Immagini della pagina
PDF
ePub

Plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra
Poscitis, et capulo proprior manus; haec mea regi
Argolico nondum aequa tuis vice dicta reporta.
Quae sors iusta mihi, quae non indebitus annis
Sceptra dicavit honos, teneo longumque tenebo.
Te penes Inachiae dotalis regia dono

Coniugis et Danaae (quid enim maioribus actis
Invideam?) cumulentur opes; felicibus Argos
Auspiciis Lernamque regas; nos horrida Dirces
Pascua et Euboicis artatas fluctibus oras
Non indignati miserum dixisse parentem
Oedipoden.

Theb., ii, 415-436.

405. BOXING MATCH BETWEEN CAPANEUS AND ALCIDAMAS.

Ut sese permensi oculis et uterque priorem
Speravere locum, non protinus ira nec ictus,
Alternus paulum timor et permixta furori
Consilia, inclinant tantum contraria iactu

Bracchia et explorant caestus hebetantque terendo.
Doctior hic differt animam metuensque futuri
Cunctatus vires dispensat; at ille nocendi
Prodigus incautusque sui ruit omnis et ambas
Consumit sine lege manus, atque inrita frendit
Insurgens, seque pse premit. Sed providus astu
Et patria vigil arte Lacon hos reicit ictus,
Hos cavet; interdum nutu capitisque citati
Integer obsequio, manibus nunc obvia tela
Discutiens instat gressu vultuque recedit.
Saepe etiam iniustis conlatum viribus hostem
(Is vigor ingenio, tanta experientia dextrae est)
Ultro audax animis instatque et obumbrat, et alte
Adsilit; ut praeceps cumulo agit unda minantes
In scopulos et fracta redit, sic ille furentem
Circuit expugnans. Levat ecce diuque minatur
In latus inque oculos; illum rigida arma caventem
Avocat et manibus necopinum interserit ictum
Callidus, et mediam designat vulnere frontem.

Iam cruor et tepido signantur tempora rivo.

Nescit adhuc Capaneus subitumque per agmina murmur
Miratur; verum ut fessam super ora reduxit
Forte manum et summo maculas in vellere vidit,
Non leo, non iaculo tantum indignata recepto
Tigris; agit toto cedentem fervidus arvo
Praecipitatque retro iuvenem atque in terga supinat
Dentibus horrendum stridens geminatque rotatas
Multiplicatque manus. Rapiunt conamina venti.
Theb., vi, 735-766.

406. BACCHUS INTERCEDES FOR THEBES.

Exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas?
Saeva adeo coniux? nec te telluris amatae,
Deceptique laris miseret cinerumque meorum?
Esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem,
Credimus; en iterum atra refers incendia terris,
Nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus.
Quis modus? an nobis pater iratusque bonusque
Fulmen habes? sed non Danaeia limina talis,
Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas.
Scilicet e cunctis ego neglectissima natis
Progenies? ego nempe tamen qui dulce ferenti
Pondus eram; cui tu dignatus limina vitae
Praereptumque uterum et maternos reddere menses.
Adde, quod imbellis rarisque exercita castris
Turba meas acies, mea tantum proelia norunt,
Nectere fronde comas et ad inspirata rotari
Buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum;
Unde tubas Martemque pati, qui fervidus ecce
Quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma
Ducat, et innocuis iubeat decernere peltis?
Quin etiam invisos (sic hostis defuit?) Argos
Elicis; o ipsis, genitor, graviora periclis
Iussa, novercales luimus ditare Mycenas!
Anne triumphatos fugiam captivus ad Indos?
Da sedem profugo! Potuit Latonia frater
Saxa (nec invideo) defigere Delon et imis

Commendare fretis; cara submovit ab arce
Hostiles Tritonis aquas; vidi ipse potentem
Gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas
Cyllene secreta tubas, Minoiave curat

Ida; quid heu tantum nostris offenderis aris?
Hic tibi (quando minor iam nostra potentia) noctes
Herculeae, placitusque vagae Nycteidos ardor,
Hic Tyrium genus, et nostro felicior igne
Taurus; Agenoreos saltem tutare nepotes.

Theb., vii, 155-177, 181-192.

