Neptuní comes,

Qui aerúmnae Herculeae sócius esse díceris,

Quod fácinus video? Da. Quíd vides? Sc. Mulierculas Videó sedentis ín scapha solás duas.

Ut ádflictantur míserae !- Euge, euge! pérbene!

Ab sáxo avortit flúctus ad litús scapham,

Nequé gubernator úmquam potuit réctius.
Non vídisse undas mé maioris cénseo.
Salvaé sunt, si illos flúctus devitáverunt.
Nunc, núnc periclum est; éia eiecit álteram.
At ín vado est; iam fácile enabit. - Eúgepae!
Viden', álteram illam ut flúctus eiecít foras?
Surréxit, horsum sé capessit. Sálva res!
Desiluit haec autem áltera in terram é scapha.
Ut praé timore in génua in undas cóncidit!
Salva ést, evasit éx aqua. Iam in lítore est.

Sed déxtrovorsum avórsa it in malám crucem.

Hem, errábit illaec hódie. Da. Quid id refért tua?
Sc. Si ad sáxum, quo capéssit, ea deorsúm cadit,
Errátionis fécerit conpendium.

Da. Si tú de illarum cénaturus vésperi es,

Illís curandum cénseo, Scepárnio;

Si apúd me esurus es, míhi dari operam mávolo.

Sc. Bonum aéquomque oras. Da. Séquere me hac ergó.

Sc. Sequor.

Rud., I, ii, 71-94.

25. LOVE IS TOO EXPENSIVE A LUxury.

Ómnium primum amóris arteis, quem ád modum expediant, éloquar.

Númquam amor quemquám nisi cupidum póstulat se hominem ín plagas

Cónicere. Eos petit, eós sectatur, súbdole ab re cónsulit;
Blandíloquentulúst, harpagó, mendax, cúppes,

Despóliator, látebricolarum hóminum corrúmptor.

Celátum indagátor.

Nám qui amat, quod amát quom extemplo eius sáviis percúlsus

est,

Ílico rés foras lábitur, líquitur.

'Dá mihi hoc, mél meum, sí me amas, si aúdes.'

Atque ibi ille cucúlus: O océlle mi, fíat :

Ét istuc et si amplius vis dari, dábitur.'
ĺbi pendentém ferit; iam ámplius órat.

Nón satis id ést mali, ni ámpliust étiam,
Quód bibit, quód comest, quód facit súmpti.

Nóx datur; dúcitur fámilia tóta:

Véstiplica, unctor, aúri custos, flábelliferae, sándaligerulae,
Cántrices, cistéllatrices, núntii, renúntii,

Raptóres panis ét peni.

Fit ípse, dum illis cómis est,

Inóps amator.

Haec ego quom cum meo ánimo reputo et récolo,

Ubí qui eget, pretí quam sit párvi,

Ápage, amor, nón places, níl ego ted útor.

« IndietroContinua »