33. DENIAL OF Divine PROVIDENCE. Égo deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum, Telam., fr. ap. Cic., De Div., II, 1, 104, et De Nat. Deor., III, xxxii, 79. 34. A WARNING AGAINST RELIGIOUS QUACKS. Séd superstitiosi vates inpudentesque arioli, Aút inertes aút insani aut quibus egestas ímperat, Quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam, Quibu' divitias póllicentur, áb eis drachumam ipsí petunt. De hís divitiis sibi deducant dráchumam, reddant cétera. Telam., fr. ap. Cic., De Div., I, lviii, 132. 35. ILIA'S DREAM. Eccita cum tremulis anus attulit artubu' lumen, Ann., ap. Cic., De Div., 1, xx, 40. 36. ROMULUS AND REMUS. Remus auspicio se devovet atque secundam Ann., ap. Cic., De Div., I, xlviii, 107. 37. WOODCUTTERS AT WORK. Incedunt arbusta per alta, securibu' caedunt, Ann., ap. Macrob., Sat. VI, 2, 27. 38. SPEECH OF PYRRHUS AS TO RESTORING THE ROMAN PRISONERS. Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis ! Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum : Ann., ap. Cic., De Off, 1, xii, 38. 39. A CHARACTER. Haece locutu' vocat, quoi tum bene saepe libenter Ann., ap. Gell., XII, iv, 4. 40. THE MILITARY SUPPLANTS THE Civil POWER IN THE STATE. Pellitur e medio sapientia, vi geritur res, Ann., ap. Gell., XX, X, 4. 41. A STAUNCH SOLDIER. Undique conveniunt velut imber tela tribuno. Ann., ap. Macrob., Sat., VI, 3. 42. CALM AFTER A STORM. Mundus caéli vastus constitit silentio, Sat. de Scip., fr. ap. Macrob., Sat., VI, 2. 43. EPIGRAMS ON Scipio. Hic est ille situs, cui nemo civi' neque hostis Ap. Sen., Ep., xviii, 5 (108), 32. A sole exoriente supra Maeoti' paludes Nemo est qui factis aequiperare queat. Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, Mi soli caeli maxima porta patet. Ap. Cic., Tusc. Dis., V, xvii, 49; Sen., Ep., xviii, 5 (108), 34. 44. His OWN EPITAPH. Aspicite, o cives, senis Enni imagini' formam; Hic vostrum panxit maxuma facta patrum. Nemo me dacrumis decoret, nec funera fletu Faxit. Cur? Volito vivo' per ora virum. Ap. Cic., Tusc. Dis., I, xv, 34. ANCIENT FORMULAS, OF UNCERTAIN DATE. 45. FORMULA FOEDERIS FERIENDI. Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem Tullum ita rogavit: 'Iubesne me, Rex, cum patre, patrato populi Albani foedus ferire ?' İubente rege, Sagmina,' inquit, te, Rex, posco.' Rex ait, Puram tollito.' Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit: postea regem ita rogavit : Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, vasa, comitesque meos? Rex respondit: Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fetialis erat M. Valerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque taugens. Pater patratus ad iusiurandum patrandum, id est sanciendum fit foedus ; multisque id verbis, quae, longo effata carmine, non operae est referre, peragit. Legibus deinde recitatis : Audi,' inquit, Iuppiter ; audi, pater patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus ! Ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo, tum illo die, Diespiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito, quanto magis potes pollesque.' Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumque iusiurandum, per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt. Ap. Liv., I, 24. 46. FORMULAE RERUM REPETUNDARUM ET BELLI INDICENDI. Legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanae velamen est), 'Audi, Iuppiter,' inquit, 'audite fines' (cuiuscumque gentis sunt, nominat), 'audiat Fas! Ego sum publicus nuntius populi Romani ; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.' Peragit deinde postulata. Inde Iovem |