6

M. FABIUS QUINTILIANUS, 35-95 A. D.

407. THE VALUE OF MUSIC AS AN AID TO LITERARY CULTURE.

Veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. Versus quoque Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, curam musices, quantam illa recipiebat aetas, defuisse. Denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, 'Indoctos a Musis atque a Gratiis abesse. Verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus. Numeros musice duplices habet, in 'vocibus' et in * corpore;' utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis rationem Aristoxenus musicus dividit in ῥυθμόν et μέλος, quorum alterum' modulatione,' alterum canore ac sonis stat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet. Age, non habebit in primis curam vocis orator, quid tam musices proprium? Sed ne haec quidem praesumenda pars est; uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus, fistula, quam tonarion vocant, modus quibus

[ocr errors]
[ocr errors]

con

deberet intendi, monstrabat.
actiones, vel terrenti optimates, vel iam timenti profuit.

Haec ei cura inter turbidissimas

I, x, 20-22, 27, 28.

406. THE YOUNG ROMANS WERE TAUGHT HOW TO DISCUSS ON THEIR MERITS QUESTIONS INVOLVING SOME OF THE BROAD PRINCIPLES OF LAW.

6

6

'Legum laus' et 'vituperatio' iam maiores, ac prope summis operibus suffecturas, vires desiderant; quae quidem suasoriis magis an controversiis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. Apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur; Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit. Utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. Nam et genera sunt tria, ‘sacri, publici, privati iuris.' Quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod 'lex,' quod 'publica,' quod ad religionem deum comparata' sit. Ea quidem, de quibus quaeri solet, communia omnibus. Aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat,' ut 'de P. Clodii, qui non rite creatus tribunus arguebatur;' aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino' forte nundino' promulgata, sive 'non idoneo die,' sive 'contra intercessionem,' vel auspicia, aliudve quid, quod legitimis obstet,' dicitur lata esse, vel ferri; sive alicui manentium legum repugnare.' Sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt eae citra complexum personarum, temporum, causarum. Reliqua eadem fere, vero fictoque huiusmodi certamine, tractantur. Nam vitium aut in verbis' est, aut in rebus.' In verbis quaeritur, an satis significent? an sit in iis aliquid ambiguum?' In rebus, 'an lex sibi ipsa consentiat? an in praeteritum ferri debeat? an in singulos homines?' Maxime vero commune est quaerere, 'an sit honesta? an utilis?' Nec ignoro, plures fieri a plerisque partes; sed nos 'iustum, pium, religiosum,' ceteraque his similia honesto' complectimur. 'Iusti' tamen species non simpliciter excuti solet. Aut enim de re ipsa quaeritur, ut 'dignane poena,' vel praemio sit?' aut de modo praemii poenaeve, 'qui' tam 'maior,' quam 'minor' culpari potest. Utilitas quoque interim 'natura' discernitur, interim 'tempore.' Quaedam 'an obtineri possint,' ambigi solet. Ne illud quidem

6

ignorare oportet, leges aliquando 'totas,' aliquando ex parte' reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. Nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia' fuit, de qua Ciceronis oratio est.

[ocr errors]

II, iv, 33-40.

409. THE CHIEF MERIT OF A 'SUASORIA' IS TO REFLECT AS FORCIBLY AS POSSIBLE THE INDIVIDUALITY OF THE PERSON INTO WHOSE MOUTH THE ORATION IS

PUT.

Ideoque longe mihi difficillimae videntur 'prosopopoeiae' in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas. Namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. Utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert. Verum et oratoribus necessaria. Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda, quae dicebantur, fuerunt. An eodem modo cogitavit, aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio, et cum T. Ampio, ceterisve: ac non uniuscuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus, omnium, quibus vocem dabat, etiam imaginem expressit? ut melius quidem, sed tamen ipsi, dicere viderentur. Neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine, quam si a re, cui accommodari debuit, dissidet; ideoque Lysias optime videtur in iis, quae scribebat indoctis, servasse veritatis fidem. Enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat? qui paucissimas controversias ita dicunt, ut advocati; plerumque filii, patres, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt; ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint, quam his in dicendo. Quae omnia videri possunt prosopopoeiae; quam ego suasoriis subieci, quia nullo alio ab his, quam persona, distat. Quamquam haec aliquando etiam in controversias ducitur, quae ex historiis compositae, certis agentium nominibus continentur. Neque ignoro, plerumque exer

« IndietroContinua »