Quamquam illud dulcést, esse et bibere, Neque eum sibi amicum volunt dici. Mille modis amor ígnorandust, prócul abdendus átque apstandust. Nám qui in amorem praécipitavít, péius perit quasi sáxo saliat. Ápage te sis, amor! tuás res tibi habéto. Amor, amicús mihi né fuas ! Sunt tamen, quós miseros mísere maleque hábeas, Quós tibi fécisti obnoxios. Cérta res ést ad frugem ádplicare ánimum. Trin., II, i, 10-34. 26. A PURCHASER FRIGHTENED OUT OF A BARGAIN. (Stasimus, Servus: Philto, Senex.) St. Per deós atque homines díco, ne tu illúnc agrum Ei rei árgumenta dícam. Ph. Audire edepól lubet. St. In quíncto quoque súlco moriuntúr boves. Ph. Apage! St. Neque úmquam quisquam est, quóius ille agér fuit, Alii éxolatum abiérunt; alii emórtui ; Alií se suspendére. Em, nunc hic, quóius est, Ut ad incitas redactust! Ph. Apage a me ístum agrum ! Nam fúlguritae súnt alternas árbores ; Sués moriuntur ánginad acérrume ; Ovés scabrae sunt, tám glabrae, em, quam haec ést manus. Ita cúncti solstitiáli morbo décidunt. Ph. Credo égo istuc, Stasime, ita ésse; sed Campáns genus Sed is ést ager profécto, ut te audiví loqui, Malós in quem omnes públice mittí decet. St. Cave, sis, díxeris, Me tibi dixisse hoc. Ph. Díxti tu arcanó satis. St. Quin híc quidem cupit illum ápse abalienárier, Ph. Meus quídem hercle numquam fíet. St. Si sapiés quidem. Trin., II, iv, 119-124, 132-159. 27. SENATUS CONSULTUM DE BACCHANALIBUS, 186 B. C. Q. Marcius L. f., S. Postumius L. f., cos., senatum consoluerunt n. Octob. apud aedem Duelonai. Sc. arf. M. Claudi M. f., L. Valeri P. f., Q. Minuci C. f. De Bacanalibus quei foideratei esent, ita exdeicendum cen suere : Nei quis eorum Bacanal habuise velet. Sei ques esent, quei sibei deicerent necesus ese Bacanal habere, eeis utei ad praetorem urbanum Romam venirent deque eeis rebus, ubei eorum verba audita esent, utei senatus noster decerneret, dum ne minus senatorbus C adesent, quom ea res cosoleretur. Bacas vir nequis adiese velet ceivis Romanus neve nominus Latini neve socium quisquam, nisei praetorem urbanum adiesent, isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousiset. Censuere : Sacerdos nequis vir eset. Magister neque vir neque mulier quisquam eset. Neve pecuniam quisquam eorum comoinem habuise velet, neve magistratum neve promagistratud neque virum neque mulierem quiquam fecise velet. Neve posthac EPITAPH OF P. CORNELIUS SCIPIO. 23 inter sed coniourase neve comvovise neve conspondise neve conpromesise velet, neve quisquam fidem inter sed dedise velet. Sacra in oquoltod ne quisquam fecise velet, neve in poplicod neve in preivatod neve exstrad urbem sacra quisquam fecise velet, nisei praetorem urbanum adieset, isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosolereiousiset. Censuere : tur, Homines plous V oinvorsei virei atque mulieres sacra ne quisquam fecise velet, neve inter ibei virei plous duobus, mulieribus plous tribus, arfuise velent, nisei de praetoris urbani senatuosque sententiad, utei suprad scriptum est. Haice utei in coventionid exdeicatis ne minus trinum nouudinum; senatuosque sententiam utei scientes esetis, eorum sententia ita fuit: sei ques esent, quei arvorsum ead fecisent, quam suprad scriptum est, eeis rem caputalem faciendam censuere ; atque utei hoce in tabolam ahenam inceideretis, ita senatus aiquom censuit ; uteique eam figier ioubeatis ubei facilumed gnoscier potisit; atque utei ea Bacanalia, sei qua sunt, exstrad quam sei quid ibei sacri est, ita utei suprad scriptum est, in diebus X, quibus vobeis tabelai datai erunt, faciatis utei dismota sient. In agro Teurano.1 Inscr. 28. EPITAPH OF P. CORNELIUS SCIPIO, PROB ABLY SON OF AFRICANUS MAJOR, AUGUR 180 B. C. Quei ápice insígne Diálés fláminís gesístei, Mors pérfecít tua ut éssent ómniá brévia, Honós, famá virtúsque, glória átque ingénium ; Facilé facteís superáses glóriám maiórum. Quaré lubéns te in grémiu, Scípió, récipit Inscr. 1 See Allen, Remnants of Early Latin,' pp. 28-31; for other references see note on p. 1. 29. Q. ENNIUS, 239-169 B. C. DREAM OF PRIAM, AND ITS INTERPRETATION. Máter gravida párere se ardentém facem Apóllo, puerum prímus Priamo quí foret Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo. Alex., fr. ap. Cic., De Div., I, xxi, 42. 30. CASSANDRA'S VISION. Hec. Sed quid oculis rábere visa es dérepente aidéntibus? Cas. Máter, optumárum multo múlier melior múlierum, Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet. Ádest, adest fax óbvoluta sánguine atque incendio! Navíbu' complebit mánu' litora. Alex., fr. ap. Cic., De Div., I, xxxi, 66, 67. 31. THE SACK OF TROY. Quíd petám praésidi aut éxsequár? quóve núnc Árce et úrbe órba súm. Quo áccidám? quo ápplicém? O páter, o patria, o Príami domu', Auro, ébore instructam régifice. Vidí, videre quód me passa aegérrume, Androm., fr. ap. Cic., Tusc., III, xix, 44, et al. 32. MEDEA'S NURSE DEPLORES JASON'S VISIT. Utinám ne in nemore Pélio secúribus Caesa áccídisset abiégna ad terrám trabes, Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem Med. Exul, fr. in Rhet. ad Herenn., II, xxii, 34. |