Immagini della pagina
PDF
ePub

422. ROME IS NOT THE

PLACE FOR AN HONEST MAN TO GET A LIVING.

Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
Sexte? quid aut speras, aut petis inde? refer.
'Causas,' inquis, agam Cicerone disertior ipso,
Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
Egit Atestinus causas, et Civis ; utrumque
Noras; sed neutri pensio tota fuit.
'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis ;
Audieris, dices esse Maronis opus.'
Insanis; omnes, gelidis quicunque lacernis

Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.

'Atria magna colam.' Vix tres, aut quattuor ista

Res aluit; pallet cetera turba fame.

'Quid faciam? suade; nam certum est vivere Romae.' Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

III, xxxviii.

423. A DANDY.

Cotile, bellus homo es; dicunt hoc, Cotile, multi.
Audio; sed quid sit, dic mihi, bellus homo ?
'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine criues;
Balsama qui semper, cinnama semper olet;
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat;

Qui movet in varios brachia volsa modos;

Inter femineas tota qui luc cathedras

Desidet, atque aliqua semper in aure sonat;
Qui legit hinc illinc missas, scribitque tabellas;
Pallia vicini qui refugit cubiti ;

Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit ;
Hirpini veteres qui bene novit avos.'

Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.

III, lxiii.

424. A ROMAN DAY.

Prima salutantes atque altera continet hora;
Exercet raucos tertia causidicos.

In quintam varios extendit Roma labores;
Sexta quies lassis, septima finis erit.
Sufficit in nonam nitidis octava palaestris ;
Imperat extructos frangere nona toros.
Hora libellorum decima est, Eupheme, meorum;
Temperat ambrosias cum tua cura dapes;
Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar.
Ingentique tenet pocula parca manu.
Tunc admitte iocos; gressu timet ire licenti
Ad matutinum nostra Thalia Iovem.

IV,

viii.

425. A GREAT-COAT.

Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
Dona, peregrinam mittimus endromidam ;
Seu lentum ceroma teris, tepidumve trigona,
Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
Plumea seu laxi partiris pondera follis,

Sive levem cursu vincere quaeris Athan:
Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,

Neve gravis subita te premat Iris aqua. Ridebis ventos hoc munere tectus et imbres; Nec sic in Tyria sindone tutus eris.

426. A DEAR LITTLE GIRL.

Puella senibus dulcior mihi cygnis,
Agna Galaesi mollior Phalantini,
Concha Lucrini delicatior stagni ;
Cui nec lapillos praeferas Erythraeos,

IV,

xix.

Nec modo politum pecudis Indicae dentem,
Nivesque primas, liliumque non tactum ;
Quae crine vicit Baetici gregis vellus,
Rhenique nodos, aureamque nitellam ;
Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
Quod Atticarum prima mella cerarum,
Quod sucinorum rapta de manu gleba;
Cui comparatus indecens erat pavo,
Inamabilis sciurus, et frequens phoenix.
Adhuc recenti tepet Erotion busto,
Quam pessimorum lex avara fatorum,
Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
Nostros amores, gaudiumque, lususque.
Et esse tristem me meus vetat Paetus;
Pectusque pulsans, pariter et comam vellens :
'Deflere non te vernulae pudet mortem?
Ego coniugem,' inquit, ' extuli, et tamen vivo,
Notam, superbam, nobilem, locupletem.'
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducenties accepit, et tamen vivit.

V, xxxvii.

427. THE FATE WHICH A BORE DESERVES.

Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor,

Quos colere debet, laesit impio versu:
Erret per urbem pontis exul et clivi,
Interque raucos ultimus rogatores
Oret caninas panis improbi buccas.
Illi December longus, et madens bruma,
Clususque fornix triste frigus extendat.
Vocet beatos clamitetque felices,
Orciniana qui feruntur in sponda ;
Et, cum supremae fila venerint horae,
Diesque tardus, sentiat canum litem,
Abigatque moto noxias aves panno ;
Nec finiantur morte supplicis poenae,
Sed, modo severi sectus Aeaci loris,
Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,

Nunc inter undas garruli senis siccus,
Delasset omnes fabulas poetarum ;
Et, cum fateri Furia iusserit verum,
Prodente clamet conscientia, 'Scripsi.'

428. ОH, FOR A QUIET LIfe !

Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni

Taurus, et alternum Castora fugit hiems.
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbos;
Ismarium paelex Attica plorat Ityn.

Quos, Faustine, dies, quales tibi Roma recessus
Abstulit? O soles, o tunicata quies!

O nemus, o fontes, solidumque madentis harenae
Litus, et aequoreis splendidus Anxur aquis,
Et non unius spectator lectulus undae,

Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
Sed nec Marcelli, Pompeianumque, nec illic
Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater.
Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino :

X, v.

'Quae tua sunt, tibi habe; quae mea, redde mihi.'

X, li.

429. SOME FARMS ARE NOT WORTH THE PRICE OF A

DINNER.

Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis:
Sed rus est mihi maius in fenestra.
Rus hoc dicere, rus potes vocare,
In quo ruta facit nemus Dianae,
Argutae tegit ala quod cicadae,
Quod formica die comedit uno,
Clusae cui folium rosae corona est;
In quo non magis invenitur herba,
Quam Cosmi folium, piperve crudum;
In quo nec cucumis iacere rectus,

Nec serpens habitare tota possit?
Urucam male pascit hortus unam;
Consumpto moritur culix salicto;
Et talpa est mihi fossor atque arator.
Non boletus hiare, non mariscae
Ridere, aut violae patere possunt.
Fines mus populatur, et colono
Tanquam sus Calydonius timetur,
Et sublata volantis ungue Prognes
In nido seges est hirundinino;
Et cum stet sine falce mentulaque,
Non est dimidio locus Priapo.
Vix implet cochleam peracta messis,
Et mustum nuce condimus picata.
Errasti, Lupe, littera sed una :
Nam quo tempore praedium dedisti,
Mallem tu mihi prandium dedisses.

430. MOVING DAY.

XI, xviii.

O Iuliarum dedecus Kalendarum,
Vidi, Vacerra, sarcinas tuas; vidi:
Quas non retentas pensione pro bima
Portabat uxor rufa crinibus septem,
Et cum sorore cana mater ingenti.
Furias putavi nocte Ditis emersas.
Has tu priores frigore et fame siccus,
Et non recenti pallidus magis buxo
Irus tuorum temporum sequebaris.
Migrare clivum crederes Aricinum.
Ibat tripes grabatus, et bipes mensa,
Et cum lucerna corneoque cratere
Matella curto rupta latere meiebat.
Foco virenti suberat amphorae cervix;
Fuisse gerres, aut inutiles maenas
Odor impudicus urcei fatebatur,
Qualis marinae vix sit aura piscinae.
Nec quadra deerat casei Tolosatis.

« IndietroContinua »