Immagini della pagina
PDF
ePub

Quaeque coronata lustrari debeat agna.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
Hoc monstrum puero et mirandis sub aratro
Piscibus inventis, et fetae conparo mulae,
Sollicitus, tamquam lapides effuderit imber,
Examenque apium longa consederit uva
Culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris et lactis vertice torrens.

xiii, 13-27, 38-41, 53-70.

442. THE STINGS OF CONSCIENCE.

Spartano cuidam respondit Pythia vates:
Haud inpunitum quondam fore, quod dubitaret
Depositum retinere et fraudem iure tueri
Iurando. Quaerebat enim, quae numinis esset
Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo ?
Reddidit ergo metu, non moribus; et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit,
Extinctus tota pariter cum prole domoque
Et, quamvis longa deductis gente, propinquis.
Has patitur poenas peccandi sola voluntas.
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. Cedo, si conata peregit?
Perpetua anxietas, nec mensae tempore cessat,
Faucibus ut morbo siccis interque molares
Difficili crescente cibo. Sed vina misellus
Expuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet. Ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
Et toto versata toro iam membra quiescunt;
Continuo templum et violati numinis aras
Et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
Te videt in somnis; tua sacra et maior imago
Humana turbat pavidum, cogitque fateri.

Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
Cum tonat, exanimis primo quoque murmure caeli;

Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed
Iratus cadat in terras et iudicet ignis.

xiii, 199-226.

443. THE SON IS SURE TO EXCEED THE MEASURE OF WICKEDNESS ADVOCATED BY HIS FATHER.

'Neu credas ponendum aliquid discriminis inter
Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re
Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore
Versetur, dis atque ipso Iove digna poeta:
"Unde habeas, quaerit nemo; sed oportet habere,"
Hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,
Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.'
Talibus instantem monitis quemcumque parentem
Sic possem adfari: Dic, o vanissime, quis te
Festinare iubet? Meliorem praesto magistro
Discipulum. Securus abi; vinceris, ut Aiax
Praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.

Elatam iam crede nurum, si limina vestra
Mortifera cum dote subit. Quibus illa premetur
Per somnum digitis! Nam quae terraque marique
Adquirenda putas, brevior via conferet illi;
Nullus enim magni sceleris labor. "Haec ego numquam
Mandavi," dices olim,
66 nec talia suasi."
Mentis causa malae tamen est et origo penes te.
Nam quisquis magni census praecepit amorem,
Et laevo monitu pueros producit avaros
Et qui per fraudes patrimonia conduplicare
Dat libertatem et totas effundit habenas
Curriculo; quem si revoces, subsistere nescit.
Et te contempto rapitur, metisque relictis.
Nemo satis credit tantum delinquere, quantum
Permittas; adeo indulgent sibi latius ipsi.
Cum dicis iuveni stultum, qui donet amico,
Qui paupertatem levet attollatque propinqui,
Et spoliare doces, et circumscribere, et omni
Crimine divitias adquirere, quarum amor in te.

[ocr errors]

Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
Flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In cavea magno fremitu leo tollet alumnus.

xiv, 203-214, 220-238, 244-247.

CORNELIUS TACITUS, CIRC. 55-120 A. D.

444. CRITICISM OF THE ORATORY OF CALVUS.

Ipse mihi Calvus, cum unum et viginti, ut puto, libros reliquerit, vix in una aut altera oratiuncula satisfacit. Nec dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video. Quotus enim quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit? At hercle in hominum studiosorum manibus versantur accusationes, quae in Vatinium inscribuntur; ac praecipue secunda ex his oratio. Est enim verbis ornata et sententiis, auribusque iudicum accommodata; ut scias, ipsum quoque Calvum intellexisse, quid melius esset, nec voluntatem ei, quo sublimius et cultius diceret, sed iugenium ac vires, defuisse.

Or., xxi.

445. THERE ARE TWO SORTS OF COMPOSITION PRACTISED IN THE SCHOOLS, THE SUASORIA AND THE CON

TROVERSIA.

Ipsae vero exercitationes magna ex parte contrariae. Nempe enim duo genera materiarum apud rhetores tractantur, suasoriae et controversiae. Ex his suasoriae quidem, tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes, pueris delegantur; controversiae robustioribus adsignantur: quales, per fidem! et quam incredibiliter compositae! Sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur. Sic fit, ut tyrannicidarum praemia, aut vitiatarum electiones, aut pestilentiae remedia, aut incesta matrum, aut quidquid in schola

cotidie agitur, in foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur; cum ad veros iudices ventum est, . . . nec rem cogitare, nec eloqui possint.

Or., xxxv.

446. ACCOUNT OF THE CLIMATE AND PRODUCTS OF
BRITAIN.

Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quodsi nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire adfirmant. Scilicet extrema et plana terrarum, humili umbra, non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum. Tarde mitescunt, cito proveniunt. Eadem utriusque rei causa, multus umor terrarum caelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur. Nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, conligi. Ego facilius crediderim, naturam margaritis deesse, quam nobis avaritiam.

Agr. xii.

6

447. CALGACUS, A BRITISH PATRIOT, STIRS UP HIS COUNTRYMEN TO THROW OFF THE ROMAN YOKE.

Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, iam et mare scrutantur; si locuples hostis est, avari; si pauper, ambitiosi: quos non Oriens, non Occidens satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere, falsis nominibus imperium, atque, ubi solitudinem faciunt, pacem adpellant. Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit. Hi per delectus, alibi servituri, auferuntur; coniuges sororesque, etiam si hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum,

corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis, verbera inter ac contumelias, conteruntur. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis àluntur; Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. Ac, sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est; sic, in hoc orbis terrarum vetere famulatu, novi nos et viles in excidium petimur. Neque enim arva nobis, aut metalla, aut portus sunt, quibus exercendis reservemur. Virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita, sublata spe veniae, tandem sumite animum, tam quibus salus, quam quibus gloria carissima est.'

Agr., xxx, xxxi.

448. REFLECTIONS ON THE DEATH OF AGRICOLA.

Et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. Quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, et consularibus ac triumphalibus ornamentis praedito, quid aliud adstruere fortuna poterat? Opibus nimiis non gaudebat, speciosae contigerant. Filia atque uxore superstitibus, potest videri etiam beatus, incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis, futura effugisse. Nam sicuti non licuit durare in hac beatissimi saeculi luce, ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras aures ominabatur, ita festinatae mortis grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus, non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu, rempublicam exhausit. Non vidit Agricola obsessam curiam, et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exsilia et fugas. Una adhuc victoria Carus Metius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat. Mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus; nos Maurici Rusticique visus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos, iussitque scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.

« IndietroContinua »