Pompeius tenui iugulos aperire susurro; Et, qui vulturibus servabat viscera Dacis, Fuscus, marmorea meditatus proelia villa, Et cum mortifero prudens Veiento Catullo, Qui numquam visae flagrabat amore puellae,
Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, Caecus adulator dirusque a ponte satelles, Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes, Blandaque devexae iactaret basia raedae.
436. A FASHIONABLE LADY AND HER MAID.
Praefectura domus Sicula non mitior aula. Nam si constituit solitoque decentius optat Ornari, et properat, iamque exspectatur in hortis, Aut apud Isiacae potius sacraria lenae, Disponit crinem laceratis ipsa capillis Nuda umero Psecas infelix, nudisque mamillis. 'Altior hic quare cincinnus?' Taurea punit Continuo flexi crimen facinusque capilli.
Quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae, Si tibi displicuit nasus tuus? Altera laevum Extendit pectitque comas et volvit in orbem. Est in consilio matrona, admotaque lanis, Emerita quae cessat acu sententia prima Huius erit: post hanc aetate atque arte minores Censebunt, tamquam famae discrimen agatur Aut animae; tanta est quaerendi cura decoris. Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum Aedificat caput. Andromachen a fronte videbis : Post minor est: aliam credas. Cedo, si breve parvi Sortita est lateris spatium, breviorque videtur Virgine Pygmaea, nullis adiuta cothurnis, Et levis erecta consurgit ad oscula planta?
437. INTELLECTUAL CULTURE IN THE TIME OF JUVENAL NO LONGER HELD IN ESTEEM.
Declamare doces? O ferrea pectora Vetti,
Cui perimit saevos classis numerosa tyrannos !
Nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans Perferet, atque eadem cantabit versibus isdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.
Quis color et quod sit causae genus, atque ubi summa Quaestio, quae veniant diversae forte sagittae, Nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo. 'Mercedem appellas? Quid enim scio?' 'Culpa docentis Scilicet arguitur, quod laeva parte mamillae
Nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet.' Di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram Spirantisque crocos et in urna perpetuum ver, Qui praeceptorem sancti voluere parentis
Esse loco! Metuens virgae iam grandis Achilles Cantabat patriis in montibus; et cui non tunc Eliceret risum citharoedi cauda magistri?
Sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus, Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit. Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert, Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc, Quodcumque est, (minus est autem quam rhetoris aera) Discipuli custos praemordet acoenonoetus
Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon, Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam Institor hibernae tegetis niveique cadurci,
Dummodo non pereat, mediae quod noctis ab hora Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet, Qui docet obliquo lanam deducere ferro; Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas, Quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni.
438. THE FICKLENESS OF THE MOB.
Pone domi laurus, duc in Capitolia magnum Cretatumque bovem; Seianus ducitur unco
Spectandus; gaudent omnes. Quae labra, quis illi Vultus erat! Numquam, si quid mihi credis, amavi Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine? Quisnam Delator? Quibus indicibus? quo teste probavit ?' 'Nil horum; verbosa et grandis epistula venit
A Capreis.'' Bene habet; nil plus interrogo. Sed quid Turba Remi?' Sequitur Fortunam, ut semper, et odit Damnatos. Idem populus, si Nortia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus Principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli Vendimus, effudit curas. Nam qui dabat olim Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se Continet, atque duas tantum res anxius optat, Panem et circenses. 6 Perituros audio multos.' 'Nil dubium; magna est fornacula.'
Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram. Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax, Ut male defensus! Curramus praecipites et, Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.'
439. THE VANITY OF HUMAN WISHES.
Expende Hannibalem; quot libras in duce summo Invenies? Hic est, quem non capit Africa, Mauro Percussa Oceano, Niloque admota tepenti, Rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum Transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque: Diducit scopulos, et montem rumpit aceto. Iam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit. 'Actum,' inquit, nihil est, nisi Poeno milite portas Frangimus, et media vexillum pono Subura.'
O qualis facies et quali digna tabella,
Cum Gaetula ducem portaret belua luscum! Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem Nempe, et in exsilium praeceps fugit, atque ibi magnus Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
Finem animae, quae res humanas miscuit olim, Non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille Cannarum vindex ac tanti sanguinis ultor, Anulus. I, demens, et saevas curre per Alpes Ut pueris placeas et declamatio fias! Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis ; Aestuat infelix angusto limite mundi,
Ut Gyari clausus scopulis parvaque Seripho. Cum tamen a figulis munitam intraverit urbem, Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur, Quantula sint hominum corpuscula.
440. WHAT WE OUGHT TO PRAY FOR.
'Nil ergo optabunt homines?' Si consilium vis, Permittes ipsis expendere numinibus, quid Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris. Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. Carior est illis homo, quam sibi. Nos, animorum Inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti, Coniugium petimus, partumque uxoris; at illis Notum, qui pueri qualisque futura sit uxor. Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis Exta, et candiduli divina tomacula porci,
Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano. Fortem posce animum, mortis terrore carentem, Qui spatium vitae extremum inter munera ponat Naturae, qui ferre queat quoscumque labores, Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores Herculis aerumnas credat saevosque labores Et Venere et cenis et pluma Sardanapalli. Monstro, quod ipse tibi possis dare; semita certe
Tranquillae per virtutem patet unica vitae. Nullum numen habes, si sit prudentia; nos te Nos facimus, Fortuna, deam, caeloque locamus.
441. GOOD FAITH AND REVERENCE HAVE FLED WITH THE GOLDEN AGE.
Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus Depositum. Stupet haec, qui iam post terga reliquit Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficit usus? Magua quidem, sacris quae dat praecepta libellis Victrix Fortunae sapientia. Ducimus autem Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae, Nec iactare iugum, vita didicere magistra. Quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, Perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum Quaesitum, et partos gladio vel pyxide nummos? Rari quippe boni; numero vix sunt totidem, quot Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.
Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam Sumeret agrestem, posito diademate, falcem Saturnus fugiens; tunc. cum virguncula Iuno Et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
Inprobitas illo fuit admirabilis aevo,
Credebant quo grande nefas et morte piandum, Si iuvenis vetulo non assurrexerat, et si Barbato cuicumque puer, licet ipse videret Plura domi fraga, et maiores glandis acervos. Tam venerabile erat, praecedere quattuor annis, Primaque par adeo sacrae lanugo senectae! Nunc, si depositum non infitietur amicus, Si reddat veterem cum tota aerugine follem, Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,
« IndietroContinua » |