Immagini della pagina
PDF
ePub

Quadrima nigri nec corona pulei,
Calvaeque restes allioque cepisque,
Nec plena turpi matris olla resina,
Summoenianae qua pilantur uxores.
Quid quaeris aedes, vilicosque derides,
Habitare gratis, o Vacerra, cum possis ?
Haec sarcinarum pompa convenit ponti.

XII, xxxii.

SULPICIA, TIME OF DOMITIAN.

431. THE POETESS ADDRESSES THE MUSE ON THE EXPULSION OF THE PHILOSOPHERS BY DOMITIAN.

:

Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille deorum Cogitat? an terras et patria saecula mutat, Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes, Nosque iubet tacitos et iam rationis egentes Non aliter, primo quam cum surreximus arvo, Glandibus et purae rursus procurrere lymphae? An reliquas terras conservat amicus et urbes, Sed genus Ausonium Romulique exturbat alumnos? Quid? reputemus enim; duo sunt, quibus extulit ingens Roma caput virtus belli et sapientia pacis. Sed virtus, agitata domi et socialibus armis, In freta Sicaniae et Carthaginis exilit arces Ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem ; Deinde, velut stadio victor qui solus Achaeo Languet et immota secum virtute facessit, Sic itidem Romana manus, contendere postquam Destitit et pacem longis frenavit habenis, Ipsa domi leges et Graia inventa retractans Omnia bellorum terra quaesita marique Praemia consilio et molli ratione regebat.

Stabat in his; neque enim poterat constare sine ipsis,
Aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim,

'Imperium sine fine dedi,' dixisse probatur.
Nunc igitur qui res Romanas imperat inter,
Non trabe sed tergo prolapsus et ingluvie albus,
Et studia et sapiens hominum nomenque genusque
Omnia abire foras atque urbe excedere iussit.
Quid facimus? Graios hominumque relinquimus urbes,
Ut Romana foret magis his instructa magistris ;
Nunc, Capitolino veluti turbante Camillo
Ensibus et trutina Galli fugere relicta,
Sic nostri palare senes dicuntur et ipsi
Ut ferale suos onus extirpare libellos.
Ergo Numantinus Libycusque erravit in isto
Scipio, qui Rhodio crevit formante magistro,
Cetera et illa manus bello facunda secundo,
Quos inter prisci sententia dia Catonis
Scire deos magni fecisset, utrumne secundis
An magis adversis staret Romana propago.
Scilicet adversis; nam cum defendier armis
Suadet amor patriae et captiva penatibus uxor,
Convenit, ut vespis, quarum domus arce movente,
Turba tegens strictis per lutea corpora telis;
Ast ubi apes secura redit, oblita suorum
Plebs fraterque una somno moriuntur obeso.
Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax.

Sat., 12-57.

D. JUNIUS JUVENALIS, CIRC. 60-140 A. D.

432. REASONS FOR WRITING SATIRE.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma ;
Patricios omnis opibus cum provocet unus,

Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat;
Cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi
Crispinus, Tyrias umero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat maioris pondera gemmae,
Difficile est saturam non scribere. Nam quis iniquae
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova cum veniat lectica Mathonis
Plena ipso? post hunc magni delator amici
Et cito rapturus de nobilitate comesa

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus et a trepido Thymele summissa Latino?
Haec ego non credam Venusina digna lucerna ?
Cum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam puer Automedon; nam lora tenebat
Ipse, lacernatae cum se iactaret amicae ?
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadruvio cum iam sexta cervice feratur
Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
Et multum referens de Maecenate supino
Signator, falso qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?
Occurrit matrona potens, quae, molle Calenum
Porrectura viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Lucusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Si natura negat, facit indignatio versum.

i, 19-36, 51, 58-72, 79.

433. THE GREEKS AT ROME.

Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus, et Isaeo torrentior. Ede, quid illum

Esse putes; quem vis hominem, secum attulit ad nos: Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

Augur, schoenobates, medicus, magus; omnia novit Graeculus esuriens; in caelum iusseris, ibit.

In summa, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,
Qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.
Quid, quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis,
Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito?
Haec eadem licet et nobis laudare; sed illis
Creditur. An melior, cum Thaida sustinet, aut, cum
Uxorem comoedus agit, vel Dorida nullo
Cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur.
Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Haemo;
Natio comoeda est. Rides? maiore cachinno
Concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris aestuo,' sudat.

iii, 73-80, 86-95, 98-103.

6

434. A POT-VALIANT HERO.

Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
Dat poenas; noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Somnum rixa facit. Sed quamvis inprobus annis
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena
Vitari iubet, et comitum longissimus ordo,
Multum praeterea flammarum et ahenea lampas;
Me, quem luna solet deducere vel breve lumen
Candelae, cuius dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra starique iubet: parere necesse est.
Nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
Fortior? Unde venis?' exclamat; 'cuius aceto,
Cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor et elixi vervecis labra comedit?
Nil mihi respondes? Aut dic, aut accipe calcem!

Ede ubi consistas; in qua te quaero proseucha?'
Dicere si temptes aliquid, tacitusve recedas,
Tantumdem est; pariter feriunt; vadimonia deinde
Irati faciunt. Libertas pauperis haec est:
Pulsatus rogat, et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

iii, 278-301

435. A GROUP OF COUrtiers.

Venit et Crispi iucunda senectus, Cuius erant mores, qualis facundia, mite Ingenium. Maria ac terras populosque regenti Quis comes utilior, si clade et peste sub illa Saevitiam damnare et honestum adferre liceret Consilium? Sed quid violentius aure tyranni, Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso Vere locuturi fatum pendebat amici? Ille igitur numquam direxit bracchia contra Torrentem; nec civis erat, qui libera posset Verba animi proferre, et vitam inpendere vero. Sic multas hiemes atque octogensima vidit Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. Proximus eiusdem properabat Acilius aevi Cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret Et domini gladiis tam festinata. Sed olim Prodigio par est in nobilitate senectus. Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantis. Profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos Figebat Numidas, Albana nudus harena.

Venator. Quis enim iam non intellegat artes
Patricias? quis priscum illud miretur acumen,
Brute, tuum? Facile est barbato inponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
Et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest, abdomine tardus,
Et matutino sudans Crispinus amomo,
Quantum vix redolent duo funera; saevior illo

« IndietroContinua »