Immagini della pagina
PDF
ePub

et horum quoque paucorum, suppliciis, remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.

De Medic., I, Prooem.

351. A FEW REMARKS ON SURGERY, WITH THE QUALIFICATIONS OF A GOOD SURgeon.

Haec autem pars, cum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate, quam a prioribus exculta est; deinde, posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque increvit, Philoxeno maxime auctore, qui plurimis voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Ammonius Alexandrinus, multique alii celebres viri, singuli quaedam repererunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, et Euelpistus, et, ut ex scriptis eius intellegi potest, horum eruditissimus Meges, quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt. Esse autem chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius affectus oriatur. Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit; quia vuluerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi exsecutus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eumdem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se diviserunt, eum laudo, qui quamplurimum percipit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit; et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu, quam medicamento, credo; tum quidquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exsequi aggrediar; dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque iis, quae in qualibet parte corporis fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent transibo.

De Medic., VII, Praef.

A. PERSIUS FLACCUS, 34–62 A. D.

352. THE COMMONPLACE MAN DOES NOT APPRECIATE PHILOSOPHY.

Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur? ordo
Quis datus, aut metae qua mollis flexus, et unde?
Quis modus argento? quid fas optare? quid asper
Utile nummus habet? Patriae carisque propinquis
Quantum elargiri deceat, quem te deus esse
Iussit, et humana qua parte locatus es in re,
Disce, neque invideas, quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernae, Marsi monumenta clientis,
Maenaque quod prima nondum defecerit orca.

Hic aliquis de gente hircosa centurionum
Dicat: Quod satis est, sapio mihi. Non ego curo
Esse, quod Arcesilas aerumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram,
Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt.
Atque exporrecto trutinantur verba labello
Aegroti veteris meditantes somnia: 'Gigni
De nihilo nihilum, in nihilum uil posse reverti.'
Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est?
His populus ridet; multumque torosa iuventus
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

6

353. THE TYRANNY OF AMBITION.

Mane piger stertis. Surge,' inquit avaritia; 'heia
Surge!' Negas. Instat, 'Surge!' inquit. Non queo.' 'Surge!'
'Et quid agam?' 'Rogas? en saperdas advehe Ponto,
Castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa.
Tolle recens primus piper e sitiente camelo.

Verte aliquid, iura.' 'Sed Iuppiter audiet.' Eheu,

[ocr errors]

Sat., iii, 66-87.

Baro, regustatum digito terebrare salinum
Contentus perages, si vivere cum Iove tendis.'
Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas:
'Ocius ad navem!' Nihil obstat, quin trabe vasta
Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante
Seductum moneat; Quo deinde insane ruis? quo?
Quid tibi vis? Calido sub pectore mascula bilis
Intumuit, quam non extinxerit urna cicutae ?
Tu mare transilias? tibi, torta cannabe fulto,
Cena sit in transtro? Veientanumque rubellum
Exhalet, vapida laesum pice, sessilis obba?
Quid petis? ut nummi, quos hic quincunce modesto
Nutrieras, pergant avidos sudare deunces?

Indulge genio; carpamus dulcia; nostrum est,
Quod vivis; cinis et manes et fabula fies.
Vive memor leti; fugit hora; hoc, quod loquor, inde est.'
En quid agis? Duplici in diversum scinderis hamo.
Huncine, an hunc sequeris? Subeas alternus oportet
Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
Nec tu, cum obstiteris semel, instantique negaris
Parere imperio: Rupi iam vincula!' dicas.
Nam et luctata canis nodum abripit; et tamen illi,
Cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.

"

v, 132-160.

[ocr errors]

354. CHARITY BEGINS AT HOME.

Messe tenus propria vive, et granaria, fas est,
Emole. Quid metuas? — Occa; et seges altera in herba est.—
Ast vocat officium; trabe rupta Bruttia saxa
Prendit amicus inops; remque omnem surdaque vota
Condidit Ionio; iacet ipse in litore, et una
Ingentes de puppe dei, iamque obvia mergis
Costa ratis lacerae. Nunc et de caespite vivo
Frange aliquid; largire inopi, ne pictus oberret
Caerulea in tabula. - Sed cenam funeris heres
Negleget iratus, quod rem curtaveris; urnae
Ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum,
Seu ceraso peccent casiae, nescire paratus.

'Tune bona incolumis minuas?'-Et Bestius urget
Doctores Graios: Ita fit, postquam sapere urbi
Cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers;
Faenisecae crasso vitiarunt unguine pultes.'-
Haec cinere ulterior metuas.

355.

vi, 25-41.

L. ANNAEUS SENECA, CIRC. 4 B. C.-65 A.D.

ARGUMENTS SHOWING THAT EXILE IS NOT AN EVIL.

'Carere patria, intolerabile est.' Aspice agedum hanc frequentiam, cui vix urbis inmensae tecta sufficiunt. Maxima pars istius turbae patria caret; ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios inposita legatio, alios luxuria, opulentum et opportunum vitiis locum quaerens; alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam industria, laxam ostendendae virtuti nacta materiam ; quidam venalem formam adtulerunt, quidam venalem eloquentiam. Nullum non hominum genus concurrit in urbem, et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem. Iube omnes istos ad nomen citari, et, unde domo quisque sit, quaere: videbis maiorem partem esse, quae relictis sedibus suis, venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. Deinde ab hac civitate discede, quae velut communis patria potest dici, omnes urbes circumi; nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi ab iis, quarum amoena positio et opportunitas regionis plures adlicit; deserta loca, et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Corsicam percense: nullum invenies exilium, in quo non aliquis animi causa moretur.

Ad Helv. De Consol., vi, 2-4.

356. RELAXATION IS ABSOLUTELY NECESSARY FOR A HEALTHY MENTAL CONDITION.

Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum, curis publicis fatigatum; et Scipio triumphale illud et militare corpus movit ad numeros, non molliter se infringens, ut nunc mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut illi antiqui viri solebant, inter lusum ac festa tempora, virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur. Danda est remissio animis; meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum, cito enim exhauriet illos numquam intermissa fecunditas, ita animorum inpetus adsiduus labor frangit. Vires recipient paulum resoluti et emissi. Nascitur ex adsiduitate laborum, animorum hebetatio quaedam, et languor; nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus iocusque, quorum frequens usus omne animis pondus omnemque vim eripiet. Nam et somnus refectioni necessarius est; hunc tamen semper si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas aliquid, an solvas. Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur; tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum. Et magni, ut didici, viri quidam sibi menstruas certis diebus ferias dabant; quidam nullum non diem inter et otium et curas dividebant, qualem Pollionem Asinium, oratorem magnum, meminimus, quem nulla res ultra decimam retinuit; ne epistulas quidem post eam horam legebat, ne quid novae curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Quidam medio die interiunxerunt, et in postmeridianas horas aliquid levioris operae distulerunt. Maiores quoque nostri novam relationem, post horam decimam, in senatu fieri vetabant. Miles vigilias dividit, et nox inmunis est ab expeditióne redeuntium. Indulgendum est animo, dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit.

De Tr. An., xvii, 4-8.

« IndietroContinua »