Immagini della pagina
PDF
ePub

Ne prior officio quisquam respondeat, urgue!'
Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.

Postmodo, quod mi obsit, clare certumque locuto
Luctandum in turba et facienda iniuria tardis.

'Quid vis, insane, et quam rem agis?' inprobus urguet
Iratis precibus: tu pulses omne, quod obstat,

Ad Maecenatem memori si mente recurras?'

Hoc iuvat et melli est, non mentiar; at simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus. 'Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.'
'De re communi scribae magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.'
'Inprimat his, cura, Maecenas signa tabellis.'

Dixeris: Experiar ; ' — ' Si vis, potes,' addit et instat.

Sat., II, vi, 20-39.

254. THE TOWN AND COUNTRY MOUSE.

Olim

Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,
Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum
Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille
Sepositi ciceris nec longae invidit avenae,
Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia cena
Vincere tangentis male singula dente superbo,
Cum pater ipse domus palea porrectus in horna

Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc: Quid te iuvat,' inquit, 'amice,
Praerupti nemoris patientem vivere dorso?

Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis ?
Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est
Aut magno aut parvo leti fuga; quo, bone, circa,
Dum licet, in rebus iucundis vive beatus,
Vive memor, quam sis aevi brevis!' Haec ubi dicta

1

Agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
Moenia nocturni subrepere. Iamque tenebat
Nox medium caeli spatium, cum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula cena,
Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
Continuatque dapes, nec non verniliter ipsis
Fungitur officiis, praelambens omne, quod adfert.
Ille cubans gaudet mutata sorte, bonisque
Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
Personuit canibus. Tum rusticus: Haud mihi vita
valeas; me silva cavusque

Est opus hac,' ait, et

Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.'

Sat., II, vi, 79-117.

255. THE DELIGHTS OF COUNTRY Life.

Beatus ille qui procul negotiis,

Ut prisca gens mortalium,

Paterna rura bobus exercet suis,

Solutus omni fenore,

Neque excitatur classico miles truci,

Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium

Potentiorum limina.

Ergo aut adulta vitium propagine
Altas maritat populos,

Aut in reducta valle mugientium
Prospectat errantis greges,
Inutilisve falce ramos amputans
Feliciores inserit,

Aut pressa puris mella condit amphoris,
Aut tondet infirmas ovis;

Vel cum decorum mitibus pomis caput
Autumnus agris extulit,

Ut gaudet insitiva decerpens pira
Certantem et uvam purpurae,

Qua muueretur te, Priape, et te, pater
Silvane, tutor finium.

Libet iacere modo sub antiqua ilice,
Modo in tenaci gramine.
Labuntur altis interim ripis aquae,
Queruntur in silvis aves,

Frondesque lymphis obstrepunt manantibus,
Somnos quod invitet levis.

At cum tonantis annus hibernus Iovis

Imbris nivisque conparat,

Aut trudit acris hinc et hinc multa cane

Apros in obstantis plagas,

Aut amite levi rara tendit retia,

Turdis edacibus dolos,

Pavidumque leporem et advenam laqueo gruem,

Iucunda captat praemia.

Epod., ii, 1--36.

256. THE ISLES OF THE BLESSED.

Nos manet Oceanus circum vagus; arva, beata
Petamus arva divites et insulas,

Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis
Et inputata floret usque vinea,

Germinat et numquam fallentis termes olivae
Suamque pulla ficus ornat arborem,
Mella cava manant ex ilice, montibus altis
Levis crepante lympha desilit pede.
Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae
Refertque tenta grex amicus ubera;
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,
Neque intumescit alta viperis humus.

Nulla nocent pecori contagia, nullius astri
Gregem aestuosa torret inpotentia.
Pluraque felices mirabimur: ut neque largis
Aquosus Eurus arva radat imbribus,
Pinguia nec siccis urantur semina glaebis,
Utrumque rege temperate caelitum.

Epod., xvi, 41-58.

257. THE RETURN OF SPRING.

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni,
Trahuntque siccas machinae carinas,

Ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni,
Nec prata canis albicant pruinis.

Iam Cytherea choros ducit Venus inminente luna,
Iunctaeque Nymphis Gratiae decentes

Alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
Volcanus ardens visit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput inpedire myrto
Aut flore terrae quem ferunt solutae;

Nunc et in umbrosis Fauno decet inmolare lucis,
Seu poscat agna sive malit haedo.

Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
Regumque turris. O beate Sesti,

Vitae summa brevis spem nos vetat incohare longam.
Iam te premet nox fabulaeque Manes

Et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,
Nec regna vini sortiere talis,

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus

Nunc omnis et mox virgines tepebunt.

Od., I, iv.

258. THE SHIP OF STATE.

O navis, referent in mare te novi
Fluctus! O quid agis? Fortiter occupa
Portum. Nonne vides ut

Nudum remigio latus

[blocks in formation]
« IndietroContinua »