Immagini della pagina
PDF
ePub

Q. HORATIUS FLACCUS, 65-8 B. C.

248. THE LOVE OF MONEY.

Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvola, nam exemplost, magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante

Quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid iuvat, inmensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra?

'Quod, si couminuas, vilem redigatur ad assem.'
At ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus?
Milia frumenti tua triverit area centum:

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus, ut, si
Reticulum panis venales inter onusto

Forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra
Naturae fines viventi, iugera centum an

[ocr errors]

Mille aret? At suavest ex magno tollere acervo.' Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?

Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna

6

Eo fit,

Vel cyatho, et dicas, Magno de flumine mallem,
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.'
Plenior ut si quos delectet copia iusto,

Cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.

At qui tantuli eget, quantost opus, is neque limo Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.

At bona pars hominum decepta cupidine falso

'Nil satis est,' inquit, 'quia tanti quantum habeas sis.' Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter Quatenus id facit. Ut quidam memoratur Athenis Sordidus ac dives, populi contemnere voces

6

Sic solitus: Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.'
Tantalus a labris sitiens fugientia captat

Flumina. Quid rides? Mutato nomine de te
Fabula narratur; congestis undique saccis
Indormis inhians et tamquam parcere sacris
Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usum?
Panis ematur, olus, vini sextarius, adde,

Quis humana sibi doleat natura negatis.

An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit temptatum frigore corpus
Aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
Adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
Non uxor salvum te volt, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo praestet, quem non merearis, amorem ?
An si cognatos, nullo natura labore

Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas: ut siquis asellum

In campo doceat parentem currere frenis.

Sat., I, i, 28-91.

249. TRUTHS ARE BEST TAUGHT TO THE YOUNG BY WARNING EXAMPLES.

Insuevit pater optimus hoc me

Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando.

Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque

Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset:
'Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque
Baius inops? Magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis velit.' A turpi meretricis amore

6

Cum deterreret: Scetani dissimilis sis.'

Ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
Possem: Deprensi non bella est fama Treboni,'
Aiebat. Sapiens, vitatu quidque petitu

Sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum.

Simul ac duraverit aetas

Membra animumque tuum, nabis sine cortice.' Sic me
Formabat puerum dictis, et sive iubebat,

Ut facerem quid: 'Habes auctorem, quo facias hoc,'
Unum ex iudicibus selectis obiciebat;

Sive vetabat: 'An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille?' Avidos vicinum funus ut aegros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit:
Sic teneros animos aliena opprobria saepe
Absterrent vitiis.

Sat., I, iv,

105-129.

250. THE EPICUREAN DOCTRINE AS TO PROVIDENCE.

Postera tempestas melior, via peior ad usque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia lymphis
Iratis exstructa dedit risusque iocosque,
Dum flamma sine tura liquescere limine sacro
Persuadere cupit. Credat Iudaeus Apella,

Non ego; namque deos didici securum agere aevum,
Nec, siquid miri faciat natura, deos id

Tristis ex alto caeli demittere tecto.

[blocks in formation]

251. A BORE.

Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis,
Accurrit quidam notus mihi nomine tantum,
Arreptaque manu: Quid agis, dulcissime rerum?'

• Suaviter, ut nunc est,' inquam, et cupio omnia quae vis.' Cum adsectaretur: 'Num quid vis?' occupo. At ille:

'Noris nos,' inquit; 'docti sumus.'

[ocr errors]

Hic ego: Pluris
Hoc' inquam mihi eris.' Misere discedere quaerens,
Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
Manaret talos. O te, Bolane, cerebri
Felicem!' aiebam tacitus, cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi

[ocr errors]
[ocr errors]

Nil respondebam, Misere cupis,' inquit, abire;
Iamdudum video; sed nil agis, usque tenebo;

Prosequor hinc quo nunc iter est tibi.' 'Nil opus est te
Circumagi; quendam volo visere non tibi notum.

Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos.'
'Nil habeo quod agam, et non sum piger, usque sequar te.'
Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,
Incipit ille:

Cum gravius dorso subiit onus.

'Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,

Non Varium facies; nam quis me scribere pluris
Aut citius possit versus? quis membra movere
Mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.'
Interpellandi locus hic erat: 'Est tibi mater,

Cognati, quis te salvo est opus?' 'Haud mihi quisquam ;
Omnis conposui.' Felices! Nunc ego resto.

[ocr errors]

Confice: namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna :

"Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,
Nec laterum dolor aut tussis, nec tarda podagra;
Garrulus hunc quando consumet cumque: loquacis,
Si sapiat vitet, simul atque adoleverit aetas." '

Sat., I, ix,

1-34.

252. PRECEPTS OF GASTRONOMY.

Nec sibi cenarum quivis temere adroget artem,
Non prius exacta tenui ratione saporum;
Nec satis est cara piscis averrere mensa
Ignarum quibus est ius aptius et quibus assis
Languidus in cubitum iam se conviva reponit.
Umber et iligna nutritus glande rotundas
Curvat aper lancis carnem vitantis inertem:
Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edulis.
Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
Piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaesita palatum.

Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re una consumere curam,
Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
Quali perfundat piscis securus olivo.

Massica si caelo suppones vina sereno,

Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,
Et decedet odor nervis inimicus; at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo,
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afra
Potorem cochlea: nam lactuca innatat acris
Post vinum stomacho; perna magis ac magis hillis
Flagitat in morsus refici, quin omnia malit,
Quaecumque inmundis fervent adlata popinis.

Sat., II, iv, 35-62.

253. THE PLAGUES OF LIFE IN TOWN.

Matutine pater, seu Iane libentius audis,
Unde homines operum primos vitaeque labores
Instituunt sic dis placitum. tu carminis esto

[ocr errors]

Principium. Romae sponsorem me rapis: Eia

« IndietroContinua »