Immagini della pagina
PDF
ePub

Pompeius tenui iugulos aperire susurro;
Et, qui vulturibus servabat viscera Dacis,
Fuscus, marmorea meditatus proelia villa,
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui numquam visae flagrabat amore puellae,

Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
Caecus adulator dirusque a ponte satelles,
Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes,
Blandaque devexae iactaret basia raedae.

iv, 81-118.

436. A FASHIONABLE LADY AND HER MAID.

Praefectura domus Sicula non mitior aula.
Nam si constituit solitoque decentius optat
Ornari, et properat, iamque exspectatur in hortis,
Aut apud Isiacae potius sacraria lenae,
Disponit crinem laceratis ipsa capillis
Nuda umero Psecas infelix, nudisque mamillis.
'Altior hic quare cincinnus?' Taurea punit
Continuo flexi crimen facinusque capilli.

Quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,
Si tibi displicuit nasus tuus? Altera laevum
Extendit pectitque comas et volvit in orbem.
Est in consilio matrona, admotaque lanis,
Emerita quae cessat acu sententia prima
Huius erit: post hanc aetate atque arte minores
Censebunt, tamquam famae discrimen agatur
Aut animae; tanta est quaerendi cura decoris.
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput. Andromachen a fronte videbis :
Post minor est: aliam credas. Cedo, si breve parvi
Sortita est lateris spatium, breviorque videtur
Virgine Pygmaea, nullis adiuta cothurnis,
Et levis erecta consurgit ad oscula planta?

vi, 486-507.

437. INTELLECTUAL CULTURE IN THE TIME OF JUVENAL NO LONGER HELD IN ESTEEM.

Declamare doces? O ferrea pectora Vetti,

Cui perimit saevos classis numerosa tyrannos !

Nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans Perferet, atque eadem cantabit versibus isdem.

Occidit miseros crambe repetita magistros.

Quis color et quod sit causae genus, atque ubi summa
Quaestio, quae veniant diversae forte sagittae,
Nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo.
'Mercedem appellas? Quid enim scio?' 'Culpa docentis
Scilicet arguitur, quod laeva parte mamillae

Nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta

Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet.'
Di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
Spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui praeceptorem sancti voluere parentis

Esse loco! Metuens virgae iam grandis Achilles
Cantabat patriis in montibus; et cui non tunc
Eliceret risum citharoedi cauda magistri?

Sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert,
Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
Quodcumque est, (minus est autem quam rhetoris aera)
Discipuli custos praemordet acoenonoetus

Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon,
Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam
Institor hibernae tegetis niveique cadurci,

Dummodo non pereat, mediae quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,
Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni.

vii, 150-161, 207-227.

438. THE FICKLENESS OF THE MOB.

Pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem; Seianus ducitur unco

6

Spectandus; gaudent omnes. Quae labra, quis illi
Vultus erat! Numquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine? Quisnam
Delator? Quibus indicibus? quo teste probavit ?'
'Nil horum; verbosa et grandis epistula venit

A Capreis.'' Bene habet; nil plus interrogo. Sed quid
Turba Remi?' Sequitur Fortunam, ut semper, et odit
Damnatos. Idem populus, si Nortia Tusco

Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Seianum diceret hora

Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas. Nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
Continet, atque duas tantum res anxius optat,
Panem et circenses. 6 Perituros audio multos.'
'Nil dubium; magna est fornacula.'

Pallidulus mi

Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.
Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
Ut male defensus! Curramus praecipites et,
Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.'

X, 65-86.

439. THE VANITY OF HUMAN WISHES.

Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
Invenies? Hic est, quem non capit Africa, Mauro
Percussa Oceano, Niloque admota tepenti,
Rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.
Additur imperiis Hispania: Pyrenaeum
Transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque:
Diducit scopulos, et montem rumpit aceto.
Iam tenet Italiam: tamen ultra pergere tendit.
'Actum,' inquit, nihil est, nisi Poeno milite portas
Frangimus, et media vexillum pono Subura.'

O qualis facies et quali digna tabella,

Cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem
Nempe, et in exsilium praeceps fugit, atque ibi magnus
Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animae, quae res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille
Cannarum vindex ac tanti sanguinis ultor,
Anulus. I, demens, et saevas curre per Alpes
Ut pueris placeas et declamatio fias!
Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis ;
Aestuat infelix angusto limite mundi,

Ut Gyari clausus scopulis parvaque Seripho.
Cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,
Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur,
Quantula sint hominum corpuscula.

440. WHAT WE OUGHT TO PRAY FOR.

X, 147-173.

'Nil ergo optabunt homines?' Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.
Carior est illis homo, quam sibi. Nos, animorum
Inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti,
Coniugium petimus, partumque uxoris; at illis
Notum, qui pueri qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis
Exta, et candiduli divina tomacula porci,

Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,
Qui spatium vitae extremum inter munera ponat
Naturae, qui ferre queat quoscumque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis aerumnas credat saevosque labores
Et Venere et cenis et pluma Sardanapalli.
Monstro, quod ipse tibi possis dare; semita certe

Tranquillae per virtutem patet unica vitae.
Nullum numen habes, si sit prudentia; nos te
Nos facimus, Fortuna, deam, caeloque locamus.

x, 346-366.

441. GOOD FAITH AND REVERENCE HAVE FLED WITH THE GOLDEN AGE.

Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens

Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
Depositum. Stupet haec, qui iam post terga reliquit
Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?

An nihil in melius tot rerum proficit usus?
Magua quidem, sacris quae dat praecepta libellis
Victrix Fortunae sapientia. Ducimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae,
Nec iactare iugum, vita didicere magistra.
Quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
Quaesitum, et partos gladio vel pyxide nummos?
Rari quippe boni; numero vix sunt totidem, quot
Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.

Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
Sumeret agrestem, posito diademate, falcem
Saturnus fugiens; tunc. cum virguncula Iuno
Et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;

Inprobitas illo fuit admirabilis aevo,

Credebant quo grande nefas et morte piandum,
Si iuvenis vetulo non assurrexerat, et si
Barbato cuicumque puer, licet ipse videret
Plura domi fraga, et maiores glandis acervos.
Tam venerabile erat, praecedere quattuor annis,
Primaque par adeo sacrae lanugo senectae!
Nunc, si depositum non infitietur amicus,
Si reddat veterem cum tota aerugine follem,
Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,

« IndietroContinua »