Immagini della pagina
PDF
ePub

licorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi. Quadraginta maioribus hostiis quibus dis consules sacrificarent, ediderunt, et ut supplicatio fieret, cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victumis maioribus sacrificarent, populusque coronatus esset. Omnia, uti decemviri praeierunt, facta.

XLIII, xiii.

VITRUVIUS POLLIO, FL. CIRC. 14 B. C.

304. THE PROVINCES OF THEORETICAL AND APPLIED SCIENCE ARE DISTINCT.

Igitur in hac re Pytheos errasse videtur, quod non animadverterit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione; ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est ratiocinatio; uti medicis et musicis et de venarum rythmo et ad pedes motu. At si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici. Item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis, diatessaron et diapente; et geometris de visu, qua Graece λóyos ỏπTIKós appellatur, ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad disputandum. Operum vero ingressus, qui manu ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas, easque quae necessariae sunt ad architecturam; uti si quid de his rebus et artibus indicare et probare opus fuerit, ne deficiatur.

I, i, 15, 16.

305. THERE ARE EIGHT MAIN QUARTERS FROM WHICH WINDS BLOW.

Nonnullis placuit esse ventos quattuor, ab oriente aequinoctiali Solanum, a meridie Austrum, ab occidente aequinoctiali Favonium, a septentrionali Septentrionem. Sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis, turrim marmoream octagonon, et in singulis lateribus octagoui singulorum ventorum imagines exculptas contra suos cuiusque designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit, et insuper Tritonem aereum conlocavit, dextra manu virgam porrigentem; et ita est machinatus, uti vento circumageretur, et semper contra flatum consisteret, supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret. Itaque sunt conlocati inter Solanum et Austrum ab oriente hiberno Eurus, inter Austrum et Favonium ab occidente hiberno Africus, inter Favonium et Septentrionem Caurus, (quem plures vocant Corum) inter Septentrionem et Solanum Aquilo. Hoc modo videtur esse expressum, uti capiatur numerus et nomina et partes, unde flatus ventorum certi spirent.

I, vi, 4, 5.

306. AN ANALYSIS OF THE DIFFERENT PROPERTIES OF

STONE-PRODUCING SOILS.

Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa, itemque glareosa, aliis locis harenosa non minus materia; et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. Maxime autem id sic licet considerare, quod, qua mons Appenninus regiones Italiae Etruriaeque circa cingit, prope in omnibus locis non desunt fossicia arenaria; trans Appenninum vero, quae pars est ad Hadriaticum mare, nulla inveniuntur; item Achaia, Asia et omnino trans mare ne nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluntatem

hominum sed ut fortuito disparata procreantur. Ergo quibus locis non sunt terrosi montes, sed tenerae materiae, ignis vis per eius venas egrediens adurit eam, et quod molle est et tenerum, exurit; quod autem asperum, relinquit: itaque uti in Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur carbunculus. Utraque autem sunt egregia in structuris ; sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. Est autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra; qua penitus ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis procreatur id genus harenae, quod dicitur carbunculus. II, vi, 5, 6.

307. A DESCRIPTION OF SOME OF THE BEST KNOWN AND MOST SERVICEABLE WOODS.

...

Et primum abies aëris habens plurimum et ignis minimumque umoris et terreni, levioribus rerum naturae potestatibus comparata non est ponderosa. Itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contiguatione; sed ea quod habet in se plus caloris, procreat et alit cariem, ab eaque vitiatur; etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore raritas aëris, ea ut est patens accipit ignem, et ita vehementem ex se mittit flammam. Contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans parumque habens umoris et aëris et ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem, ex eo cum tangitur umore, non habens foraminum raritates propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab umore resistit et torquetur, et efficit in quibus est operibus ea rimosa. Aesculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas utilitates; sed ea cum in umore conlocatur, recipiens penitus per foramina liquorem, eiecto aëre et igni, operatione umidae potestatis vitiatur. Cerrus, et fagus, quod pariter habent mixtionem umoris et ignis et terreni, aëris plurimum, pervia raritate humores penitus recipiendo celeriter marcescunt. Populus alba et nigra, item salix, tilia, vitex, ignis et aëris habendo satietatem, umoris temperate, parum autem terreni, leviori temperatura comparatae egregiam habere videntur in usu rigiditatem. Ergo cum non sint durae terreni

mixtione, propter raritatem sunt candidae, et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem.

II, ix, 6, 8, 9.

308. THE PRINCIPLES OF GEOMETRICAL PROPORTION ARE BASED UPON THE PROPORTIONAL RELATIONS WHICH OBTAIN IN THE HUMAN BODY.

Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem; caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis; ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae, a medio pectore ad summum verticem quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia pars est ab imo mento ad imas nares; nasum ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem; ab ea fine ad imas radices capilli, frons efficitur, item tertiae partis. Pes vero altitudinis corporis sextae, cubitus quartae, pectus item quartae. Reliqua quoque membra suos habent commensus, proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti. Similiter vero sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis summam ex partibus singulis convenientissimum debent habere commensus responsum. Item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus. Namque si homo conlocatus fuerit supinus, manibus et pedibus pansis, circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur. Nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit, eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.

III, i, 2, 3.

309. RULES FOR THE CONSTRUCTION OF A THEAtre.

Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocata circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus et intervallis, quae extremam lineam circinationis tangant; quibus etiam in duodecim signorum caelestium astrologia ex musica convenientia astrorum ratiocinantur. Ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scaenae ea regione, qua praecidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscaenii pulpitum et orchestrae regionem. Ita latius. factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod omnes artifices in scaena dant operam ; in orchestra autem senatorum sunt sedibus loca designata, et eius pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti qui in orchestra sederint, spectare possint omnium agentium gestus. Cunei spectaculorum in theatro ita dividantur, uti anguli trigonorum, qui currunt circum curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque inter cuneos ad primam praecinctionem. Supra autem alternis itineribus superiores cunei medii dirigantur. Ei autem, qui sunt in imo et dirigunt scalaria, erunt numero septem reliqui quinque scaenae designabunt compositionem; et unus medius contra se valvas regias habere debet, et qui erunt dextra ac sinistra hospitalium designabunt compositionem; extremi duo spectabunt itinera versurarum. Gradus spectaculorum, ubi subsellia componantur, ne minus alti sint palmo, ne plus pede et digitis sex; latitudines eorum ne plus pedes duos semis, ne minus pedes duo constituantur. Tectum porticus, quod futurum est in summa gradatione, cum scaenae altitudine libratum perficiatur ideo, quod vox crescens aequaliter ad summas gradationes et tectum perveniet. Namque si non erit aequale, quo minus fuerit altum, vox praeripietur ad eam altitudinem, ad quam perveniet primo. Orchestra inter gradus imos quam diametron habuerit, eius sexta pars sumatur, et in cornibus utrimque aditus ad eius mensurae perpendiculo inferiores sedes praecidantur, et qua praecisio fuerit, ibi constituantur itinerum supercilia; ita enim satis altitudinem habebunt eorum confornicationes. Scaenae longitudo ad orchestrae diame

« IndietroContinua »